Corporis Christi

Corpus Christi (also "Blessed Sacrament")

Feast code:
09015000

Related chants

Displaying 451 - 478 of 478 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
g01592 H Sacris sollemniis inclyta gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta fratribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o rex mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sicut nos visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitans Amen Corporis Christi
g01597 H Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae scadens tribunal dexterae patris potestas omnium collata Jesu caelitus quae non erat humanitus ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jan subdita tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro tu Christe nostrum gaudium manens olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu In sempiterna saecula Corporis Christi
g01598 Ca Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo aula respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui deposuit potentes de sede et exaltavit humiles esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula Corporis Christi
g02115 Of Sacerdotes incensum domino et panes offerunt et ideo sancti erunt deo suo et non polluent nomen ejus alleluia Corporis Christi
g02115:cs Of Kněžie oběť boží a chleby budúť obětovány bohu i protož světí budú bohu svému a neposkvrnieť jména jeho Corporis Christi
g02115.1 Of Sacerdotes domini incensum et panes offerunt deo et ideo sancti erunt deo suo et non polluent nomen ejus alleluia Corporis Christi
g02115.Tp1 Tp Ave salus christianorum | Medicina tu peccatorum | Tu sine sorde manducanda | Tu puro corde invocanda | Tu viatorum lux et venia | Dux egenorum donans praemia | Dona caelica nobis gaudia Corporis Christi
g02115.Tp1:cs Tp Budiž pozdraveno tělo Kristovo (...) Corporis Christi
g02115a OfV O salutare corpus domini memoriale manens homini Jesu vitia fac nos spernere vere caeli gaudia dona cernere hostes feroces jube vincere Christe qui doces vera ardere dignus nate da vivere nobis Corporis Christi
g02273.1 GrV Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet et ego in eo Corporis Christi
g02537 In Panem de caelo dedit nobis dominus habentem omne delectamentum et omnem saporem suavitatis Corporis Christi
g02537:cs In Chléb s nebe dal jest jim hospodin a maje všeckno utěšenie a všechnu vuoni chutnú Corporis Christi
g02537.1 In Panem de caelo dedit nobis dominus ad vescendum omne delectamentum et odorem suavitatis Corporis Christi
g02537a InV Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob Corporis Christi
g02537b InV Omnes gentes plaudite manibus iubilate deo in voce exsultationis Corporis Christi
g02537b:cs InV Všichni lidé plešte rukama zpievajte Bohu hlasem veselým Corporis Christi
g02538 Gr Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus Corporis Christi
g02539 Of Caeleste sacrificium Christus factus est pro omnibus qui per crucis supplicium se obtulit pro ovibus pastor bonus ut praemium sit ipse nostrum in caelestibus et perhenne gaudium alleluia Corporis Christi
g02559 Al Alleluia O Jesu pastor pie te laudantes hodie nos pio vultu respice et de pane vitae refice Corporis Christi
g02560 Cm Refecti carnis Christi et sanguinis misteriis jubilemus benedicamus exsultemus et psallamus domino in saecula Corporis Christi
g02777 Al Alleluia Ave verbum incarnatum ex Maria virgine Jesu salutis hostia salutis sacrificium delens omne suplicium nos exaudi hodie Jesu rex clemetiae dans salutis remedium vere passum immolatum in cruce pro homine Jesu via rectissima Jesu porta tutissima Jesu salutis hostia Jesu patris ingeniti per te sumus liberati qui es dux potentiae esto nobis degustatum mortis in examine Jesu dulcis memoria sitibunda beatis et animae refectio Jesu nostra redemptio nostra atque salutatio et sempiterna gaudia ut regnemus cum beatis in caelesti lumine Corporis Christi
g02838 Al Alleluia Demus gloriam deo quia venerunt nuptiae agni et uxor ejus preparavit se bissino splendente candido cooperta Corporis Christi
g02838a AlV Offerent filii Israel domino panem hostia gratiarum quae pro pacificis immolavit et qui mundus fuerit vescetur ex ea alleluia Corporis Christi
g03092 Al Alleluia Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverat ex hoc pane vivet in aeternum Corporis Christi
g03116 Of Sacerdotes dei incensum et panes offerunt deo et ideo sancti erunt deo suo et non polluent nomen ejus alleluia Corporis Christi
g03446 Al Alleluia O salutaris hostia suavitatis epulum de caelo rorans copia deliciositatis Abrahae vere filiis convivia perhennia fac praevia renatis Corporis Christi
g04337 Of Offerent filii Israel domino panem absque fermento cum hostia gratiarum quae pro pacificis immolatur et qui mundus fuerit vescetur ex ea alleluia Corporis Christi
g04449 Of Offeramus hostiam laudis Deo semper id est fructum labiorum confitentium nomini eius beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus Alleluia Corporis Christi

Pages