Gudulae

Gudula, Virgin

Feast date:
Jan.8
Feast code:
14010810

Related chants

Displaying 1 - 38 of 38 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
100223 I Regem caelorum voces collaudant cunctorum qui Gudulam benignam caelestium mansionum fecit esse dignam Gudulae
200115 A Ad tumulum ejus arbor subito visa est frondescere ramorumque jucunditate virescere in testimonium ejusdem virginis in domo domini ut palma florentibus Gudulae
200283 A Angelus egregium praedixit virginis ortum tanto praeclarum saeclis quanto antea rarum Gudulae
200675 A Benedictus sit deus qui cornu salutis suae in nobis erexit cum beatam Gudulam de terris ad caelos provexit cujus pia pro nobis intercessio sit optata delictorum remissio alleluia Gudulae
201492 A Ecclesias totis venerabatur quoque votis pectoris interna facie cernendo superna Gudulae
201680 A Ex miraculorum provide attestatione plebs se universa cum exsultatione deumque in virgine humili supplicat et quae ibi fiunt miracula ubique explicat Gudulae
201825 A Festa refert annis nobis votiva reclusus in quibus aethereum conscendit Gudula regnum hic Christo famulans illic secum modo regnans Gudulae
201978 A Gloriosa Christi virgo Gudula tua sacra praevenientes sollemnia te supplices deprecamur ut pium dominum pro nostris deposcas erratibus quem tuae castitatis amatorem et virginitatis elegisti conservatorem Gudulae
202024 A Gratias deo sponso virginum qui suam virginem ad virgineum assumpsit thalamum ubi perhenni fruens gloria ipsi nos et nostra commendet obsequia Gudulae
202035 A Gudula virgo dei caelestis jura triumphi semper habens animo Christum servabat in imo Gudulae
202090 A Haec igitur teneros compsit virtutibus annos reddens vota deo redolentia cordis ab imo Gudulae
202197 A His festis mundus jubili sit honore jucundus collaudans Gudulam claris natalibus ortam Gudulae
202944 A Lugebant hanc Christi pauperes ostendentes tunicas et vestes quibus illos ut altera dorcas tegebat consolationisque manu fovebat Gudulae
203266 A Nocte sub obscura fusa ad dominum prece pura caelitus accensa pergebat lampa deleta Gudulae
203499 A O pia virgo tuis confer suffragia servis ut tibi devoti tibi sint et in aethere noti Gudulae
203580 A O sanctam virginem cujus anima felix vernat in gloria unde laetantur prophetae decorantur martyres virginum turba resultat quam chorus caelestis angelorum invitat dicens mane nobiscum in saecula Gudulae
203790 A Patet quantis in vita fulserit virtutibus signis ad tumbam ejus cottidie crebrescentibus Gudulae
203796 A Pauperibus mensas praebens velut altera dorcas ipsis concessit quicumque potissima gessit Gudulae
204301 A Rex pie caelorum nunc suscipe vota tuorum et precibus Gudulae de vita nocentia dele Gudulae
205288 A Virtutum praerogativa beata Gudula apprime ornata angelorum choris addicitur virginumque turmis laeta assistitur Gudulae
600095 R Ancilla Christi Gudula dolo inimici extincta candela sese in oracionem prosteruit ac preces deo fundit ac ejus misericordiam toto annisu cordis deposcit Gudulae
600095a V His votis annuit deus dexter et lucerna reaccensa suo nutu fidelem suam corroborat Gudulae
600321 R Caelorum rector quam praepotens tua in sanctis gloria clemensque in ipsis gratia qui ad glorificandam beatam virginem tantis choruscas miraculis Gudulae
600321a V Vere mirabilis deus vere ineffabilis in omnibus Gudulae
600794 R Erat virgo dei Gudula vultu decora animo placida consilio efficax et omni morum probitate praeclara Gudulae
600794a V Fuit semper ad caelum animo suspensa et meditatione intenta Gudulae
600953 R Gloriosa Christi virgo Gudula claris natalibus orta in utero meruit matris angelicis mirificari oraculis Gudulae
600953a V Quoniam hanc sibi elegit deus parvulorum amator castissimus Gudulae
601461 R Multis per eam a domino patratis insigniis plurimarumque virtutum consummatis in ipsa meritis caeli ascita est civibus perpetuo coronanda in caelestibus Gudulae
601461a V Confessione et pulchritudine polita ac corporis Christi viatico expedita Gudulae
601600 R O mirabile virginitatis praeconium o inefficabile castitatis sanctimonium in caelis pro merito sui exsultans et de terris amatores sui exaltans quod in beatam Gudulam magnificum suae virtutis insignae extulerat semper Gudulae
601600a V In circuitu tuo domine lumen est numquam deficiens Gudulae
601869 R Pretiosa dei virgo Gudula terrene oblectamenta generositatis undique despiciens caelestem promeruit dignitatem victrix seculi thalamum acceptabilem domino praeparavit Gudulae
601869a V In qua lux caelestis gratiae ineffabiliter radiabat Gudulae
602036 R Sacratissima virgo Gudula jejuniis te macerabat vigiliisque attenuabat plantis seminudis nuda rura calcabat Gudulae
602036a V Ut hominem quod pium egit lateret deoque soli tantum pateret Gudulae
602040 R Sacro fonte regenerata et a beata Gertrude inde levata litteris tradebatur erudienda virtutumque documentis instituenda Gudulae
602040a V Illustrante spiritu sancto pio erat informanda studio Gudulae