Juliani, Epi.
Julian, Bishop of Le Mans
Feast date:
Jan.27
Feast code:
14012710
Related chants
Displaying 1 - 29 of 29 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01760 | A | Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia ejus ope sempiterna merearis praemia | Juliani, Epi. |
a01761 | I | Corde puro regem Christum adoremus dominum caeli arce qui beatum provexit Julianum | Juliani, Epi. |
a01762 | A | Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros | Juliani, Epi. |
a01763 | A | Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus | Juliani, Epi. |
a01764 | A | Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt | Juliani, Epi. |
a01765 | R | Sicut cum placidas verni clemencia temperat auras redolentes arbusta prorumpunt in flores sic pace ecclesiae restituta sancti per mundum effulsere viri fidei fulgore insignes virtutum luce admirabiles | Juliani, Epi. |
a01765a | V | Ad christi sequenda vestigia in mansuetis corde parati sunt immitabiles | Juliani, Epi. |
a01766 | R | Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Caenomannice a domino missus est Julianus | Juliani, Epi. |
a01766a | V | Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam | Juliani, Epi. |
a01767 | R | Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt | Juliani, Epi. |
a01768 | R | Miles Christi gloriosae Juliane sanctissime tuo pio interventu culpas nostras ablue | Juliani, Epi. |
a01768a | V | Ut caelestis regni sedem mereamur scandere | Juliani, Epi. |
a01769 | R | Hic itaque Julianus romana generositate clarissimus lingua facundus justicia insignis merito fidei apparuit percaelebris | Juliani, Epi. |
a01769a | V | Primus urbi Caenomannicae non tantum praesul quantum apostolus a domino missus est Julianus | Juliani, Epi. |
a01770 | R | Per manus Juliani pontificis tantas Christus operabatur virtutes ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur | Juliani, Epi. |
a01771 | R | O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem o urbs praeclara Caenomannis quae a Christo Julianum meruisti habere pastorem | Juliani, Epi. |
a01771a | V | Eum semper in caelis merearis intercessorem quem in terris a Christo redemptore nostro | Juliani, Epi. |
a01772 | R | Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti preconia ejus ope sempiterna merearis praemia | Juliani, Epi. |
a01772a | V | Cujus vera te perduxit ad fidem assertio ejus semper tueatur ubique intercessio | Juliani, Epi. |
a01773 | R | Splendens Lucifer velut solem post anxie noctis nunciat umbram sic Julianus post errorum tenebras exortum solem justicie Caenomannensibus nunciavit | Juliani, Epi. |
a01773a | V | Sedentibus in tenebris et umbra mortis Julianus praeco veritatis | Juliani, Epi. |
a01774 | R | Beatissimus Julianus Caenomansium pontifex primus virtutum fulgore clarissimus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subiit sempiterna | Juliani, Epi. |
a01774a | V | Immortalis palme adaeptus bravium regnat cum Christo in aeternum | Juliani, Epi. |
a01775 | A | Julianus Caenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna | Juliani, Epi. |
a01776 | A | Immortalis palme adaeptus bravium Julianus Caenomannensium praesul regnat cum Christo in aeternum | Juliani, Epi. |
a01777 | A | Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Julianus urbem peciit Caenomannicam | Juliani, Epi. |
a01778 | A | Domine Jesu Christe jube ut resurgat adolescens iste ut tanti facti potentia et fides credentium in te roboretur et non credentium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum | Juliani, Epi. |
a01779 | A | Mox quasi a sonno adolescens surgit a feretro et clara voce coepit clamare magnus est deus christianorum quem praedicat servus ejus Julianus | Juliani, Epi. |
a01780 | A | At vero cunctorum clamore in caelum sublato Christus ab omnibus adoretur Christus verus deus praedicatur et famulus ejus Julianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur | Juliani, Epi. |