Constantii | Cantus Index for Office and Mass

Constantii

Constantii

Constantius, Bishop of Perugia

Feast date: 
Jan.29
Day: 
29
Month: 
1
Feast code: 
14012920

Chants related to the feast

Displaying 1 - 64 of 64 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100406

Ut colletemur sanctis laudes modulemur auctori vitae psalmum cantando venite I Constantii

207027

Martyr Constanti populo te concelebranti praesenti festo suffragator pius esto Christum placando nobis veniamque rogando ut quam speramus post hanc vitam capiamus A Constantii

207028

Actu subtili Constantius a puerili flore deo gratus dignoscitur esse beatus A Constantii

207029

Indolis istae bone munda sub religione mansuetus crevit et carnis ludicra sprevit A Constantii

207030

Praesul enim factus divina lege coactus quam bene delegit sibi noxia cantus abegit A Constantii

207031

llicitos motus frangendo per omnia totus Christo servire studuit mundoque perire A Constantii

207032

Hunc deus orantem votivaque munia dantem latius audivit merito nam justa petivit A Constantii

207033

Se poenitus Christe sanctus tibi subdidit istae regna petens lucis quo dilectos tibi ducis A Constantii

207034

Dogmata pravorum detestans facta bonorum traxit in exemplum domino cupiens fore templum A Constantii

207035

Ambiguae fortis victor miles quasi fortis qui maculam nescit in monte Sion requiescit A Constantii

207036

Ornatu magno fulget comes additus agno crimina qui lavit orbi mortemque fugavit A Constantii

207037

Curia caelstis sollemnibus inclyta festis balsamico more predulci fraglat odore A Constantii

207038

Intermixta rosis rubet et gemmis pretiosis candens in gyro collucet lumine miro A Constantii

207039

Nactus Constanti splendoris gaudia tanti securus degis Christi sacer accola regis A Constantii

207040

Hoc est insignae tibi sanctorum quia digne ad sua te coetus misit consortia laetus A Constantii

207041

Eia coronatus in caelis perpetuatus ipsum collaudes cui te convivere gaudes A Constantii

207042

Nocturnis horis concentu cordis et oris plebs tibi devota quae debet agens pia vota martyris hujus passio cujus sancta notatur da prece prospera pelle sed aspera Christe precatur A Constantii

207043

Mente colens pura dominum risit ruitura felix conflictus cujus finis benedictus A Constantii

207044

Quem calcare facis sunt deus atria pacis admirandus erit sibi qui loca talia quaerit A Constantii

207045

Palmis aequatus ut cedrus multiplicatus semper florebit adversa quae nulla timebit A Constantii

207046

Institit humori vir sanctus ut uberiori polleret quaestu nullo perterritus estu A Constantii

207047

Obsequiis te domine laudis vespertine magnificantes quaesumus ut per sancti martyris Constantii merita nos informatos virtutibus supernae patriae civibus digneris consotiare A Constantii

207048

Impetret nobis domine sanctus martyr Constantius vitae commoda praesentis ut exuti periculis omnibus tuis insistere valeamus devotiores laudibus A Constantii

603121

Beatus Constantius dum gereret officium mandrite sollicite corda plurimorum imbuit sacramentis fidei R Constantii

603121a

Nempe revertenti domino dans lucra talenti V Constantii

603122

Egregii martyris Constantii transitum recolentes tuam domine laudamus potentiam R Constantii

603122a

Caelos implentem pelagus terramque regentem V Constantii

603123

Sacris hic itaque scripturis intentus utiliter ipsas tenaci commendabat memoriae R Constantii

603123a

Quae fecere viam sibi firmius ad theoriam V Constantii

603124

Agonista dei Constantius voluptuosis repugnavit affectibus crucemque suam tollens dominum est secutus R Constantii

603124a

Postposito patre cum fratre sororeque matre V Constantii

603125

Iste sanctus vitae merito laudabilis orans quod credidit in vinea domino cultor fidelis exstitit R Constantii

603125a

Uvam conservans igni fruticem coacervans V Constantii

603126

Carnales in se luxus conprimendo lumbos praecinxit et in manibus suis lucernas ardentes tenuit R Constantii

603126a

Respergens late plures morum probitate V Constantii

603127

De praesulatus dignitate collata caelitus vero sacerdoti obligatior humilem se ministrum exhibuit R Constantii

603127a

Grande sciens donum summamque timens rationum V Constantii

603128

Legitimum electus deo certamen executus lota in agni sanguine stola sua palmam optinet perennis gloriae R Constantii

603128a

Astans divinae majestati sine fine V Constantii

603129

Gloriosus dei athleta Constantius fervens amore sancti spiritus minas et terrores judicum non timuit saecularium R Constantii

603129a

Arripiens scutum fidei tegimen sibi tutum V Constantii

603130

Post maris alta rubri Constantius arte salubri litore consedit cui quaequae molestia cedit R Constantii

603130a

Tendens vela citus placitis ventisque potitus V Constantii

830449

Chorus hymnizans caelitum H Constantii

a00839

O beate Constanti martyr tuorum Perusinorum pastor cujus martyrio Perusina civitas decoratur esto memor nostri in regno caelorum A Constantii

a01084

Perusinae plebi dum imperat mira praesul iste Constantius Christi nomen virtute praedicat caeli regnum dat sibi gladius A Constantii

g01288.Tp01

Gaudendum nobis est in domino qui electum sibi militem commendans proclamat dicens | INVENI DAVID Tp Constantii

g01288.Tp02

(INVENI DAVID) | Fortiter hostes fidei conterentem | SERVUM MEUM Tp Constantii

g01288.Tp03

(SERVUM MEUM) | Providum et in commisso fidelem | ET IN OLEO Tp Constantii

g01288.Tp04

(ET IN OLEO SANCTO UNXI EUM) | Plenitudine jocunditatis donatum | MANUS ENIM MEA Tp Constantii

g01288.Tp05

(MANUS ENIM MEA) | Ad miserandum semper extenta | AUXILIABITUR EI Tp Constantii

g01288.Tp06

(AUXILIABITUR EI) | In me non in se glorianti | ET BRACCHIUM MEUM Tp Constantii

g01288.Tp07

(ET BRACCHIUM MEUM) | Caelica terrea regens et infera | CONFORTABIT EUM Tp Constantii

g01293.Tp4

Immarcessibilem coronam fratres ut accipiamus evangelium cordi memoriter impressum teneamus Tp Constantii

g02327.Tp01

Sancta hujus diei solempnitas admonet ut laudes Christo debitas in honore Constantii frequentemus et prophetica verba pensemus canentes JUSTUS NON CONTURBABITUR Tp Constantii

g02327.Tp02

In periculis positus mortem etiam comminantibus QUIA DOMINUS Tp Constantii

g02327.Tp03

Imperans creaturis omnibus FIRMAT MANUM EJUS Tp Constantii

g02327.Tp04

Solitae pietatis gratia TOTA DIE MISERETUR Tp Constantii

g02327.Tp05

Patri misericordiae gratum libans sacrificium ET COMMODAT Tp Constantii

g02327.Tp06

Transitoria aeternorum proventu ET SEMEN EJUS IN BENEDICTIONE ERIT Tp Constantii

g02327.Tp07

Tali videlicet quae ad gloriae augmentum fine carebit IN AETERNUM Tp Constantii

g02327.Tp08

Timore sublato malorum in terra sanctorum CONSERVABITUR Tp Constantii

g02327.Tp09

In te compleri si vis presagia veri Christi symmiste versus quae praecinit iste JUSTUS NON CONTURBABITUR GLORIA PATRI Tp Constantii

g02327.Tp10

Unicae deitati in personis tribus existenti principaliter ascribenda JUSTUS NON CON Tp Constantii