Julianae | Cantus Index for Office and Mass

Julianae

Julianae

Juliana, Virgin Martyr

Feast date: 
Feb.16
Day: 
16
Month: 
2
Feast code: 
14021600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 37 of 37 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100185

Laudemus sponsum virginum regnantem in perpetuum qui Julianam virginem effecit sibi martyrem I Julianae

200364

Ardor ignis cum cassatus esset prorsus et nullatus deo virgo hymnizavit eam qui sic gubernavit A Julianae

200382

Assentire nuptui prorsus recusavit sacro quia ritui sponsus abdicavit A Julianae

201015

Cum haec virgo percepisset quod tyrannus imperasset eam igne concremari coepit deum deprecari A Julianae

201449

Eam post hoc ira fremens trux in plumbum mergi fervens jussit sed mansit inusta haec puella praevenusta A Julianae

201537

Electa virgo martyr Christi propter mortem quam subisti cerne servos te precantes velut hostem tu vicisti et in publicum traxisti juva sic agonizantes tua gubernatione hostis ne persuasione victi culpis succumbamus sed invicta sis protectrix et post vitam pia vectrix ad superna quae speramus A Julianae

202015

Grandi voce trux est fassus sacer cohors quid est passus protoparens seu seductus aut tyrannus quid inductus hoc feci suggestione meaque perversione A Julianae

202071

Haec donata grandi pyrae angelus dei descendit ac illam exstinxit mire virginemque sic defendit A Julianae

202735

Jesu fons benignitatis sponsus decor castitatis tibi grates agimus Julianam qui beatam genere tam delicatam fovisti divinitus A Julianae

202778

Juliana desponsata senatori jam potenti Christi fide sed amata non assensit quid poscenti A Julianae

202792

Jussit praeses lacessitus supra modum succensitus pyram fieri perfortem virgini qua daret mortem A Julianae

202928

Lictor ense tunc vibrante puellaque deprecante collum petiit praeclarum non renitens quod porrexit ejus trux cervicem plexit sic agmen auxit puellarum A Julianae

203297

Non est sponsi flexa minis nique patris disciplinis litem sacram est congressa Jesum clam cum est confessa A Julianae

203633

Ocius profusa prece protulerunt mox tortores voces parvipensa nece facti sumus meliores A Julianae

203641

Offendi Job est interfectus Abel Isaisas sectus gens infinita profanavit suggestus hoc meus paravit A Julianae

204011

Pulsa truculentia fulta sapientia virgo deum benedixit psallens orans laetius et expansis manibus oculos in caelum fixit A Julianae

204266

Requisivit virgo prudens hostis ferox et impudens dic quid es aut cur venisti sic nam multos elusisti A Julianae

204323

Rupit infidelitatis tenebras tortoribus ingerens credulitatis lumen oraminibus A Julianae

205247

Virginis prudentia stupens de potentia veri dei plasmatoris caeli terrae hominis mox vim quaerens nominis hujus templa salvatoris visitabat fervida ut scripturae stupida ei foret intellectus ut sic magnitudinem dei per formidinem ejus collaudaret pectus A Julianae

600121

Anxiata tribunali jussu patris est addicta quae quasi pro criminali est atrociter adflicta R Julianae

600121a

Una sponsi blandimenta parvipendens et tormenta V Julianae

600177

Auxit poenas trux immensas quando frameas propensas addi factae rotae jussit luctam angelus hanc diram machinamque vim per miram visibiliter concussit R Julianae

600177a

Vincla suntque resoluta sic confusi mansit tuta V Julianae

600830

Exclamarunt roborati paenitet nos hoc fecisse ecce sumus jam parati scias fidem subiisse R Julianae

600830a

Infer quasvis laesiones tormentorum passiones V Julianae

601171

Incarcerata daemon intrat eam ut suasu pervertat sed perplexa quisnam esset Christum rogat ut adesset R Julianae

601171a

Hostem docta sensit esse quem adprehendens indefessa V Julianae

601433

Miranda voce proclamarunt est potens deus Julianae protinus se subjugarunt religioni christianae R Julianae

601433a

Alter non est deus sed tantum Julianae Jesus V Julianae

601454

Mox praefectus his auditis suis nequam accersitis illos ense perdi jussit namque virgini felici tam constanter certatrici minas poenarum incussit R Julianae

601454a

Tandem dire decollati sunt cruore baptizati V Julianae

601557

O conflictus singularis o triumphe puellaris quae sic hostem subegisti sua scelera pandentem ingementem atque flentem cunctis clamque abegisti R Julianae

601557a

Luto donans hunc scaenoso poenam augens doloroso V Julianae

601979

Radioso vultu pergit se responsis et immergit virgo sancta Juliana hostem fidei praefectum sacrilegio infectum clam confudit fide sana R Julianae

601979a

Quamquam poena foret frendens minas erat parvipendens V Julianae

602503

Virgo crinibus suspensa Christi vocat sublevamen per sex horas est offensa sed mox sensit adjuvamen R Julianae

602503a

His suppliciis invicta mansit neque derelicta V Julianae