Matthiae

Matthias, Apostle

Feast date:
Feb.24
Feast code:
14022400
Notes:

Holweck, p.685;

Related chants

Displaying 1 - 50 of 53 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
008262h HV Matthia juste duodeno solio residens sorte nos a cunctis nexibus solve peccati verae lucis gaudiis quo perfruamur tuis sanctis precibus Matthiae
100402 I Surgite pervigiles regi regum jubilantes primatum Judae tribuit qui sorte Matthiae Matthiae
206930 A Confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis ita pater quoniam sic fuit placitum ante te Matthiae
206933 A Dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et annumeratus est cum undecim apostolis laus tibi domine rex aeternae gloriae Matthiae
206935 A Deus qui proditoris apostate ruinam ne sacratus numerus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti fragilitatem nostram tuo semper munimine protege et auxilio tuae miserationis conserva Matthiae
206940 A Fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet eam et episcopatum ejus accipiat alius quia possedit agrum de mercede iniquitatis Matthiae
206953 A Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus Jesus testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis Matthiae
206965 A Statuerunt duos Joseph et Matthiam et orantes dixerunt domine qui corda nosti hominum ostende quem elegeris ex his duobus Matthiae
206967 A Surgens Petrus in medio fratrum dixit oportet impleri scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum Matthiae
603082 R Gloriosae dei confessor Matthia pias servis aures inclina cumque judex cum Christo throno sederis duodecimo tu nobis placatus ipsum quoque sanctis placa precibus Matthiae
603082a V Ut nos ad dextris det conregnare beatis Matthiae
830220 H Matthia juste duodeno solio residens sorte nos a cunctis nexibus solve reatus verae lucis gaudiis quo perfruamur tuis sanctis precibus Matthiae
a00596 H Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen Matthiae
a00771 A Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve Matthiae
a00932 H Sancte Matthia digne apostolico per sacram fortem appositus numero ora pro nobis tonantem in ardus qui nos a malo liberet perpetuo Matthiae
a07446 R Assumpto rege gloriae ad thronum majestatis paternae undecim primates reversi sunt cum caeteris promissum spiritum exspectare Jerosolimis Matthiae
a07446a V Quorum Matthias inerat collegio etsi necdum dignitate vel numero Matthiae
a07447 R O mira dei dispensatio te sancte Matthia te spectat haec electio qui vere probatus es ab initio fide vita et merito Matthiae
a07447a V Dignus ergo hac electione dignos divina fac nos dilectione Matthiae
a07448 A Duobus ad sortem destinaris in Matthia deus elegit speciem Jacob quem dilexit Matthiae
a07449 A Hunc ergo domine nobis quasi turris fortitudinis erexisti a facie inimici Matthiae
a07450 A Annuntiavit opera dei mira quae tam in se quam in aliis intellexit esse facta Matthiae
a07451 R Dum spargeret in Judaea divini verbi semina stabat gaudens cum sociis a conspectu concilii affectus contumeliis Matthiae
a07451a V Quoniam dignus habitus est pati pro nomine Jesu Christi Matthiae
a07452 R Ad gloriam dei revelata sancti Matthiae pignora longe lateque virtutum suarum odorem spargunt suavissimum Matthiae
a07452a V Vita mortuis sospitas aegris libertas datur captivis Matthiae
a07453 R Gratias tibi rex regum qui per gratiam tuam hunc nobis donasti patronum o sacer Matthia nos pusillum gregem tuum sub tegmine alarum tuarum conserva Matthiae
a07453a V Quos hostis mundus caro deprimit et grave pondus Matthiae
a07454 A Decorem indutus ac fortitudinem spiritus sanctificationem Matthias in Judaea Christi nuntiat testimonia Matthiae
a07455 A Introiens in exsultatione coram principibus scitote ait quoniam dominus ipse est deus cui oboedire oportet magis quam hominibus Matthiae
a07456 A In terra deserta et invia et inaquosa fluebant de ventre ejus flumina ex aquis viventibus in vitam aeternam salientibus Matthiae
a07457 A Contumeliis verberibus cum coapostolis affectus hymnizans cum pueris benedicebat deum in omnibus Matthiae
a07458 A Laudet deum omnis creatura in caelo et in terra qui sanctum suum de terra transvexit ad caelum cui laus est in ecclesia sanctorum Matthiae
a07459 A In corona stellarum duodecim apostolica fulges stella sole clarior sancte Matthia tu nos precibus tuo illustratos fulgore ad coronam aeternae perducas gloriae Matthiae
a07460 A O beate Matthia o splendida diei quam fecit dominus hora duodecima quae nescis occasum solis nos peccatorum exemptos tenebris tuae fac consortes claritatis Matthiae
g00005.1 In Mihi autem nimis honorati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum alleluja Matthiae
g00005a.2 InV Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam Matthiae
g00025.1 Of In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum alleluja Matthiae
g00025b OfV Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam Matthiae
g00025c OfV Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum Matthiae
g00102 Cm Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel Matthiae
g01285 Tc Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus cupit nimis Matthiae
g01285a TcV Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur Matthiae
g01285b TcV Gloria et divitiae in domo ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi Matthiae
g02054 Tc Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum Matthiae
g02054a TcV Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam Matthiae
g02054b TcV Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum Matthiae
g02054c TcV In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum Matthiae
g04366 Tc Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos Matthiae
g04366a TcV Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis Matthiae

Pages