Guthlaci
Guthlac, Hermit of Croyland
Feast date:
Apr.11
Feast code:
14041100
Related chants
Displaying 1 - 25 of 25 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01809 | A | Quicumque ad sanctum dei Guthlacum perducti sunt infirmi qui daemone peruasi qui pro commissis sceleribus ad venerunt mestificati omnes per divinam gratiam ipsius sancti et auxilio et salubri concilio redierunt ab eo laetificati | Guthlaci |
a01810 | A | In lustris puer Guthlacus nobili ortus pro sapia nobiliore mentis claruit industria | Guthlaci |
a01811 | A | Nascituro nempe illo magnum apparuit prodigium quod prorsus prefigurabat ipsum deo fore carum | Guthlaci |
a01812 | A | Multis et enim cernentibus caelitus missa manus signavit ostium domus in qua felix edebatur infantulus | Guthlaci |
a01813 | A | Guthlacus adolescens factus per in lecebrosos saeculi hujus ire delegit anfractus sed divina gratia preventus pedem retorsit quanto cuis | Guthlaci |
a01820 | A | Dum forte necessaria daret membra quieti coepit secum tractare mente sagaci fallaces et fagaces fore pompas divitiasque hujus saeculi incertum ac brevem cursum finis sui | Guthlaci |
a01821 | A | Vir prudens digna sibi meditatus nocte cum corde suo proposuit et exasse devovit soli se serviturum deo | Guthlaci |
a01825 | R | Caelebri fama nati pueri per vulgata signique mirabili in ejus exortu apparentis certa relatione comperta omnes in hoc presagio stupebant et dominum gloriae magnificabant | Guthlaci |
a01825a | V | Coniectabant denique manum domini ad futuram puero quae apparuit nascente eo | Guthlaci |
a01826 | R | Traditus ergo puer studiis litteralibus humanis optime artibus et divinis imbuebatur dogmatibus | Guthlaci |
a01826a | V | Ipsos etiam annos pueritiae transcendens moribus honeste vitae | Guthlaci |
a01827 | R | Crescebat almus puer aetate proficiebat et bonitate usque dum viriles contingeret annos ab adolescentia | Guthlaci |
a01827a | V | Erat enim subditus parentibus humilis et oboediens senioribus | Guthlaci |
a01828 | R | Cum invicto Christi militi Guthla covalida per triduum fieret conluctatio contra principes potestatis aeris hujus adstitit ei subito sanctus Bartholomeus apostolus fidissimus illi in deo patronus confortans eum et dicens constant esto fili ne paveas neque deficias | Guthlaci |
a01828a | V | Ad ero namque tibi auxiliator tutissimus in cunctis necessitatibus | Guthlaci |
a01835 | A | Fortis belliger domini Guthlacus accedens ad servitutem militiae ipsius preparavit se ad temptationem contra malignorum spirituum incursus | Guthlaci |
a01836 | A | Confortatus in domino et in potentia virtutis ejus induit se armatura dei ut possit stare adversus insidias diaboli | Guthlaci |
a01837 | A | Ut in omnibus esset perfectus hic miles dei succinxit lumbos suos in veritate induit loricam justitiae fumens scutum fidei et galeam salutis cum gladio spiritus | Guthlaci |
a01838 | A | Omniscius domini spiritus qui repplet orbem terrarum sincerum sancti viri Guthlaci repplevit animum quo et rerum causas ab sentium et eventum nosceret futurorum | Guthlaci |
a01839 | A | Juvenis quidam acerrime nimio vexatus demone per quadriennium aparentibus suis perductus est ad virum dei Guthlacum quo jejunante et orante per triduum ille sanitatis est adeptus remedium | Guthlaci |
a01840 | A | Ad limina ejusdem sancti viri ducitur et alius qui cingulo ipsius precinctus et amentia caruit et loquendi usum recepit | Guthlaci |
a01841 | A | Fama virtutum beati viri volitante confluebant ad eum undique ut vel corporis recepta gauderent sospitate vel salutem consequerentur animae | Guthlaci |
a01842 | A | Laudabilis vitae vir Guthlacus gradiens in omnibus mandatis domini et justificationibus suo fuggerente et obtestante episcopo sacerdos est effectus ut in consecrando Christi corporis et sanguinis mysterium fiducialius immolaret deo laudis suae sacrificium | Guthlaci |
a01843 | A | Ad erat pascha domini et transitus sacro sacerdotis ejus Guthlaci quo festo mediante sole terris oriente sed et maximo caelitus splendore coruscante percepta vivifica communione in caelum oculis ac manibus elevatis reposcentibus se civem reddidit angelis | Guthlaci |
a01844 | A | Almus sacerdos Guthlacus corporis tactus egritudine prescivit ac praedixit diem dissolutionis suae unde et pulsanti domino januam promtus extitit aperire quo per ipsum et ad ipsum caelestem mereretur ostium liberius penetrare | Guthlaci |