Gordiani, Epimachi
Gordian and Epimachus, Martyrs
Feast date:
May.10
Feast code:
14051000
Related chants
Displaying 1 - 6 of 6 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah53153 | Sq | Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo neci ascribit mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris | Gordiani, Epimachi |
g01305d | InR | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Gordiani, Epimachi |
g01305f | InV | Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Gordiani, Epimachi |
g01309d.1 | CmR | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Gordiani, Epimachi |
g01317a | OfV | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Gordiani, Epimachi |
g01317b | OfV | Pereant peccatores a facie dei justi qui epulentur et exsultent in conspectu dei delectentur in laetitia | Gordiani, Epimachi |