Maximini
Maximinus, Bishop of Trier
Feast date:
May.29
Feast code:
14052900
Related chants
Displaying 1 - 37 of 37 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a08175 | A | Ave sancte pater et pontifex Maximine ave angelicis revelationibus Treveris pastor et patronus praelatus ora pro populo tibi devoto pacis et gaudiis sempiterna dona poscendo alleluia | Maximini |
| a08176 | I | Regem regum Christum vigilanter adoremus qui sanctum fecit conscendere caelum Maximinum | Maximini |
| a08177 | A | Clarissimis ortus natalibus sacer Maximinus ex territorio Pictavi exstitit oriundus alleluia | Maximini |
| a08178 | A | Divino quippe ac felici auspicio progenitus catholico more a parentibus est nobiliter alitus alleluia | Maximini |
| a08179 | A | Traditur denique edocendus litterarum studiis futurus defensor christiani nominis alleluia | Maximini |
| a08180 | R | Hic Maximinus praesul egregius clara fuit lampade exortus atque ab ipsis infantiae cunalibus sollertia litterari est imbutus alleluia | Maximini |
| a08180a | V | Clarissimis ortus natalibus sacer Maximinus ex territorio Pictavi exstitit oriundus | Maximini |
| a08181 | R | Praeclarus igitur Maximinus Treverim veniens nutu fultus divino carsa religionis sancto se commisit Agritio | Maximini |
| a08181a | V | Maximinus igitur divino instinctu genitale solum relinquens atque in belgicam Galliam commigrans | Maximini |
| a08182 | R | Susceptus a praesule beatissimo more instruitur ecclesiastico a quo non post multum temporis spatium clericatus honore donatus est alleluia | Maximini |
| a08182a | V | Ad notitiam tanti viri deductus et ecclesiasticis moribus diligenter assuefactus | Maximini |
| a08183 | A | Instructus namque religionis perfectione satagebat per mundana spernere Christoque vivere | Maximini |
| a08184 | A | Tactus quoque divino instinctu nativum linquens solium in belgicam Galliam commigravit | Maximini |
| a08185 | A | Adactus urbem Treverim coeptum itiner fixit a magisterio Agritii praesulis se submisit alleluia | Maximini |
| a08186 | R | Gloriam suae magnificentiae volens dominus in beatissimo viro propalare Agritium monet per angelum praesulem ut sibi eum instituat successorem alleluia | Maximini |
| a08186a | V | Quoniam beatum Maximinum divinitatis immutabile consilium populo suo praeficiendum decreverat | Maximini |
| a08187 | R | Quidem vir nomine Quiriacus mira sanctitate praeditus in oratorio sancti excubans Eucharii angelica exhortatur voce quo certum redderet Maximinum in sede pontificali post beatum Agritium fore subrogandum | Maximini |
| a08187a | V | Hanc ipse percipiens visionem fideliter omnibus nuntiavit | Maximini |
| a08188 | R | Gloriosissimo confessori Maximino tanta virtus contulit divina ut suis sanctissimis interventionibus omnem fugaret infirmitatem ab insanis corporibus | Maximini |
| a08188a | V | Inter innumera virtutum insignia quibus chorusco splendebat jubare fideli suo dominus tale concessit meritum | Maximini |
| a08189 | A | Comperta relatione hujus viri beatus Maximinus tali honore se indignum fatebatur | Maximini |
| a08190 | A | Omnibus ut patefieret dignum fore tantum honore episcopo sancto revelatio signat ut sibi eum denotet successorem | Maximini |
| a08191 | A | Consensu igitur totius plebis ac vicinis episcopis pontificali excellentia sublimatur alleluia | Maximini |
| a08192 | R | Praesul insignis Maximinus claris pollens virtutibus numquam ab officio cessabat praedicationis quo sibi plebs commissa salubriter erudiretur | Maximini |
| a08192a | V | Fidelis namque et prudens in magni patris familias domo dispensator constitutus cura pervigili sollicitus erat | Maximini |
| a08193 | R | Gloriosi praemium laboris dum a domino Christo praesul Maximinus sibi praesciret recompensandum cordi fuit propriam visere patriam qua carne exemptus transfusus est gloriam palma donatus aeterna | Maximini |
| a08193a | V | Maximinus praesul angelico coetu susceptos sidereos caelos penetravit | Maximini |
| a08194 | R | Inclitus pontifex Maximinus Martini collega hospes Athanasii nam alteri miraculo alteri fide compar qui caelitus ex nomine Treverim subrogatur quam ut praesulatu insignis sic jam caeli consul jugiter hanc gubernat | Maximini |
| a08194a | V | Succiduos gradus faciat sibi consortes canonicorum gregem ac plebis cohortem urbem ut peculiarem tueatur | Maximini |
| a08195 | A | Sanctus pater Maximinus divina virtute praecinctus exsurgentes haereticorum fructus potenter compressit quo domus regis aeterni sibi commissa permaneat in longitudine dierum alleluia | Maximini |
| a08196 | A | Sciens ergo quoniam dominus Jesus ipse est deus Euphraten episcopum huic sacrae fidei rebellem gradu movit atque ab ovium Christi pascua segregavit alleluia | Maximini |
| a08197 | A | Constantissimum fidei Athanasium propugnatorem os arianae perfidiae obstruentem ex sede propria depulsum honorifice suscepit intrepidus alleluia | Maximini |
| a08198 | A | Benedictus es domine de cujus dono sanctus Maximinus ursi immani rabiem servituti propriae subegit allleuia | Maximini |
| a08199 | A | Inclitus pontifex Maximinus propinquorum patriam recusit cujus ibi spiritus carne solutus angelorum gloriae conjunctus sempiternae te deum laudat semper in caelis alleluia | Maximini |
| a08200 | A | Pretiosum beati Maximini corporis thesaurum clerus populusque Trevericus angelicis judiciis et amminiculis ab Aquitania revexit quem divinis in via clarificatum miraculis insignis praesul Paulinus magnifice sepelivit cujus meritis tuae Christe gratiae petimus commendari alleluia | Maximini |
| a08201 | A | Pater sancte praesul Christi egregie Maximine dum in caelis gaudes cum angelis nostri devotarum ovium sis memor in terris orans tuum quem imitatus es Christum ut nos te pastore ducat ad aeterna pascua cujus hic celebravimus temporalia festa alleluia | Maximini |
| g02501 | Sq | Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis | Maximini |