Visitatio Mariae

Visitation of Mary

Feast date:
Jul.2
Feast code:
14070200

Related chants

Displaying 301 - 326 of 326 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a08444 R Sonet vox tua in auribus meis virgo dei genetrix Visitatio Mariae
a08444a V Vox enim tua dulcis et facies tua decora Visitatio Mariae
a08445 W Favus distillans labia tua R. Mel et lac sub lingua tua Visitatio Mariae
ah12091 H Vox clara dulcis sonuit vox turturis audita est cum virgo dei genitrix salutavit Elisabeth | Verbum suave protulit virgo mitis eloquio quod dulciter ut tonuit gaudet infans in utero | Congaudet mater filio repleta sancto flamine quae longo sterilitatis laboravit certamine | Amplectens ergo virginem caritate mirabili prophetat ineffabili rore perfusa coelitus | Beata quae divinitus credendo digna facta es ut dominum conciperes intacta manens penitus | Plaude quia complebuntur in te cuncta quae audisti et per haec quae meruisti omnes te deprecabuntur | Ait virgo magnificat anima mea dominum qui pro salute hominum me tanta spe laetificat | Maria mater gratiae mater misericordiae tu nos ab hoste protege et hora mortis suscipe | Gloria tibi domine Visitatio Mariae
ah16046 H Plaude Jerusalem occurrens virgini quam multifarie prophetae domini olim praefati sunt affatu nobili ecce venit de Nazareth Visitatio Mariae
ah16047 H Generosa virgo surgens tamquam solis radius montes scandit festinando inspirata caelitus procedit non demorando plena deo penitus | Audiens a Gabriele conceptum Elisabeth concepto verbo divino perrexit a Nazareth cognatam ut visitaret dei mater ipsamet | Jerusalem in montana adit virgo virginum ferens utero latentem Jesum Christum dominum plaudunt montes exsultantes a conspectu numinum | Intrat domum Zachariae virgo dei genitrix cumque dulce salutatur quae vocatur sterilis gaudet infans et laetatur ventris latens abditis | Sancto spiritu repletur anus sancta gravida exsultante praecursore intra sua viscera quae laudando dei matrem clamat voce valida | Unde hoc o benedicta tu in mulieribus sterilis et derelicta multis jam temporibus meruit sic visitari matris dei adspectibus | Beata quae credidisti tam virili animo complebuntur quae audisti annuente domino o quanta promeruisti felix sine termino | Sancto flamini sit honor gravidanti virginem sexu prolisque ditanti senectute sterilem honor patri filioque per immensa saecula Visitatio Mariae
ah48391 Sq Decet hujus cunctis horis festi voce dulcioris facere memoriam | Nec indignum sed benignum voce cordis dare signum | Mariae in gloriam paranympho comitata fuerat quo salutata senem mulcet pavidam | Innovemus mente sana mater quod petit montana salutare gravidam | Rem miratur sed matrona unde inquit tanta dona mihi dantur hodie | Ad me veniret quod illa mater dei et ancilla sceptrum omnis gloriae | Gaudet clausus sua matre sentit prolem sine patre agnum dei praedicat | Erit magnus infans rite regem caeli agnum vitae clausus plausu indicat | Nequit senex immorari rapit manus manu pari et nimis celeriter | Exsultabat modo miro circumplexat hanc in giro salutando dalciter | Clamat senex voce clara amplexata tot praeclara insignia deo cara voce pandens veteri | Salve inter mulieres te respexit caeli heres meruisti ut videres casta fructum uteri | Illa sed repudiavit laudem deo assignavit quando supplex decantavit contexens magnificat | Clemens virgo atque pia tu nos fove o Maria partus namque tis nos quia sola spes vivificat Visitatio Mariae
ah52042 H In Mariam vitae viam matrem veram viventium pie venit qui redemit peccata delinquentium Visitatio Mariae
g00276 Al Alleluia Felix es sacra virgo Maria et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster Visitatio Mariae
g00277 Of Beata es virgo Maria quae omnium portasti creatorem genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo alleluia Visitatio Mariae
g02697 Al Alleluia O praeclara stella maris virgo mater singularis quae cognatam visitasti Joannem illuminasti prole praeclarissima te precamur in hoc festo sis solamen omni maesto fuga mortem confer sortem nobis in caeli patria Visitatio Mariae
g03483 In Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini Visitatio Mariae
g03483a InV In me gratia omnis viae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis Visitatio Mariae
g04339 Gr Egredimini filiae Jerusalem ecce in montibus sanctis electa virgo filiae Sion salvator venit in ea saliens in montibus transiliens colles Visitatio Mariae
g04339a GrV Quae est ista quae progreditur sicut aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata Visitatio Mariae
g04340 Al Alleluia Veniens a Libano quam pulchra es filiae Jerusalem festina pulcherrima mulierum visitare nos in pace Visitatio Mariae
g04341 Of Quam dulcia sunt eloquia tua virgo dei genetrix favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Visitatio Mariae
g04342 Cm Et factum est autem ut audivit Elisabeth salutationem Mariae exsultavit in gaudio infans in utero ejus et repleta est spiritu sancto Elisabeth alleluia Visitatio Mariae
g04462 Gr Ego effudi flumina ego quasi trames aquae immensae ego quasi fluvius Dorix et sicut aquaeductus exivi ad paradiso Visitatio Mariae
g04462a GrV Rigabo hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum Visitatio Mariae
g04463 Al Alleluia Ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo Visitatio Mariae
g04464 Of Unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me beata quae credidisti quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino et ait Maria magnificat anima mea dominum et exultavit spiritus meus in deo salutari meo Visitatio Mariae
g04465 Cm Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in Domini suam Visitatio Mariae
g04598 In Recordare mei et visita me ut glorificem te in die visitationis visitatio enim tua custodivit spiritum meum Visitatio Mariae
g04598a InV Quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visita eum Visitatio Mariae
g04625 Al Alleluia Ave veri Salomonis ferculum ave verbi dei tu sacrarium ave deitatis receptaculum Maria Visitatio Mariae

Pages