|
Ampla fertur humilitas servitutis caeleritas de virgine jam praeregnante de salvatore saeculi redemptore piaculi Elisabeth orante |
A |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
De quibus testes protulit de secreto quod latuit de verbo incarnato ipsum primo monstraverat Christum quem exspectaverat in utero matris grato |
A |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
Haec cedrus alta Libani Maria mater domini ramos mire spargebat cum voce sua gratia dabatur in famula quam ipsa visitat |
A |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
Jesu mater se obtulit regina caeli protulit ministram viliori Maria dat auxilium obstetricis servitium ancillae suae tori |
A |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
Laeta dolens perficitur merens plaudens ostenditur invenis fit de sene cum pervenit de Nazareth Maria ad Elisabeth hanc visitans amene |
A |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
Longa confertur gratia cum donorum constantia major subest minori astendit in obsequum ac jucundum solatium haec domina praecursori |
A |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
Veni mater gratiae fons misericordiae miseris remedium | Veni lux ecclesiae tristibus laetitiae nunc infunde radium | Te reginam colimur tibi laudes canimur ex affectu cordium | Quae es in angustiis et in rebus dubiis salus et solatium | O stella praefulgida tu dira certamina maris hujus comprime | Simonis navicula filii tunicula ne scindatur prohibe | Portus navigantium preces supplicantium filiorum suscipe | Consolare flebiles juva pusillanimes et errantes corrige | Quae Deum hominibus et ima caelestibus jungis o puerpera | Haereses interime schismata que reprime firma pacis foedera / Amen |
Sq |
Visitatio Mariae,8 |
|
|
Alleluia Maria mater Christi que montana adisti nobis assis in agone tua interressione |
Al |
Visitatio Mariae,8 |
|