Mariae Magdalenae

Mary Magdalene

Feast date:
Jul.22
Feast code:
14072200

Related chants

Displaying 51 - 100 of 531 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
004569 A Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi peccamina et fide quia polles clara in pace dimitto Mariae Magdalenae
004569.1 A Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi esse peccata et fide qua polles mundata in pace habito Mariae Magdalenae
004581 A Recumbente Jesu in domo pharisaei Simonis accessit ad eum Maria Magdalena afferens pretiosi libram unguenti Mariae Magdalenae
004648 A Revertere revertere Sunamitis revertere revertere ut intueamur te Mariae Magdalenae
004660 A Rogabat Jesum quidam pharisaeus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisaei discubuit Mariae Magdalenae
004816 A Satagebat igitur Martha soror Mariae Magdalenae circa ministerium quae sedens secus pedes domini audiebat verba oris ejus Mariae Magdalenae
004817 A Satagente circa frequens ministerium sorore sua Maria sedens secus pedes domini audiebat verbum illius Mariae Magdalenae
004848 A Secus pedes domini astans incessanter crine soluto diva vestigia osculatur lacrimis plena Mariae Magdalenae
004848.1 A Secus pedes illius astans incessanter ore sacrato diva vestigia osculabatur lacrimis plena Mariae Magdalenae
004957 A Simon autem intra se inquit si esset propheta sciret profecto quae et qualis esset quae tetigit eum quia peccatrix est Mariae Magdalenae
005014 A Stans autem foris plorans inclinavit se et prospexit in monumentum Maria et vidit duos angelos in albis sedentes alleluia Mariae Magdalenae
005037 A Suavissime universorum domine misericordiarum pater piissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te fontem rogamus supplices ut apud te potenti beatae Mariae Magdalenae suffulti precamine ejus te solum exemplo mereamur diligere multum ut et remittas nobis quod heu in multis tibi soli peccavimus multum Mariae Magdalenae
005108 A Tanto namque amplius peccati rubigo consummatur quanto peccatoris cor magno caritatis igne concrematur Mariae Magdalenae
005268 A Una sabbati Maria Magdalena venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum Jesu alleluia Mariae Magdalenae
005386 A Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit eis tulerunt dominum de monumento alleluia Mariae Magdalenae
006016 R Accessit ad pedes Jesu peccatrix mulier Maria et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento Mariae Magdalenae
006016a V Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum Mariae Magdalenae
006016Pza Tp Unde promeruit audire dominum clementem dicere mulier soluta a crimine jam misericordiae donaberis unguento Mariae Magdalenae
006018 R Accinxit beata Maria Magdalena fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum ideoque lucerna ejus non extinguetur in sempiternum Mariae Magdalenae
006018a V Gustavit et vidit quia bona est negotiatio sapientiae dei Mariae Magdalenae
006025 R Ad suum igitur flenti tumulum dominus se Mariae Magdalene demonstrat qua ante consueverat eam dulcedine compellat Maria protinus illa gaudio lacrimas commutat Mariae Magdalenae
006025a V O vox specialis index amoris prolata in merentem ab ore pio redemptoris Mariae Magdalenae
006034 R Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius audiebat viventi adhaeserat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit Mariae Magdalenae
006034a V Tantumque apud eum locum gratiae invenit ut hunc ipsis quoque apostolis verax ejus apostola resurrexisse nuntiaret Mariae Magdalenae
006058 R Aeternis accumulata muneribus Maria Magdalena posce ut in his nobis sollemnitatibus divina perpetuae pacis gaudia promereri Christus concedat Mariae Magdalenae
006058a V Subditae tibi plebis culpas solve benignis precantibus ut quandoque tecum Mariae Magdalenae
006296 R Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace Mariae Magdalenae
006296a V Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod postulabat posse se ab eo accipere non dubitavit Mariae Magdalenae
006304 R Completum est igitur in beata Maria Magdalena propheticum illud patientis domini dictum pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum Mariae Magdalenae
006304a V Deserentibus me meis intimis apostolis Mariae inquit non deserenti velut exteriori Mariae Magdalenae
006375 R Cum venisset Maria ubi erat Jesus videns eum cadit ad pedes ejus Mariae Magdalenae
006375a V Sicut peccatorum veniam sic fratri suo obtinuit vitam Mariae Magdalenae
006455 R Diligebat dominus Mariam et Martham et vocavit eam nomine suo et illa statim surrexit projecit se ad pedes ejus Mariae Magdalenae
006455a V Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus respondit Jesus et dixit ei resurget frater tuus Mariae Magdalenae
006456 R Diluculo valde surgens beata Maria Magdalena monumentum adiit salvatoris ut ejus condiret corpus aromatibus pretiosis Mariae Magdalenae
006456a V Quem viventem enim dilexerat mortem passo famulari gestiebat Mariae Magdalenae
006654 R Emit Maria pretiosum unguentum et unxit pedes domini repleta est tota domus miro odore indignati sunt omnes qui videbant eam et dicebant ut quid perditio haec potuit hoc venumdari et dari pauperibus Mariae Magdalenae
006654a V Bonum opus operata est in me nam semper pauperes habebitis vobiscum me autem non semper habebitis Mariae Magdalenae
006676d.1 V Mulieres emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum Mariae Magdalenae
006722 R Felix Maria unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti Mariae Magdalenae
006722a V Mixto rore balsami fracto fudit alabastro quae unguento pretioso pedes unxit domini Mariae Magdalenae
006741 R Fortis ut mors vere beatae Mariae Magdalenae dilectio quae dominum nec inter manus persequentium deseruit sed ad mortem usque crucis ei fideliter adhaesit Mariae Magdalenae
006741a V Aquae tribulationum multae non valuerunt ejus in dominum extinguere caritatem Mariae Magdalenae
006779 R Gloriosa diei hujus sollemnia devota celebremus omnes veneratione qua beata Maria Magdalena caelos meruit ascendere Mariae Magdalenae
006779a V Consummato cursu praesentis vitae caelestique evocata pietate Mariae Magdalenae
006802 R Haec est illa Maria que unxit dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater erat Lazarus quem a mortuis resuscitavit Jesus Mariae Magdalenae
006802a V Haec illa quoque est Maria cui se dominus resurgens a mortuis primum ostendit Mariae Magdalenae
006881 R Illicitos aestus quos de te spiritus almus expulit a propriis aufer pia Magdala servis ut tibi consimiles fore possint atque sequaces Mariae Magdalenae
006881a V Tempore praesenti fuerit cum finis et orbis Mariae Magdalenae
007069 R Laetetur omne saeculum in sollemnitate sanctae Mariae quam Jesus aeternus amor dilexit plurimum Mariae Magdalenae

Pages