Emit Maria pretiosum unguentum et unxit pedes domini repleta est tota domus miro odore indignati sunt omnes qui videbant eam et dicebant ut quid perditio haec potuit hoc venumdari et dari pauperibus
Sinite mulierem bonum enim opus operata est in me ut in die sepulturae meae servet illud nam pauperes semper habebitis vobiscum me autem non semper habebitis