Jacobi

James the Greater, Apostle

Feast date:
Jul.25
Feast code:
14072500

Related chants

Displaying 101 - 150 of 244 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a00194a V Sedulus esto Christi benigne apostole intercessor pro his quibus datus es pius pater et pastor Jacobi
a00195 A Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus Jacobi
a00306 A Apostolus Christi Jacobus per synagogas ingrediens eradicando superstitionem demonum fallacem Jesu domini praedicabat fidem Jacobi
a00307 A Docente namque eo contigit quaedam auctorem erroris Hermogenem discipulum suum mittere ad eum Jacobi
a00308 A Cum autem venisset philetus ad jacobum asserebat non esse dei filium aeternum cujus se apostolus confitebatur discipulum Jacobi
a00309 R Apostolus Christi Jacobus per synagogas ingrediens depopulando superstitionem demonum fallacem Jesu domini praedicabat fidem Jacobi
a00309a V Monita sequens magistri sui dicentis praedicate evangelium omni creature gentibus deum ignorantibus eisdem Jacobi
a00310 R Cum venisset Philetus ad Jacobum asserebat non esse dei filium aeternum cujus se apostolum fatebatur discipulum Jacobi
a00310a V Prius ergo quam audisset apostolum fatentem veritatem conabatur asserere dei filium non esse aeternum Jacobi
a00311 R Sanctissimo Jacobo veritatem docente nam quidam erroris cultor Hermogenes discipulum suum misit ad eum Jacobi
a00311a V Furorem adhuc pectore suo versans pertinacem ac crudelem insaniam corde suo gestans Jacobi
a00312 A Eo namque praedicationi divine insistente ac mysterium sancte trinitatis edocente credulus philetus effectus est Jacobi
a00313 A Ait namque Philetus dolos adhuc ruminante hermogene postula tibi a domino indulgentiam relicto itinere devio et consequeris domini gratiam Jacobi
a00314 R Facta autem in turba seditione dictum est apostolum debere vocari et ut reum iniquitatis secundum legem audiri Jacobi
a00314a V Insontem et justum ac radium veritatis plebs nephanda judicat adduci Jacobi
a00315 R Gloriosus domini apostolus dixit hermogene accipe tibi baculum itineris mei ac intrepidus cum eo perge securus Jacobi
a00315a V Lavacro sancte regenerationis nec dum effusus hermogenes ait apostolo casibus demonum incidere pavesco dixit ei vir dei Jacobi
a00316 R Adest nobis valde laetabunda dies praecellentissimi apostoli Jacobi per cujus saluberrimam praedicationem totius plebs Hispaniae suum coepit agnoscere redemptorem Jacobi
a00316a V Divini muneris claritate praefulgens sanctus apostolus Christi mentibus ferorum hominum veritatis lumen immittere non desistebat Jacobi
a00317 A Accipe tibi baculum mei itineris dixit sanctus Jacobus hermogeni nihil formides cum eo quocumque volueris per acto Jacobi
a00318 A Tunc ille accipiens apostoli sceptrum abiit ad domum suam posuitque illum super colla discipulorum suorum Jacobi
a00319 A His itaque gestis jam credulus hermogenes itinere reversus pedibus apostoli provolutus rogare eum coepit ut paenitentem se susciperet Jacobi
a00320 R Dum beatus apostolus incredulorum turbine circumdarentur spiritu sancto repletus dixit omnes audite qui Abrahae vos esse soboles creditis Jacobi
a00320a V Promisit ei deus quod in semine ejus hereditarentur omnes gentes hec viri libenter attendite Jacobi
a00321 R Instante vero tempore martyrii aspiciens Christi famulus Jacobus vidit quemdam languidum cui miseratus praebuit mox sanitatem Jacobi
a00321a V Cum ergo duceretur ad locum quo erat moriturus respiciens vidit aegrotum jacentem Jacobi
a00322 R Cum ergo duceretur ad locum quo erat moriturus respiciens vidit aegrotum jacentem Jacobi
a00323 R O speciale decus generali munere fretus fac praecives caelo possentes corde sereno Jacobi
a00323a V O Jacobe tuis virtus clipeusque salutis Jacobi
a00324 A Praedicante apostolo jugiter multitudo conversa est populorum dicentium peccavimus impie gessimus Jacobi
a00325 A Apostolus Christi fidem illorum cognoscens dixit eis credite tantum et baptizabimini ut deleantur facinora vestra Jacobi
a00326 A Videns ergo pontifex turbam conversam repletus saevitia praecepit verberare apostolum dei Jacobi
a00327 A Quidam autem deorum cultor immundorum Herodes hostis domini jussit capitis apostolum subire sententiam Jacobi
a00913 H Psallat chorus caelestium laetetur plebs fidelium nunc resonent perpetuam apostolorum gloriam | In quorum choro Jacobus primus fulget apostolis nam per Herodis gladium primum sumsit poli thronum | Hic Zebedei Jacob major vocatur et probus qui facit torum cosmi climatum occurrunt omnes populi narrantes laudes dominus tribus illuc pergunt muneribus | Zelus patris et filii et spiritus paraclitus nostra perfundar viscera per Jacobi suffragia | Amen Jacobi
a00914 H Jucundetur et laetetur augmentetur fidelium contio sollemnizet modulizet organizet spiritali gaudio Jacobi
a00915 H Ad honorem regis summi qui condidit omnia venerantes jubilemus Jacobi magnalia de quo gaudent caeli cives in superna curia cujus facta gloriosa meminit ecclesia Jacobi
a03379 A Assumpto Jesus Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse Jacobi
a03380 A Occidit Herodes Jacobum fratrem Joannis gladio Jacobi
a03381 H Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria Jacobi
a03382 A Quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus Jacobi
a07036 H O dei verbum patris ore proditum rerum creator et verum principium aucto perennis lux origo luminis enixus alvo gloriose virginis Christe tu noster revera Emmanuel | Rex et sacerdos cui sacri lapides en ter quaterni onicinus agates nitent berillus zafirus carbunculus vel ametistus sardius topazius Smaragdus yaspis ligurius crisolitus | Nitetque gemis sol dies duodecim et nitens horis margaritis optimis gliscitque mundi jam fugatis tenebris et candelabra tibi superposita micant lucernis bis senis apostolis | Petrusque Romae frater ejus Acaie Indiae Thomas levi Macedoniae Jacobus Jebus et Aegypto zelotes Bartolomeus Licaon Judas Edisse Mathias Judaeae et Filippus Galliae | Magni deinde filii tonitrui adepti fulgent prece matris inclyte utriusque vita culminis insignia regens Joannes dextera solus Asiam ejusque frater potitus Hispania | Clari magistri carceris in noxio adsciti dexteram pacis unus federa tractus sinistra alter in sententia variaeque regno bis electa pignera mitriti poli properant ad gloriam | Advectus inquam gloriosus proemio electus instigabitur martyrio Christi vocatus Zebedaei Jacobus apostolatum jure implens debito victorque rapit passionis stigmata | Divino quippe obsidens suffragio idem magorum sontes iras daemonum coercens virum punit emulantium vivaxque daemum stolido oraculum insigne datus poenitens cor credulum | Perplexus enim voto compos comoda rima petendi egro adminicula optandi pandit fidei carismata vexillo pacis ad salutem copiam enseque functus seque munit gloria | O vere digne sanctior apostole caput refulgens aurem Hispaniae tutorque nobis et patronus vernulus vitando pestem esto salus celitus omnino pelle morbum ulcus facinus | Adesto fabens gregi pius credito mitisque pastor regi clero populo ope superna ut fruamur gaudia regna polorum sublimati gloria aeterna per te evadamus tartara | Praesta quaesumus trinitas potentia replensque globi cuncta solus macina aeterna cujus laus et clementia virtus perennis ingens Jacobi
a07302 A Ad sepulchrum beati Jacobi aegri veniunt et sanantur caeci illuminantur claudi eriguntur daemoniaci liberantur mestis consolatio datur et quod majus est fidelium preces exaudiuntur ibi Barbarae gentes omnium mundi climatum catervatim occurrunt munera laudis domino deferentes alleluia Jacobi
a07306 A O quanta sanctitate et gratia beatus Jacobus refulget in caelis qui virtute dei tanta miracula agit in terris nullus enim est qui enarrare queat quanta beneficia tribuit petentibus se toto corde Jacobi
a07307 A Gaudeat plebs Gallaecianorum quae tantum ducem ac pastorem meruit suscipere almum Jacobum exultent gentes occidentales omnesque insulae illustrate tanto patrono laetetur Samaria documentis ejus imbuta gratuletur Jerosolyma sanguine ejus purpurata omnes festa ejus celebrantes dicant gloria tibi domine Jacobi
a07308 A Sanctissime apostole Jacobe sedulae pro salute tocius populi Christum deprecare qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra sucurre nobis nunc et in periculo mortis Jacobi
a07309 A Jacobe servorum spes et medicina tuorum redde tuis vitam per tempora longa capitam ut superam castris jungi mereamur in astris Jacobi
a07310 H Felix per omnes dei plebs ecclesias devote laudis Christo reddat hostias qui confutavit daemonis versutias et reparavit nobis amicitias quae nos conducant ad caelestes gratias | Cujus ascensus amoris fragrantia Jacobus juxta Galileae maria pro ipso sprevit patrem ratem recia majus secutus dereliquid omnia spargens ubique vitae seminaria | Cui nomen Christus Boanerges prebuit in majestate Jesum qua resplenduit transfiguratum videre promeruit quique sedere dextre ejus maluit Judaeos atque gentiles edocuit | Jacobus major verbi dei virgula simulacrorum contruit obstacula confirmans gentes in fidei regula diversa aegris dat salutis pocula piae defunctos suscitat per saecula | Dum praedicaret cunctis regem omnium apostolorum complens ministerium passus letalem sub Herode gladium primus eorum accepit martyrium pro quo coronae tenae privilegium | Herodem autem angelis aggreditur ejus nam caro vermibus conficitur spiritus factis digna suis patitur Jacobus dignis laudibus extollitur in Compostella cujus corpus petitur | Ergo pro tanti militis victoria cujus atollit modulos ecclesia sit patri nato spiritui gloria et nobis boni perseverantia qua perfruamur politica patria | Amen Jacobi
a07313 A Honorabilem eximii patroni nostri die hujus apostoli domini Jacobi sollemnitatem celebremus devotione humili ut ejus almis precibus a noxis cunctis mereamur liberari Jacobi
a07314 A Alleluia Jacobe sanctissime alleluia pro nobis intercede alleluia alleluia Jacobi
a07315 A Alma perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere saecli quo valeant gaudia captare vitae Jacobi

Pages