Germani
Germanus, Bishop of Auxerre
Feast date:
Jul.31
Feast code:
14073100
Related chants
Displaying 1 - 50 of 50 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001459 | A | Apparuit dominus Jesus beato Germano dans ei viaticum ne metuas inquit ad patriam caelestem non ad peregrinandum te modo transfero | Germani |
002160 | A | Deseritur mundi militia caelestis assumitur saeculi pompa calcatur humilitas conversationis eligitur uxor in sorore mutatur | Germani |
002652 | A | Erat enim fide igneus torrens caelestis eloquii et praeceptionis divinae operarius indefessus | Germani |
002693 | A | Et cum causam profectionis inquirerem dixit ne metuas ad patriam non ad peregrinandum dirigo ubi habebis quietem et requiem sempiternam | Germani |
002813 | A | Exsultant Galliae reditu sacerdotum gaudet ecclesia daemones contremescunt | Germani |
002841 | A | Factum est autem ut post dies aliquot sequeretur incommodum quo ingravescente civitas tota turbatur accelerabat transitum qui vocabat ad gloriam et fessum ad laboribus dominus invitat ad praemia | Germani |
002939 | A | Germanum episcopum omnium vox postulat bellum indicitur potestati cujus subjectio facilis fuit | Germani |
002940 | A | Germanus vir apostolicus spiritu sancto plenus a Christo domino obitus sui diem praenoscens fratribus ait commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum peregrinaturus accipere | Germani |
003173 | A | Ille vero studiosius commonebat extremum diem dicens bene novi quam patriam famulis suis deus repromisit | Germani |
003633 | A | Longum enim tempus somnum capere inter tormenta non poterat | Germani |
003891 | A | Noctibus numquam vestitum raro cingulum raro calceamenta detraxit | Germani |
004211 | A | Parabatur eloquentia praedicationibus ne quid deesset apostolico pontifici mox futuro | Germani |
004357 | A | Praeclaris ortus parentibus Germanus praesul inclytus ab ipsis pene cunabulis liberalibus traditur studiis | Germani |
004421 | A | Quadam namque die matutinali sollemnitate perfecta tristissimam protulit mentionem inquiens commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum peregrinaturus accipere | Germani |
005089 | A | Suscepit sacerdotium invitus coactus simul et adductus se repente mutatur ex omnibus | Germani |
005475 | A | Visitavit nos deus patrum vestrorum alleluia ferte vobiscum hinc ossa mea alleluia et collocate me in sepulcro patrum meorum alleluia alleluia | Germani |
006669 | R | Erudiebatur profecto divinitatis occulto judicio ne quid deesset apostolico pontifici mox futuro | Germani |
006669a | V | Parabatur eloquentia praedicationibus juris doctrina justitiae | Germani |
006695 | R | Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium praesulis turba innumerabilis alii animas curari cupientes hi corpora | Germani |
006695a | V | Qui virtutes faciebat infirmis et cum debilitatis suae nihil remedii paterentur adhiberi | Germani |
006695za | V | Omnes benedictionem flagitant ... | Germani |
006770 | R | Germanum episcopum vox una postulat omnium suscepit sacerdotium invitus sed repente mutatur ex omnibus militia mundi deseritur saeculi pompa calcatur paupertas ambitur | Germani |
006770a | V | Uxor in sorore mutatur ex conjuge substantia dispensatur in pauperes | Germani |
006771 | R | Germanus plenus spiritu sancto turbas ejiciens prostratus adjungitur mortuo rigat lacrimis solum vocat planctibus Christum uterque consurgit ille de oratione et puer de morte | Germani |
006771a | V | Germanus manu allevat dormientem luctus vertuntur in gaudium | Germani |
006771b | V | Movetur exanimis et paulatim membris emortuis vitalia redduntur officia | Germani |
006787 | R | Gloriosus domini Germanus cum a domino Christo per soporem viaticum peregrinaturus acciperet ab eo audivit ne metuas ad patriam non ad peregrinationem te dirigo ubi habebis quietem et requiem sempiternam | Germani |
006787a | V | In cujus transitu tristantur populi laetantur archangeli qui terrena despiciens vocabatur ad gloriam domino sibi dicente | Germani |
006787b | V | Ora pro nobis beate Germane ut digni efficiamur promissionibus Christi | Germani |
006833 | R | Hic Germanus confessor domini gloriosus insignis fuit parentibus saeculo progenitus et ab ipsis infantiae rudimentis studiis liberalibus eruditus | Germani |
006833a | V | In doctrina quoque fidelis litteris caelestibus est imbutus | Germani |
006833za | V | Erat enim fide igneus torrens ... | Germani |
006839 | R | Hic vir beatissimus quod est difficillimum inter frequentias populorum solitudinis vitam et eremum in saeculi conversatione servavit | Germani |
006839a | V | Qui duplicem viam Christo ad profectum religionis instituens in conspectu Altisiodorensis oppidi interposito Hicuana flumine monasterium collocavit | Germani |
006839za | V | Omnibus enim sive ulla ... | Germani |
007288 | R | O quam praeclara dei nostri virtus et pietas qui beatum Germanum in via veritatis fideliter gradientem duplici remuneratione donavit ut praeteriti si qui fuerant decoquerentur errores et celeriter defaecata sanctitas praestaretur | Germani |
007288a | V | Quique peccatis praeteritis forsitan tenebatur obnoxius incipere fenerator esse virtutum | Germani |
007288b | V | Christus purgavit peccatum illius et exaltavit in aeternum cornu ipsius | Germani |
200614 | A | Bene novi quam patriam mihi dominus meus repromisit dicens ne me tuas quia ad patriam caelestem te transferam | Germani |
201951 | A | Germanus manu allevat dormientem paulatimquae vigore concepto perfectam recepit sospitatem | Germani |
203125 | A | Miscebatur sermo proprius cum (...) | Germani |
203360 | A | O athletam invictissimum Germanum episcopum qui gloriosam triumphi sui coronam percepturus vidit sibi a domino dare viaticum et audire meruit ne metuas quia ad patriam caelestem te transferam quo laureatus exsultat | Germani |
203938 | A | Praesul insignis Germanus vir apostolicus pro largissimis thesauris dominum Christum sacrato ferebat in pectore | Germani |
204258 | A | Replebantur populi stupore miraculorum et in pectoribus omnium fides catholica firmabatur | Germani |
204895 | A | Tempus omne coris psallentium (...) | Germani |
204970 | A | Triumphant sacratissimi praesules fusis sine sanguine hostibus et praedam caelestis palme Christi miles amplectitur | Germani |
600828 | R | Excipiunt galliae patronum proprium tanta caritate civitati redditus ubi sepultus corpore quotidianis miraculis vivit et gloria | Germani |
600828a | V | Ob honorem dignitatis immensitas populorum alii psalmis intonant alii melodia concrepant usque ad locum | Germani |
601864 | R | Praesul insignis Germanus (...) | Germani |
601864a | V | Collegam commonet hortatur (...) | Germani |