Bartholomaei
Bartholomew, Apostle
Feast date:
Aug.24
Feast code:
14082400
Related chants
Displaying 151 - 173 of 173 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a06865:08 | HV | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Bartholomaei |
a06865:09 | HV | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Bartholomaei |
a06865:10 | HV | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria | Bartholomaei |
a07728 | A | Rex perennis gloriae qui sceptrum victoriae insigni apostolo dedisti Bartholomaeo dum mundum coepit colere verbi tui vomere ob cujus praeclara merita tua nos ducat gratia ubi vitae pocula bibemus per saecula | Bartholomaei |
a07761 | R | Quomodo rubrum est indumentum tuum ex praetextis martyrii convolutum filiae Sion videte et praemium indumenti pensate | Bartholomaei |
a07761a | V | Quis est iste qui venit de Edom tinctus veste de Bosra quomodo rubrum est indumentum tuum | Bartholomaei |
ah55086 | Sq | Laudemus omnes inclyta Bartholomaei merita | Cujus sacra sollemnia nobis inspirant gaudia | Per diem centum vicibus flexis orabat genibus | Nec minus noctis tempore toto prostratus corpore | In istius praesentia obmutescunt daemonia | Christi sonante buccina falsa terrentur numina | Non Astaroth illudere genti praesumit miserae | Nec fallere nec laedere nec laesis potest parcere | Gravi dignus supplicio cruciatur incendio | Quanta sit ejus tortio Berith patet indicio | Per virtutes apostoli patescit fraus diaboli | Arte detecta subdoli cultures cessant idoli | Liber exsultat Pseustius hostis repressa rabie credit et rex Polimius propter salutem filiae permissus ab apostolo daemon mugit ex idolo a vobis ultra miseri sacra non posco fieri | Me jam nil posse fateor qui vix respirans torqueor ante diem judicii poenam ferens incendii sic effatus apparuit et sigilla comminuit sed nec praesentes terruit nam virtus crucis adfruit | Christi signat charactere fanum manus angelica laesos absolvit libere potestate mirifica | Mox pellem mutat India tincta baptismi gratia | Ruga carens et macula caelesti gaudet copula | Currunt ergo pontifices ad Astriagem supplices | Athletam jam emeritum poscentes ad interitum | Sub Christi testimonio caput objecit gladio | Sic triumphavit hodie doctor et victor Indiae | Bartholomaee postula pro servis prece sedula | Ut post vitae curricula Christum laudent in saecula | Bartholomaei |
g00261.Tp11 | Tp | Es quia rex regum faciens magnalia Christe IN OMNI | Bartholomaei |
g00358 | Al | Alleluia Te gloriosus apostolorum chorus laudat domine | Bartholomaei |
g00359 | Cm | Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus | Bartholomaei |
g01358.1 | Cm | Vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis | Bartholomaei |
g02211 | Al | Alleluia Vox sancti Bartholomei quasi tuba vehemens est ambulant cum eo angeli dei | Bartholomaei |
g02520 | Sq | Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis praeconiis ejus obtentu caeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis praedicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomeae ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo | Bartholomaei |
g03366 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes beati Bartholomaei apostoli qui pro Christi nomine subiens mortem angelicis choris ad esse meruit consors cum quibus gloriae sempiterne possidet triumphatorem deum | Bartholomaei |
g03366a | InV | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi | Bartholomaei |
g03367 | Gr | Exultemus cunctis in deo apostoli natalitia digne celebrantes | Bartholomaei |
g03367a | GrV | Quem ex Indorum provincia translatum constat gubernare Samnie aulam sacram in qua suis micat triumphis | Bartholomaei |
g03368 | Al | Alleluia O quam beatus est dei apostolus Bartholomeus qui inter ceteros apostolos tormentis validis expertus penarum gloriosus triumphavit | Bartholomaei |
g03368.Tp1 | Tp | Almi apostoli canamus Bartholomei carmina psallat chorda resonet fibra dulcisona vox odas dignas promat sacra in hac sollemnitas ut preces pro nobis ipse fundat ad Dominum Christum ut nostra piet piacla cuncta | Bartholomaei |
g03369 | Of | Dignas promemus domino laudes laetemur omnes in die sacro almi apostoli intueamur ab ipso in perpetuum | Bartholomaei |
g03370 | Cm | Beatum canimus dei apostolus qui Christi athleta veridicus in caelestibus tripudiant digne sedibus in terris patrocinia confert omnibus fidelibus colentibus se | Bartholomaei |
g04150 | Al | Alleluia Cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Bartholomaei |
g04219 | Al | Alleluia Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine | Bartholomaei |