|
Aurum et argentum sicut Christus contemnimus sanctus ait apostolus quia illic ditari cupimus ubi solum ejus regnat imperium |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Beatus Bartholomaeus ait Polymio terrea terrenis sunt necessaria ego autem nil terrenum desidero |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Clamabat plebi apostolus audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat et nolite in lapidibus credere vanis |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Cogente apostolo fatebatur daemon populo nolite miseri sacrificare mihi quia catenis igneis vinctus retineor |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Dixit regi Astragi sanctus apostolus ego deum quem colebat frater tuus vinctum ostendi ipsumque feci frangere simulacrum suum |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Homo erat plenus daemonio clamabat dicens apostole Christi incendunt me orationes tuae tunc apostolus dixit ei obmutesce et exi ab eo et statim liberatus est homo |
A |
Bartholomaei |
EM |
|
Intravit Bartholomaeus apostolus in templum Astaroth et cessavit a responsis et ludificationibus daemon |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Jussu regis Astragi beatus Bartholomaeus pro Christi nomine vivens decoriatus est et amputatum est caput ipsius |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus |
A |
Bartholomaei |
L |
|
O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Orante sancto Bartholomaeo omnes in templo Astaroth diversis languoribus vexati gratia Christi salvati sunt |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Polymii regis filiam lunaticam Bartholomaeus apostolus solo jussu sanavit citius |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit astragi Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Revelante apostolo Polymium ordinarunt antistitem qui multa in Christi nomine coepit miracula facere |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Rex in Christum credens Polymius deposito diademate ac purpura Christi apostolum non deserebat |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Seustium per annos plurimos a daemonio vexatum Bartholomaeus apostolus oratione et imperio salvavit |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Ut jussu apostoli cuncta daemon idola comminuit credentes clamabant populi unus deus quem praedicat Bartholomaeus |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Angelus domini sicut sol splendidus populis apparuit nuntians eos mundatos esse a languore corporis ceu templum a daemonum squaloribus |
R |
Bartholomaei |
L |
|
Cumque orationem complesset beatus apostolus confestim visus est angelus domini |
V |
Bartholomaei |
L |
|
Beatus namque apostolus Bartholomaeus a saevissimo astrige rege crudeliter fustigatus est et in morem follis eo praecipiente decoriatus vivens et laetus pro Christo persistit atque ad extremum capite plexus caelum triumphator ascendit |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Cum autem nuntiatum esset tyranno regi corruisse scilicet Waldach deum suum scidit vestimenta sua atque eo jubente |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Dum precibus apostoli filia regis esset incolumis voluit ipsum rex honorare cum auro et argento opibusque plurimis |
R |
Bartholomaei |
|
|
Terrena quidem cuncta despiciens solisque caelestibus inhians sprevit eadem munera |
V |
Bartholomaei |
|
|
Felix namque apostolus per quem rex temporalia sceptra Polymius abjiciens aeterni regni gloriam adeptus est |
R |
Bartholomaei |
L |
|
Qui postquam sacri fontis unda renatus est plura signa atque miracula exercens migravit ad Christum |
V |
Bartholomaei |
L |
|
Ingressus Bartholomaeus apostolus ulteriorem Indiam intravit in templum Astaroth et statim a responsis siluit daemon et a cunctis ludificationibus cessavit |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Cumque ut peregrinus in templo Astaroth lateret apostolus et centies in die ita et in nocte genu in oratione flecteret deo |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
O quam praecipuis laudibus beatus fulget Bartholomaeus qui inter ceteros apostolos solus vivens decoriatus demumque capite caesus caelos athleta penetravit |
R |
Bartholomaei |
L |
|
Ut cujus commemorationis temporali laetamur officio ita eo intercedente obtinere valeamus aeternae vitae consortium |
V |
Bartholomaei |
L |
|
Obsecrante sancto apostolo statim apparuit angelus splendens sicut sol sculpens digito suo in saxis signum sanctae crucis quod christicolae suis frontibus infigerent |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Circumvolans igitur per quattuor angulos templi subito scripsit mirabiliter |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Per os Seustii clamabat daemon Bartholomaee apostole incendunt me orationes tuae cui dicente apostolo obmutesce et exi ab eo statim a daemonio est liberatus |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Per multos enim annos fuerat Seustius a daemonio fatigatus |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Ibi lux sine fine manet requies sine labore satietas sine fastidio |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit beatus Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Propterea profanas imagines comminui et ipsum daemonem ire in desertum praecepi |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Videns rex Polymius ex diversis partibus in templo Astaroth congregatos languidos oratione Bartholomaei salvatos credidit Christo et baptizatus est cum omni domo et regno suo |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Statim quo a daemonio confracta conspiceret omnia idola et ipsum daemonem igneis religatum catenis |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Vocatus a Polymio rege Indiae Bartholomaeus apostolus strictam catenis pluribus filiam ejus solo jussu a daemonio sanavit citius |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Regis filiam lunaticam morsu et ictibus laniantem quos capere poterat |
V |
Bartholomaei |
E SL |
|
Bartholomaee caeli sidus aureum milies supra solis jubar radians erige mentes nostras polo turbidas aegrasque nostras sana conscientias |
HV |
Bartholomaei |
S |
|
Regem regum adoremus deum qui sibi apostolum elegit Bartholomaeum |
I |
Bartholomaei |
|
|
Regem regum Christum sicut dignum est adoremus cujus honore sanctum Bartholomaeum veneramur apostolum |
I |
Bartholomaei |
|
|
Ad festa beati Bartholomaei concurrant omnes fideles dei qui eum per electionis gratiam ad dignitatem provexit apostolicam per quem conversa credit India quo patrono gaudet omnis ecclesia sancte Bartholomaee commenda nos Christo ne damnemur in districto judicio |
A |
Bartholomaei |
|
|
Advenit missus Indiae Bartholomaeus nomine superna plenus gratia Indorum fugat numina |
A |
Bartholomaei |
|
|
Audi servorum clemens pia vota tuorum Bartholomaee chori medium sidus duodeni flecte pias aures ad nostras splendide laudes nosque tuo regi commenda voce fideli |
A |
Bartholomaei |
|
|
Barba illius prolixa paucis canis mixta vox ejus ut tuba vehemens statura corporis media et decens |
A |
Bartholomaei |
|
|
Cum ergo mundum appeteret excolere vomere verbi dei beatus apostolus ulterioris Indiae partes ingressus est |
A |
Bartholomaei |
|
|
Cum minui nequeat quem mecum mundus adorat dum tua rex minuo numina crede meo |
A |
Bartholomaei |
|
|
Dei pavescens apostolum obmutuit Astaroth idolum et sacrificantibus responsa non dedit sicut aurea consuevit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Dilectus deo et hominibus beatus Bartholomaeus tanta virtutum gratia clarius ut omnes infirmitates curaret et multos per signa salutis a morte animae revocaret |
A |
Bartholomaei |
|
|
Divinae legis doctorem filia regis agnoscit vita per eum meliore potita |
A |
Bartholomaei |
|
|
Dona dei caeli dum narrant voce fideli in finem mundi sonus exit Bartholomaei |
A |
Bartholomaei |
|
|
Dum minui nequeat quem metu mundus adorat dum tua rex minuo numina crede meo |
A |
Bartholomaei |
|
|
Dum nutu domini manet in specie peregrini templis jam mutis claret per signa salutis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Gloriosus dei apostolus Bartholomaeus vere digne est honorificandus qui in numero duodecim apostolorum judiciarium sortitus est thronum |
A |
Bartholomaei |
|
|
Hic nomen habet Bartholomeus vir dei summi spiritu plenus et huc ejus rei venit gratia ut omnia indorum evacuet numina |
A |
Bartholomaei |
|
|
Hinc furit ad poenam rex turpem quippe ruinam numinis agnoscit quod miser ipse colit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Idola dum frangit delusor quam metus angit laudat turba deum credens per Bartholomaeum |
A |
Bartholomaei |
|
|
In hanc ultimam Indiam Bartholomaeus direxit viam sedentibus in regione umbrae mortis praedicaret evangelium lucis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Indignatus rex Astriages misit armatos milites ut apostolum comprehenderent et vinctum ad se perducerent |
A |
Bartholomaei |
|
|
Ipse salutis nostrae ante dominum sit impetrator qui Indorum exstitit [?] egregius praedicator nostraeque fiat sustentator fragilitatis qui servandae fulget auctor religionis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Jam miser ille deus quem cogit Bartholomaeus ne sibi thus detur clamans sua vincla fatetur |
A |
Bartholomaei |
|
|
Jussu fracta meo sunt idola daemone victo plebs cum laetitia serviat ut domino |
A |
Bartholomaei |
|
|
O regem Christum sanctorum remuneratorem justum qui sanctum ...ficavit Bartholomaeum quem nobis patronum tribuit et per quem viam salutis cunctis fidelibus demonstravit cujus nobis intercessio ante eum succurrat |
A |
Bartholomaei |
|
|
O vitis vere palmes bone (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Pandit eis Berith cur Astaroth conticuisset propter praesentiam inquit apostoli deus vester non est ausus loqui |
A |
Bartholomaei |
|
|
Plebs sanctae tuae sis rector (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Pontifices sacrorum advocabant apostolum apud regem Astriagem quia Polymium fratem ejus convertisset ad Christi fidem |
A |
Bartholomaei |
|
|
Pontifices templorum (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Postquam ergo salvator noster resurrexit victorque caelos ascendit super apostolos promissum spiritum evidenter effudit officiumque praedicandi committens orbem quadrifidum caelesti sale condivit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Qui scribunt historias tres commemorabant Indias prima ad Ethiopes secunda ad Medos mittit [?] tetia finem facit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Rex Astriages cum audisset quia deus suus Waldach cecidisset jussit apostolum fustibus flagellari cesum autem decollari |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sacerdotes consulunt idolum ubi quaerant apostolum si vult inquit ostendit se nobis sin autem invenire illum non poteritis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sacerdotes cum sacrificiis pergunt ad Phanum vicinae civitatis ut sciscitentur ab alieno quid eorum contigisset deo |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sanctus Bartholomaeus apostolus dixit ad plebem Audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat non idolis vanis credatis sed vos omnes Christi baptismate consecrabo et salvi eritis in perpetuum |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sic athleta dei donatus laude tropaei quem docet orbe coli laudet in arce poli |
A |
Bartholomaei |
|
|
Signa tamen ejus dicam capillum nigrum carnem habet candidam oculi ejus grandes nares directae et aequales |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sospitae rex plaudit nata fert munus et audit ditandus Christo quod munere non eget isto |
A |
Bartholomaei |
|
|
Stans decus indutus virtutum Bartholomaeus non timet Astragi caelitus acta loqui |
A |
Bartholomaei |
|
|
Trigesima die depositionis apostolicae venit rex Astriages et templorum pontifices omnes daemoniis pleni ad tumulum sancti Bartholomaei ibique diu vexati exspiraverunt populi autem credentes dominum benedixerunt |
A |
Bartholomaei |
|
|
Tu ne es inquit qui fratrem meum evertisti ego ait non enim everti sed potius converti |
A |
Bartholomaei |
|
|
Tunc omnes una voce clamare (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Venientes autem innumerabiles populi tulerunt corpus apostoli et sepelierunt in basilica ad honorem veri dei condita |
A |
Bartholomaei |
|
|
Vir mundi cordis simul intrat delubra sordis Indii turbantur quia daemonum ora ligantur |
A |
Bartholomaei |
|
|
Virtus quanta dei micuit prece Bartholomaei qua sunt salvati morbo quocumque gravati |
A |
Bartholomaei |
|
|
Vox nova sermonis simul est audita colonis noscere verba fidem cupiunt amor omnibus idem |
A |
Bartholomaei |
|
|
Vox ejus quasi tuba vehemens (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Beatus Bartholomaeus orientis ingens decus ut Indiam ingressus est in tenebrarum patria fulsit ut lux clarissima |
R |
Bartholomaei |
|
|
Jam medium sidus chori cum ipse sit duodeni |
V |
Bartholomaei |
|
|
Convocatis Jesus duodecim apostolis misit illos praedicare regnum dei et sanare infirmos et dedit illis potestatem super omnia daemonia |
R |
Bartholomaei |
|
|
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa |
V |
Bartholomaei |
|
|
Cum ad eversionem idoli nil valet manus populi jubente apostolo daemon qui in eo habitabat omnem aedifici molem dissipavit |
R |
Bartholomaei |
|
|
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus periir memoria ejus cum sonitu |
V |
Bartholomaei |
|
|
Cum ob salutem animarum divisio facta esset apostolorum Bartholomaeus in ultimam Indiam domino ducente direxit viam |
R |
Bartholomaei |
|
|
Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet |
V |
Bartholomaei |
|
|
Cum ob salutem populorum facta esset divisio apostolorum Bartholmeus in ultimam indiam domino ducente direxit viam |
R |
Bartholomaei |
|
|
A domino gressus hominis (...) |
V |
Bartholomaei |
|