|
Magnificat gesta clarissima (...) |
A |
Ludovici |
|
|
O decus ecclesiae pie rex (...) |
A |
Ludovici |
|
|
Gaude mater ecclesia novae laudis praeconio quam Ludovici gloria sollemni replet gaudio |
H |
Ludovici |
|
|
Nova regis praeconia sollemni digna cantico devota promat Francia cantus plaudens angelico |
H |
Ludovici |
|
|
Hymnum novae laetitiae regi canamus omnium qui sancto regi Franciae novi dat regni solium |
H |
Ludovici |
|
|
Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
H |
Ludovici |
|
|
Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
H |
Ludovici |
|
|
Ludovicus servus Christi plebis deliciae nutritius pauperum fide vincit mundum et gloriam ejus |
A |
Ludovici |
|
|
O rex optime sanctae crucis signo praefulgens coronae domini cultor devotissime gloria et honore coronaris in caelum |
A |
Ludovici |
|
|
Jucundetur ecclesia dulce producens canticum de cujus horto lilia fructum reddunt mirificum | Fructu vitae jam vescitur ludovicus in gloria cujus vitae dignoscitur resplenduisse gratia | De quieto regimine gloriabantur subditi nullo pressi gravamine tutela regis inclyti | Impendebat obsequium infirmis et debilibus non negans beneficium personis indigentibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos regis mirifici coronet per suffragia |
H |
Ludovici |
|
|
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges terrae diviciis et sapientia et universa terra desiderabat videre vultum ejus |
In |
Ludovici |
|
|
Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram |
InV |
Ludovici |
|
|
Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer |
Gr |
Ludovici |
|
|
Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum |
GrV |
Ludovici |
|
|
Alleluia Felix corona Francie Ludovici virtutibus cujus corona gloriae refulget in caelestibus |
Al |
Ludovici |
|
|
Filiae Sion exsultent in rege suo laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallent ei alleluia |
Of |
Ludovici |
|
|
Justum deduxit dominus per vias rec(...) |
Cm |
Ludovici |
|