Omnium Sanctorum | Cantus Index for Office and Mass

Omnium Sanctorum

Omnium Sanctorum

All Saints' Day

Feast date: 
Nov.1
Day: 
1
Month: 
11
Feast code: 
14110100

Chants related to the feast

Displaying 301 - 347 of 347 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

ah08103

Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula Sq Omnium Sanctorum

ah47111

KYRIE Deus pater majestatis immensae famulis tuis veniam concede ut laudemus te KYRIE Et devotum persolvamus semper famulatum tibi quo regna scandere simus digna poli KYRIE Et facie ad faciem intueamur te laeti cum sanctis omnibus in regno tuo CHRISTE LEYSON lesu Christe prole patris aequalis cum ipso manens pro nobis factus es consors hominis CHRISTE Et sustinens probra multa pro nostra salute tacens morte pro mortuis descendis ima CHRISTE Tertiaque surgens die superna conferes nobis dona propitius et magnalia KYRIE Almum flamen cuncta replens lumine splendido tuo concede famulis tuam gratiam KYRIE Quo mundum cor possidentes jugiter praecepta tua servemus devote ut confirmemur KYRIE In fide patris et filii cum quibus unus es Deus perfecta trinitas in sempiternum Tp Omnium Sanctorum

ah53112

Omnes sancti seraphin cherubin throni quoque dominationesque principatus potestates virtutes | Archangeli angeli vos decet laus et honores | Ordines novenos spirituum beatorum | Quos in dei laudibus firmavit caritas | Nos fragiles homines firmate precibus | Ut spiritales pravitates vestro juvamine vincentes fortiter | Nunc et in aevum vestris simus digni sollemniis interesse sacris | Vos quos dei gratia vincere terrea | Et angelis socios fecit esse polo | Vos patriarchae prophetae apostoli confessores martyres monachi virgines | Et viduarum sanctarum omniumque placentium populus supremo domino | Nos adjutorium | Nunc et perenniter | Foveat protegat ut vestrum in die poscimus gaudiorum vestrorum Sq Omnium Sanctorum

ah53112:cs

Všickni světí serafin (...) Sq Omnium Sanctorum

ah53115

Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta Sq Omnium Sanctorum

ah55037

Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia Sq Omnium Sanctorum

g00116.Tp01

Quos dedit hunc mundum de vincere gratia Christi associando polis civibus angelicis Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp02

In quo omnes qui laetantur gratulari jugiter oportet Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp03

Qui praecepta ejus pertimescentes fideliter coram eo conversati estis Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp04

Non vobismet ipsis quicquam boni vindicantes sed solummodo in Domino gloriantes Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp05

Laetamini in Domino et exsultate justi ecce enim merces vestra multa est in caelis dicite eja Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp06

Omnes sancti Dei orate pro nobis eja precibus assiduis eja Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp07

Orate pro nobis omnes sancti eja diebus ac noctibus eja Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp08

Gaudete vos fratres in celeberrima sanctorum sollemnitate cum prophetae ovantes concinite eja LAETAMINI Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp09

Ecce enim merces vestra copiosa est in caelis ET GLORIAMINI Tp Omnium Sanctorum

g00116.Tp13

Gloriosus est rex deus noster qui triumphat in sanctis suis jubilemus illi eya Tp Omnium Sanctorum

g00324.1

Timete Dominum TpN In Omnium Sanctorum

g00324.Tp01

Hodie omnium sanctorum festa colentes et te deus inde laudantes vocibus in excelso devotis jubilemus dicentes TIMETE DOMINUM Tp Omnium Sanctorum

g00324.Tp02

Caritate comite quae corda corporaque roboret EJUS Tp Omnium Sanctorum

g00324.Tp03

Quia habentes eum omnia bona possident | DIVITES EGUERUNT ET ESURIERUNT Tp Omnium Sanctorum

g00324.Tp04

Verbi caelestis ex pastu inanes vacuique remanentes | ESURIERUNT Tp Omnium Sanctorum

g00324.Tp05

In praesenti hoc saeculo et in futuro Domino coronante eos laude | OMNI BONO Tp Omnium Sanctorum

g00324.Tp06

Quam laudem omnibus sanctis ipse resonare dabit semper | AMEN Tp Omnium Sanctorum

g00324.Tp07

Hac in sancta festivitate omnium sanctorum venerationi dicatae voce concordi jubilemus fratres carissimi quod egregius psaltes Israel spiritu sancto repletus praecinebat olim dicendo TIMETE Tp Omnium Sanctorum

g00324d

Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde InR Omnium Sanctorum

g00324e

Exsultate justi in domino rectos decet collaudatio InV Omnium Sanctorum

g00478

Timete dominum omnes sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum Gr Omnium Sanctorum

g00480

Alleluia Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos Al Omnium Sanctorum

g00481

Justorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae visi sunt oculis insipientium mori illi autem sunt in pace alleluia Of Omnium Sanctorum

g00481a

Et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum immortalitate plena est OfV Omnium Sanctorum

g00482

Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Cm Omnium Sanctorum

g01026.Tp102

Vos judicans dignos illius dono capaces | QUOD VOBIS PARATUM Tp Omnium Sanctorum

g01026k

Exsultabunt* InR Omnium Sanctorum

g01306.Tp1

Multa certamina habuerunt sancti pro Christo Jesu Deus noster ut gaudia sine fine in aevum percipiant SANCT TUI Tp Omnium Sanctorum

g01306.Tp2

Sancti tui laeti erunt ante te Domine florebunt sicut lilium et sicut aromatizans odor myrrhae atque odor balsami seu rosarum erunt ante te Tp Omnium Sanctorum

g01306.Tp3

Enituerunt ut sidera atque sol et seu luna qui tibi placuerunt Tp Omnium Sanctorum

g01309.Tp01

Dulcia perpetuae qui fertis praemia digna eia | GAUDETE JUSTI* Tp Omnium Sanctorum

g01358.Tp1

Sancti et justi in Domino gaudete dicite filii eia AMEN DICO Tp Omnium Sanctorum

g02253

Alleluia O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit Al Omnium Sanctorum

g02615

Alleluia Beati estis sancti dei omnes qui cottidie adsistunt ante dominum Al Omnium Sanctorum

g02616

Alleluia O quam clarus est sidereus locus paradisi in quo sanctorum animae gaudent cum angelis Al Omnium Sanctorum

g03339

Alme Deus lux summa quem luna sol et stellarum corpora angelica et spiritalis potestas coelestis atque aeterna | Atque terrae producunt viscera agrestia et lata aeris regna et maria et infera colunt adorant atque trepidant | Tremunt pavescunt adque trepidant | (...) Sq Omnium Sanctorum

g04225

Alleluia Beati estis sancti Dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum Al Omnium Sanctorum

g04406

In tempore atque tibi alme | Devotorum alme rex | Tibi hominum superne | Adorandum angelorum patrociniae | Tibi martyrum palmae domino saepe | Apostolorum patriarcharum virginumque | Adorandum angelorum patrociniae | Dies eum semper supplici pro me Sq Omnium Sanctorum

h02714

Filio numero in signito filio | Assistens throno aethereo | Excente nobis bino ac milleno | Duo denoque milleno idque sacro | Electorum Israel VAR Omnium Sanctorum

h02715

Hodie supero in solio | Plebs pia jubilat altissimo | Ex sempiterno percepto jam gaudio | Et nos quos carnis agravat conditio | Preces fundamos deo | Ditemur ut praemio VAR Omnium Sanctorum

h02792

Pro cujus nomine sancto | Hostis jugulata gladio | Laeti solio | Triumphant polico | Hosanna perpetuae | Roboante domino | Quocumque hierit VAR Omnium Sanctorum

Pages