Omnium Sanctorum

All Saints' Day

Feast date:
Nov.1
Feast code:
14110100

Related chants

Displaying 101 - 150 of 349 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
007019.1 R Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo calicem domini biberunt et amici dei facti sunt Omnium Sanctorum
007023zd V Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmam Omnium Sanctorum
007079 R Laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis eum pusilli et magni quoniam regnavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam deo Omnium Sanctorum
007079.1 R Laudem dicite deo nostro omnes sancti eius alleluia Omnium Sanctorum
007079a V Genus electum gens sancta populus acquisitionis memores memorum laudate deum Omnium Sanctorum
007079za V Justorum semita quasi lux ... Omnium Sanctorum
007079zb V Beati qui ad cenam agni vocati sunt Omnium Sanctorum
007083 R Laudemus viros sanctos patriarchas et omnes prophetas domini qui vicerunt regna mundi quorum memoria non derelinquetur et nomen eorum manet in aeternum quia deo digni inventi sunt Omnium Sanctorum
007083a V Susceptores angelorum effecti facie ad faciem deum videntes Omnium Sanctorum
007151zd V Milia milium ... Omnium Sanctorum
007262 R O constantia martyrum laudabilis o caritas inextinguibilis o patientia invicibilis quae licet inter pressuras persequentium visa sit despicabilis invenietur in laudem et gloriam et honorem in tempore retributionis Omnium Sanctorum
007284 R O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia patriarcharum fide fulgentia prophetarum spe laetantia apostolorum sublimitate orbem judicantia martyrum purpureis victoriae coronis lucentia virginum quoque candentia serta gestantes inspicere Omnium Sanctorum
007284a V Ad eos ergo tota aviditate properemus ut cum eis ad Christum pervenire possimus Omnium Sanctorum
007285 R O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque erit Omnium Sanctorum
007285a V Beata es civitas Jerusalem caelestis in qua cum Christo omnes sancti in perpetuis mansionibus feliciter laetantur Omnium Sanctorum
007285b V Beata regio civium supernorum in quo cum Christo isti sancti gaudent sine fine Omnium Sanctorum
007285c V Gaudent in caelis animae sanctorum et sine fine exsultant in conspectu dei Omnium Sanctorum
007285zb V Beati pacifici beati mundo ... Omnium Sanctorum
007285zc V Sancti legio supernarum Omnium Sanctorum
007289 R O quam praeclara sanctorum festivitas o quam beata mater ecclesia quae tantorum patrociniis intercessorum collectio omnium sanctorum angelorum consortium habere meruerunt Omnium Sanctorum
007289a V Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni Omnium Sanctorum
007300zb V Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro domino amaverunt Christum in vita sua Omnium Sanctorum
007302 R O vere summa et perpetua felicitas ubi gloriosus angelorum chorus exsultat ubi prophetarum exsultantium numerus insignis gaudet ubi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victorias turba laetantium effulget ubi etiam confessorum fortitudo laetatur ubi et illos remuneratio digna consequitur qui praecepta dominica servantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt Omnium Sanctorum
007302a V Ad eos igitur toto corde tendamus ut cum ipsis in aeterna patria gaudere mereamur Omnium Sanctorum
007302za V Ad hos ergo tota intentione ... Omnium Sanctorum
007316 R Omnes sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones obturaverunt ora leonum et fortes facti sunt in bello Omnium Sanctorum
007316a V Effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate Omnium Sanctorum
007316b V Lapidati sunt secti sunt tentati sunt in occisione gladii mortui sunt convaluerunt de infirmitate Omnium Sanctorum
007316zb V Extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate Omnium Sanctorum
007444 R Prudentes virgines aptate vestras lampades ecce sponsus venit exite obviam ei Omnium Sanctorum
007444a V Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas Omnium Sanctorum
007464 R Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum et cantant canticum novum Omnium Sanctorum
007464a V Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suae et adoraverunt eum Omnium Sanctorum
007507 R Quos laudare cupis dic nobis ut sociemur Omnium Sanctorum
007507a V Laudamus pariter sanctos et sanctificantem Omnium Sanctorum
007514 R Redemisti nos domine deus in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram Omnium Sanctorum
007514a V Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et erat numerus eorum milia milium dicentium salus deo nostro Omnium Sanctorum
007514za V Et vidi et audivi numerum ... Omnium Sanctorum
007514zb V In conspectu throni amicti ... Omnium Sanctorum
007556b V Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro Omnium Sanctorum
007557za V Inimicos ejus induant confusionem Omnium Sanctorum
007607 R Sanctum et verum lumen et admirabile ministrat lucem his qui permansuerunt in agone certaminis Omnium Sanctorum
007607a V Recipient ab ipso splendorem sempiternum in quo assidue felices laetantur Omnium Sanctorum
007675 R Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis Omnium Sanctorum
007675za V Audivi vocem ... Omnium Sanctorum
007707zc V Silentio facto in caelo Omnium Sanctorum
007785 R Triumphatores et amici deo Petre et Paule Andreas Jacobe Joannes Thomas Jacobe Philippe Bartholomaee Matthaee Simon Thaddaee gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis Omnium Sanctorum
007785a V Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina Omnium Sanctorum
007794 R Tua sunt haec Christe opera tua miracula qui vere mirabilis es in sanctis tuis quos ita dignaris glorificare ut eos de hoste humani generis mirabiliter facias triumphare Omnium Sanctorum
007794a V Gloria virtus et gratia et tua est fortissime rex sanctorum quos ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis rependens tui multimoda praemia post laborem Omnium Sanctorum

Pages