Willibrordi
Willibrord, Bishop of Utrecht
Feast date:
Nov.7
Feast code:
14110700
Related chants
Displaying 1 - 43 of 43 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100315 | I | Jubilemus deo beatorum praesulum regi glorioso qui aeternae gloriae coronam beato dedit pontifici N. | Willibrordi |
200370 | A | Artioris itaque vitae ardore succensus et peregrinationis studio instigatus cum dei voluntate et spiritualium patrum permissione in hiberniam contendit propere | Willibrordi |
200809 | A | Coeperunt itaque plurimi fidei fervore incitati offerre patrimonia sua viro dei quibus ille acceptis mox in eis ecclesias aedificari jussit | Willibrordi |
201432 | A | Dum praesulis almi Willibrordi sacratissima reconderent membra cum hymnis et fiducia omnia animatus ad electos a- populos regni Francorum festinanter est reversus | Willibrordi |
201527 | A | Egregius Christi pontifex Willibrord omni digitate exstitit praeclara statura decens vultu honorabilis facie venustus corde laetus consilio sapies ore jucundus moribus compositus atque in omne opere dei strenuus | Willibrordi |
202471 | A | In sacris igitur eruditionibus et in omni sobrietate morumque honestate beatissimus adolescens institutus est usque ad annum vigesimum aetatis suae | Willibrordi |
203803 | A | Per dies singulos numerus fidelium crescebat et major credentium turba ad dei verbi agnitionem per venerabilem pontificem Willibrordum confluebat | Willibrordi |
203962 | A | Principis Francorum omniumque unanimitate fidelium Juchus tandem sanctus consensit Willibrordus ut Romam directus apostolica benedictione sacraretur episcopiis | Willibrordi |
204342 | A | Sacerdotis sui preces mox divina pietas exaudivit et subito fons dulcissimi saporis erupit quos sui cernentes maximas deo gratias retulerunt et laudes | Willibrordi |
204451 | A | Sancti patris Willibrordi sacra nativitatis fuerunt exordia et mox in utero matris diviniae electionis perfugia | Willibrordi |
204541 | A | Sanctus vir dei zelo fervens dum quoddam idolum effringeret ejusdem custos idoli gladio caput illius percussit sed deo defendente nullam omnino lesuram sustinuit | Willibrordi |
204586 | A | Semina denique vitae supernae gratiae rore irrigante in agris multorum cordium longe lateque ad ejus per dicationem pullulabat uberrime | Willibrordi |
204645 | A | Sic cottidie bonae indolis puer proficiebat ut teneros pueritiae annos morum gravitate transcenderet | Willibrordi |
204662 | A | Sicut praecursor domini Joannes sanctissimus ita sanctus Willibrord in salutem plurimorum ex religiosis per genitoribus est editus | Willibrordi |
204774 | A | Studiosissime vir dei per per loca plurima discurrebat et opta tum evangelizandi opus exercebat | Willibrordi |
204795 | A | Summus sacerdos Willibrordus deo amabilis et omni populo placabilis senex et plenus in omni perfectione vertutum hodierna die ex hac peregrinatione ad perpetuam migravit patriam Christum in aeterna sine fine visurus gloria | Willibrordi |
205220 | A | Vir deo plenus suos cernens commilitiones ardorem sitis graviter ferre flexis genibus orabat ut qui populo suo in deserto aquam produxit de petra servis suis eadem misericordia de arenosa aquam produceret terra | Willibrordi |
205495 | A | Ad hoc tantum deo praedestinante sancti parentes ejus copulati sunt conjugio ut talis ex eis ad praefectum multorum proles ederetur in mundo | Willibrordi |
600006 | R | A deo praeelectus summus sacerdos Willibrordus accepta apostolice auctoritatis benedictione majori | Willibrordi |
600006a | V | Ad electos fiducia animatus (...) | Willibrordi |
600010 | R | Ab ineunte pueritia divina mox illi concessit gratia et sensu proficere et eximiis moribus pollere | Willibrordi |
600010a | V | Coepit igitur aetate et sapientia crescere et tam deo quam hominibus placere | Willibrordi |
600098 | R | Angelica revelatione beatissimus apostolicus in somnis admonitus sanctum virum cum magno gaudio et honore suscepit atque Archiepiscopus copum ordinavit nomenque illi clemens imposuit | Willibrordi |
600098a | V | Ut in eo fidei fervorem devotionis religionem sapientiae plenitudinem agnovit firmatum benedictione in evangelii opus remisit | Willibrordi |
600271 | R | Beatus puer Willibrordus sancto baptismatis fonte regeneratus postquam est ablactatus statim tradi | Willibrordi |
600271a | V | Ut fragilis aetas validioribus invalesceret disciplinis et quo nihil audiret nisi sancta nihil videret nisi honesta | Willibrordi |
601089 | R | Igitur anno trigesimo tertio aetatis suae maior egregio viro fidei flama crescebat in pectore ut clarissima evangelici splendoris luce caecatos in fidelitate populos illustraret | Willibrordi |
601089a | V | Parum ei videbatur sibi soli tantummodo in religionis sanctitate sudasse si non et aliis quoque prodesset in praedicationis veritate | Willibrordi |
601133 | R | In gente Fresonum specialis praedicator positus sanctissimus pontifex Willibrordus et sedi episcopali in trajecto delegatus cunctas illic vestusti erroris tenebras expulit omnesque illius patriae populos evangelica luce perfudit | Willibrordi |
601133a | V | Et quocumque pius perrexit per eo salutis gratia celsithroni semper pervenit euntem effectum tribuens factis verbisque docentis | Willibrordi |
601911 | R | Puer egregius Willibrordus in fortem domini delegatus ac coepit tonsuram clericatus et sic pia professione factus est | Willibrordi |
601911a | V | Nulli secundus humilitatis officio nulli inferior lectionis studio | Willibrordi |
602139 | R | Sanctus adolescens Willibrordus inter eximios pie religionis et sacrae lectionis magistros futurus multorum praedicator populorum erudiebatur donec occurreret in virum praefectum | Willibrordi |
602139a | V | Sanctorum patrum aemulari cupiens religionem atque eorum se familiaritati duodecim annis conjungens | Willibrordi |
602518 | R | Visum est ergo viro dei Willibrordo franciam contendere quo potuisset ibi idolatriae spinas extirpare et clarissima verbi dei semina per munda novalia abundantius spargare | Willibrordi |
602518a | V | Non cessabat autem confluentes ad se turbas suavissima admonitione cohortari | Willibrordi |
g00037.Tp1 | Tp | In pane angelorum habente omne delectamentum et omnem saporem suavitatis JUSTI EPULENTUR | Willibrordi |
g00037.Tp2 | Tp | In quem gaudent angeli prospicere EXULTENT IN CONSECTU DEI | Willibrordi |
g00037.Tp3 | Tp | Satiandi cum manifestabitur gloria Domini DELECTENTUR IN LAETITIA | Willibrordi |
g01319.Tp1 | Tp | Quae a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum SAPIENTIAM | Willibrordi |
g01319.Tp2 | Tp | Custodit Dominus omnia ossa eorum ET LAUDEM EORUM | Willibrordi |
g01319.Tp3 | Tp | Corpora eorum in pace sepulta sunt NOMINA AUTEM EORUM | Willibrordi |
g04472 | Al | Alleluia Oramus Domine clemens Willibrorde tui nos servi ut sis nobis ad Deum semper intercedens | Willibrordi |