Eusebii Episcopi

Eusebius, Bishop of Vercelli

Feast date:
Dec.16
Feast code:
14121610
Notes:

Holweck, p. 346; Holweck gives December date, but notes his celebration at Vercelli on 1 August

Related chants

Displaying 1 - 41 of 41 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
001265 A Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum sanctis angelis percepit Eusebii Episcopi
001555 A Baptizatus beatus Eusebius a romano papa Eusebio et fidem Christi sapientia et aetate provectus est Eusebii Episcopi
001625 A Beatus Eusebius coram Constantio imperatore in concilio Mediolanensi unitatem trinitatis fortiter clamabat Eusebii Episcopi
001885 A Congaudebat populus beatum Eusebium meritis et dictis virum deo dignissimum Eusebii Episcopi
002434 A Dum ad haeresim Arianorum extiguendam Mediolanum pergeret portus defuit qui eo jubente ex alia ripa ad eum citius pervenit Eusebii Episcopi
002933 A Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat cum Christo Eusebii Episcopi
003073 A Hinc instructus sapientia artium liberalium sacram scripturam Romae nobilior intellexit et docuit Eusebii Episcopi
003149 A Hunc virum sanctum dei nec Constantius donis et verberibus nec Ariani flectere potuerunt Eusebii Episcopi
003637 A Loris ligatus sanctus dei pontifex et martyr in exsilium deportatus cum Dionysio et papa Liberio propter fidei unitatem Eusebii Episcopi
003886 A Nobili ortus ex progenie Sardorum Romam petiit ibique nobilior fide piissimus factus est nomine beatus Eusebius Eusebii Episcopi
004041 A O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria Eusebii Episcopi
004072 A O quanta est res miranda cui homines non oboediunt oboedit creatura insensibilis sicut fecit siccius flumen beato Eusebio Eusebii Episcopi
004183 A Orantibus populis pontifex sacratus est beatus Eusebius a julio summo pontifice Eusebii Episcopi
004244 A Pater sanctus dum ad urbem perveniret susceptus est cum honore a Constantino imperatore quem nec verbis nec muneribus potuit avertere a vera fide Eusebii Episcopi
004933 A Sicut fortis athleta Vercellis missus est Eusebius ad destruendam haeresim Arianorum Eusebii Episcopi
005171 A Transacto vero flumine obviavit eum Dionysius episcopus dicens pater peccavi libera me si vales Eusebii Episcopi
005426 A Vinctis manibus retrorsum trahebatur Eusebius per scalarum gradus et sanguinem fundebat pro Christo et catholicam fidem praedicabat Eusebii Episcopi
006208 R Beatus Eusebuis pontifex et martyr in fide Christi perseverans hodie terrae corpus beatam caelo animam intulit Eusebii Episcopi
006208a V Beatus Eusebius in terris positus angelica vita lucebat Eusebii Episcopi
006542 R Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens dispensator domino servivit Eusebii Episcopi
006542a V Beatus iste vir sanctus qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniae thesauris Eusebii Episcopi
006661 R Erat autem tunc Vercellis nobilissima civitas opibus fecunda sed arii peste foedata in qua urbe sanctus Eusebius pontificalem tenuit sedem et fidem catholicam edocuit Eusebii Episcopi
006661a V A primaevo tyrocinio sacri baptismatis beatus Eusebius juste vixit et sapienter alios instruxit Eusebii Episcopi
006712 R Factum est consilium in urbe Mediolanium imperante Constantio cui dum noluisset consentire beatus Eusebius cum Dionysio et papa Liberio deportatus est exsilio Eusebii Episcopi
006712a V Nec muneribus flecti nec verberibus vinci potuit beatus Eusebius Eusebii Episcopi
007294 R O quantus erat fletus episcoporum catholicorum dum traherentur in exsilio sicut agnus ad victimam gaudebant de retributione justa et flebant de populi absentia Eusebii Episcopi
007294a V Euntes ibant Eusebii Episcopi
007342 R Orta perfidia sectae Arianorum tempore Constantii scelerati imperatoris stola pontificali iste sanctus Eusebius sacratus a Julio summo pontifice atque ad destruendam ipsam haeresim Vercellis dirigitur a qua peste et urbem et totum liberavit orbem Eusebii Episcopi
007342a V Hic est vir qui non est derelictus a deo in die certaminis sui cum pugnaret coram perfidiam doctrinam Eusebii Episcopi
007520 R Regebat namque catholice beatus Eusebius non solum Vercellensem urbem sapientia et fidem rectam praedicans verum et vicinarum civitatem ordinationes rectas in episcopis peragens eis fidem rectam tribuerat Eusebii Episcopi
007520a V Tunc memorata civitas Vercellis fide recta et catholico pastore primatum Liguriam tenebat Eusebii Episcopi
007611 R Sanctus Eusebius ex Sardinia ortus Romam cum parentibus adhuc puerulus petiit ibique nomen pontificis Eusebii et fide Christi in baptismate suscepit quam deo propitio usque ad mortem incorruptam servavit Eusebii Episcopi
007611a V Summus papa romanus Eusebius hunc virum suo nomine et fide Christi sacravit Eusebii Episcopi
007775 R Trahebatur per gradus ab Arianis supinus beatus Eusebius et fracto capite illi dentibus saxis sanguinem fundebat pro Christo et unitatem trinitas fortiter clamabat Eusebii Episcopi
007775a V Vinctis manibus post tergum beatus pontifex et martyr Eusebius verberibus caesus est ab Arianis Eusebii Episcopi
a01060 A Magna nobis est hujus beatissimi Eusebii veneranda sollemnitas nimium qui meruit sanguinem fundere pro Christo praedicando unitatem sanctae trinitatis in quo diabolum et falsidicos superavit Arianos hodie dormivit in Christo pontifex et martyr et consecutus est gloriam caelestis regni caelestis alleluia Eusebii Episcopi
a01061 A Vir Eusebius paradisum suscepit quem chorus sanctorum possidet hodie sanctam animam ad aethera transmisit laetetur omnis Vercellensis populus qui tali martyre meruit honorari Eusebii Episcopi
a01062 A Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quam pastor noster rucilat Eusebius signis in praeclaris Eusebii Episcopi
ah40206 Sq Omnis orbis Eusebii praeclara festa celebret | Atque laudes illius voce personet | Quem visione angelica baptizat papa | Quemque damnavit hypocrita huncque mox sanat | Hic angelorum concentu peragit missas | Huic dei nutu panduntur januae clausae | Hic portum absentem sibi adesse praecipit | Hic tractus per scalas dira torraenta pertulit | Sed et cavea carcereque pressus fidem defendit | Hunc iam cerebro Ariani fracto caelos miserant | Unde nos protegat semper Eusebii Episcopi
g02657 Al Alleluia Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium Eusebii Episcopi
g02797 Cm Desiderium animae ejus tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso Eusebii Episcopi