Lazari

Lazarus of Bethany, "Bp." Marseilles

Feast date:
Dec.17
Feast code:
14121700

Related chants

Displaying 1 - 35 of 35 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
100003 I Adoremus Christum dominum qui per assumptam humanitatem flevit Lazarum et per divinitatis potentiam reduxit eum ad lucis regnum Lazari
200416 A Audiens autem Jesus dixit ei infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria dei ut glorificetur filius dei per eam Lazari
201264 A Diligebat autem Jesus Martham sororem ejus Mariam Lazarum Lazari
201303 A Dixit dominus Jesus manifeste Lazarus mortuus est et gaudium propter vos ut credatis quia erat ibi fereamus ad eum Lazari
201311 A Dixit Martha ad Jesum domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus Lazari
201355 A Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus esse jam fuit Lazari
201589 A Erat quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae Marthae sororum ejus Lazari
203005 A Maria erat quae unxit dominum unguento exstersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur Lazari
203006 A Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Lazari
203025 A Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat Lazari
203136 A Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes domine ecce qui amas infirmatur Lazari
203183 A Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo Lazari
203376 A O beate Lazare pretiose martyr intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut dimittat nobis debita nostra Lazari
204059 A Quam venerandus es egregie dilecte dei Lazare in terris quondam languidus nunc arche poli inclytus roga pro nobis dominum qui te dilexit plurimum ut qui te jam fetidum suscitavit e tumulo nos purget delictorum ab squalore nimio protegat nos benignus ab inferni fetidus quibus te revocavit Christus dei filius Lazari
205072 A Ut autem audivit quia infirmabatur nunc idem mansit in eodem loco duobus diebus Lazari
205177 A Videns dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Judaeis et clamabat Lazare veni foras et prodiit ligatus manibus et pedibus institis et ait dominus Jesus discipulis suis solvite eum et sinite abire Lazari
600609 R Dixit Martha ad Jesum domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a deo dabit tibi deus Lazari
600609a V Ego credidi quia tu es spiritus filius dei qui in hunc mundum venisti Lazari
600630 R Dominus Jesus ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Jesus Lazari
600630a V Convenerunt autem ibi multi Judaeorum ut Lazarum viderent Lazari
600770 R Elevatis Jesus sursum oculis dixit gratias ago tibi patet quoniam audisti me ego autem sciebam semper me audis Lazari
600770a V Haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras Lazari
600917 R Fremens ergo rursum Jesus in semetipsum venit ad monumentum erat autem spelunca lapis superpositus ei dixit Jesus tollite lapidem Lazari
600917a V Dixit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat domine jam fetet quatriduanus enim est Lazari
601275 R Jesus ergo ut vidit Mariam plorantem et Judaeos qui venerant cum ea plorantes infremuit spiritu et turbavit semetipsum et dixit ubi posuistis eum dicunt ei domine veni et vide Lazari
601275a V Quidam autem ex ipsis dixerunt non potuit hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moretur Lazari
601323 R Lazarus amicus noster dormit sed vado a somno exsuscitem eum dixerunt ergo ei discipuli ejus domine si dormit saluus erit Lazari
601323a V Dixerat Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret Lazari
601537 R O beate Lazare praesul egregie et martyr eximie felix domini dilectione veniam peccaminum ab eo dignanter impetra ut digni efficiamur perpete gloria Lazari
601537a V O beate Lazare ora pro nobis deum qui te fecit participem electorum suorum Lazari
601932 R Quam felix es Gallia quam inclyta urbs massila dum excipis eximium dei Lazarum incomparabilem thesaurum super cunctas opes tibi per commodum hic te defendet ab ominibus adversitatibus propriis meritis et conferre plurima beneficiorum praemia Lazari
601932a V In hujus exceptione pange Christo laudem animo corde cujus patrociniis illustraberis continuis miraculorum signis Lazari
602421 R Venit ergo turba multa ad Jesum et non propter eum tantum sed et Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis quia multi propter illum abibant ex Judaeis et credebant in Jesum Lazari
602421a V Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut Lazarum interficerunt Lazari
a07242 A Dixit dominus Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum Lazari