Galli

Gall, Hermit

Feast date:
Oct.16
Feast code:
14101600

Related chants

Displaying 1 - 50 of 64 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001444 A Aperiens Joannes sarcophagum amariores cum hac voce lacrimas dedit heu heu pater amate heu doctor egregie cur me de domo patris eductum quasi orphanum dereliquisti Galli
001839 A Coeperunt omnes clerici ad invicem dicere Gallus iste testimonium habet bonum ab omnibus hunc omnium virtutum sectatorem decet esse pastorem populorum Galli
001936 A Corpus autem inspicientes magistri invenerunt carnem in locis quattuor profundius catena sulcatam Galli
001977 A Cum artifices de parvitate cujusdam inter se tabulae conquirerent paululum illis a labore cessantibus beati Galli meritis major ceteris apparuit Galli
002025 A Cum proficiscendi tempus instaret beatum Gallum febris invasit Galli
002058 A Cumque bonae indolis vir caro nutriretur affectu magno virtutum crevit augmento et studiose divitias epotavit scripturas Galli
002107 A De hac vero vita postquam migravit aperientes capsellam invenerunt in ea cilicium et catenam aeream sanguine aspersam Galli
002125 A De vulneribus quoque ipsis cruor decurrens cilicium per loca perfudit Galli
002561 A Ecclesiae pastores audientes sancti Galli doctrinam dixerunt vere spiritus sanctus hodie locutus est per os viri istius Galli
002918 A Gallus dei famulus in senectute bona animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus Galli
002990 A Habuit vir dei capsellam de corio factam diligenter seratam hanc suis ex humeris pendentem jugiter gestare solebat Galli
003146 A Hujus ipse clavem sub tali custodia semper retinuit ut nullus ejus discipulorum quamdiu in corpore vixit quid intus servaretur agnosceret Galli
003371 A Inter prandendum diaconus dixit si ursus adesset forsitan Gallus porrexisset illi benedictionem Galli
003432 A Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quia in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est Galli
004026 A O febrem omni laude colendam o languorem sanitati et gaudiis adscribendum Galli
004220 A Parentes vero beati Galli filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione domino offerentes Columbani magisterio commendaverunt Galli
004260 A Pedibus vero sui advolutus abbatis indicavit se infirmitate vehementi laborare et ideo propositum iter non posse perficere Galli
004384 A Pro nobis Gallus doluit ire cum magistro non potuit quia deus illum languores nostros sanare constituit Galli
004791 A Sanctus pater respondit bene quidem dicunt utinam verum esset quod fatentur Galli
005067 A Superposito equis indomitis feretro et frenis de capitibus eorum ablatis recto itinere pervenerunt ad cellam viri dei Galli
005316 A Venerabilis Gallus diaconum qui omnes eremi semitas notas habebat aggressus quaesivit ab eo an umquam invenisset in solitudine locum humanis habitationibus opportunum desiderio inquiens animi ferventis exaestuo cupiens in solitudine dies ducere huic vitae concessos Galli
005393 A Videntibus qui aderant viri dei jussione daemon exivit de ore puellae quasi avis nigerrima et horrore terribilis Galli
006136 R Athleta dei Gallus triduo jejunavit ut locum quem spiritali militiae providebat parsimoniae initiis consecraret Galli
006136a V In oratione quoque pernoctavit ut quod divino inchoabat amore Galli
006209 R Beatus Gallus cum orandi gratia inter condensa veprium frutecta ambularet corruens in terram ait haec requies mea in saeculum saeculi Galli
006209a V Hoc videns diaconus accurrit ut sublevaret prostratum vir autem dei praescius futurorum sine me ait Galli
006210 R Beatus Gallus zelo pietatis armatus fana daemoniorum igni succendit et quaeque oblata invenit demersit in lacum Galli
006210a V In conspectu omnium arripiens simulacra lapidibus ea in frusta confregit Galli
006302 R Columbanus itaque beato Gallo id injunxit officii ut populum ab errore idolatriae revocaret quia ipse hanc a domino gratiam meruit ut latinae atque barbaricae locutionis notitiam non parvam haberet Galli
006302a V Cum ad horam orationis veniret Gallus coepit populo viam veritatis ostendere Galli
006431 R Deus pro cujus amore sanctus iste patriam suam reliquit fac corpus ejus ab his equis indomitis ferri in locum quem tua voluntas meritis ipsius praevidit Galli
006431a V Qui per tuae majestatis potentiam ubique totus es Galli
006497 R Domine Jesu Christe ne despicias desiderium meum sed in honore sanctae genetricis tuae et martyrum confessorumque tuorum praepara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis Galli
006497a V Qui de virgine nasci pro salute humani generis et mortem subire dignatus es Galli
006645 R Electus dei Gallus pariter cum diacono prostravit se et hujusmodi preces effudit deus omnipotens jube hos daemones istum locum deserere ut sit sanctificatus in honorem nominis tui Galli
006645a V Praepara in hoc loco habitationem tuis servitiis aptam Galli
007352 R Parentes vero beati Galli filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione domino offerentes Columbani magisterio commendaverunt Galli
007352a V Erant enim religiosi atque nobiles unde et filium suum Galli
007363 R Pater sanctus dum infirmitate gravi per dies quattuordecim laborasset in senectute bona hujus vitae liberatus ergastulo animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus Galli
007363a V Expletis nonaginta quinque annis sanctissimae suae aetatis Galli
007363b V Cum jam bonorum omnium auctor et propagator athletam suum de mundi agone sublatum praemiorum laureis vellet adornare perennibus Galli
007494 R Quidam mendicus qui inter ceteras infirmitatis molestias incessu pedum carebat ut viri dei caligas cum calceamentis induit per omnes artuum compages solutus est Galli
007494a V Et exsiliens gratias egit deo ac beato Gallo ob cujus merita Galli
007893 R Vir deo plenus quadam die primo diluculo vocans ad se Magnoaldum diaconum dixit post hujus vigilias noctis dominum et patrem meum Columbanum ad caelos migrasse cognovi Galli
007893a V Pro ejus ergo requie salutis hostiam debeo immolare quem de hujus vitae angustiis Galli
a01733 A Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur Galli
ah50182 H Annua sancte Dei celebramus festa diei Qua pater e terris sydera Galle petis | Ecce dies populis micat haec sanctissima nostris Quorum tu princeps auctor ad astra meas | Finibus occiduis abiens succedis eois Dans lucem plebi dogmatis igne tui | Quae tenebrosa fuit fidei nec luce refulsit Per te caelestem coepit habere diem | Hic ubi nocticulae tenuere cubilia larvae Ad laudem Christi psallit ubique chorus | Hic fuit ecce feris statio gratissima saevis Nunc sedes sanctis te respuente manet | Tu pater huc veniens fers tecum pacis honores Hinc totum pellens quicquid adesse nocet | Expuleras nocuum complens dulcedine totum Quo corpus linquens spiritus astra petit | En hodie meritam tu post certamina palmam sumpsisti Galle protege nos hodie | Jam super astra nitens famulorum suscipe laudes Qui te devoto nunc jubilant modulo | Aspice propitius venerantes nobile pignus Corpus praeclarum GALLE beate tuum | Accipe quae canimus expurga corda benignus In rebus cunctis rector adesto tuis | Hinc Domino trino laeti pangamus in uno Qui nos hunc talem fecit habere patrem Galli
ah53149 Sq Dilecte deo Galle perenni | Hominibusque et coetibus angelorum | Qui Jesu Christi oboediens arduae suasioni | Praedia patris gremium matris | Conjugis curam ludicra nati | Sprevisti pauperem pauper dominum sequens | Et crucem gaudiis praetulisti lubricis | Sed Christus pretio centuplicato | Haec compensat ut dies iste testatur | Dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu | Sveviamque suavem patriam tibi Galle donavit | Necnon et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere | Te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere | Et locum corporis ejus pace repleas | Ac tuos supplices crebra prece subleves | Ut tibi debitam honorificentiam | Laetabundi semper mereantur solvere | O Galle deo dilecte Galli
ah53150 Sq Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sanctarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Ad quae meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula Galli
g01261.Tp1 Tp Magna est gloria ejus in salutari tuo eia eia eia MAGNA EST Galli

Pages