A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 10601 - 10650 of 13959 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 206115 | A | O condicio miranda et felix per omnia cum a regno fit ad regna transitus perpetua cum bonis continuantur terrenis caelestia | Stephani, Reg. |
| 206116 | A | Pauperes dono juvabat nunc pecuniario nunc hos evangelizabat salutis adloquio | Stephani, Reg. |
| 206117 | A | Sapienter dispensare norat donum domini et mensuram erogare pro tempore tritici | Stephani, Reg. |
| 206118 | A | O miranda potentia salvatoris in meritis beati Stephani regis et confessoris qui apud deum et homines dignus memoria cum sanctis jam tripudiat in gloria | Stephani, Reg. |
| 206119 | A | Sanctissimus rex Stephanus Hungarorum apostolus signis et virtutibus cottidie declaratur caelitus quem supplices deposcimus ut nos muniat a malis omnibus | Stephani, Reg. |
| 206120 | A | A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem praedicaverunt et si vultis scire Joannes ipse est Elias qui venturus est | Decoll. Jo. Bapt. |
| 206121 | A | Laetare Pannonia mater et victoria cole cum laetitia tuae prolis gaudia gaudens alba regia de Emerici gloria deo vota dulcia solve laude varia Jesu bone praemia da de caeli curia populo praesentia colenti sollemnia | Depositio Emerici |
| 206122 | A | Ave flos nobilium sacrae stirpis virgula salve spes humilium sidus sine macula lucerna fidelium rubens mundi rosula vale candens lilium pigmentorum cellula solamen flebilium prece nobis sedula fer Emerice praemium repelle pericula | Depositio Emerici |
| 206122.1 | A | Ave flos nobilium sacrae stirpis virgula speculum sublimium sanctitatis regula salve spes humilium sidus sine macula lucerna fidelium rubens mundi rosula vale candens lilium pigmentorum cellula solamen flebilium prece nobis sedula fer Emerice praemium repelle pericula | Emerici |
| 206123 | A | Legem dei jugitur beatus Emericus nocte die meditans deo fit amicus | Depositio Emerici |
| 206124 | A | Disciplinam deo puer apprehendit et mente caelestibus devotus intendit | Depositio Emerici |
| 206125 | A | Corpus negat subdere nocturno sopori laudes vigil solvere curat creatori | Depositio Emerici |
| 206126 | A | Vanitatem respuens haeret veritati falli docens homines datos vanitati | Depositio Emerici |
| 206127 | A | Quia pie sobrie conservatur voluntati domini scuto coronatur | Depositio Emerici |
| 206128 | A | O quam admirabile quod passibus tutis pertransivit jejunis viam juventutis | Depositio Emerici |
| 206129 | A | Vitae vitat maculam loquens veritatem carnis vincit faculam per virginatatem | Depositio Emerici |
| 206130 | A | In virtute domini Emericus laetatur quia virgo virgini Christo sociatur | Depositio Emerici |
| 206131 | A | Hic innocens manibus et in corde mundus caeli junctus civibus gaudet laetabundus | Depositio Emerici |
| 206132 | A | In hac die laetitiae mater plaudatur debita passim ecclesia sanctus Emericus hodie viam mutavit patre | Depositio Emerici |
| 206133 | A | Hic salutis semita vitae juniorum vita tuorum inclyta turbae seniorum | Depositio Emerici |
| 206134 | A | Joseph fugit dominam crimen detestatus iste suam feminam causa caelibatus | Depositio Emerici |
| 206135 | A | Quasi David dejicit funda Philistaeum dum de carne perficit Emericus trophaeum | Depositio Emerici |
| 206136 | A | Res est mira penitus quod per vim virtutis superatur funditus ardor juventutis | Depositio Emerici |
| 206137 | A | Dulcis dei spiritus cujus magistratu dux Emericus praeditus vita caelibatu conservatus penitus exstat a reatu nos ure medullitus ejus pro precatu caelique divinitus dites incolatu | Depositio Emerici |
| 206138 | A | O norma justitiae limes aequitatis decor innocentiae lima puritatis gemma pudicitiae flos virginitatis castrum castimoniae campus caritatis regem cernens gloriae regno claritatis in loco miseriae nobis collocatis defer donum gratiae gratis et ingratis | Depositio Emerici |
| 206139 | A | Sanctus vir Gorgonius martyr domini qui pro amore Christi sanguinem suum fudit beatus miles Christi gaudet in caelestibus alleluia | Gorgonii |
| 206140 | A | Signum crucis semper oportet (...) | Exaltatio Crucis |
| 206141 | A | Crux est facta nostrae signaculum christianitatis quo destruitur universitas infidelitatis | Exaltatio Crucis |
| 206142 | A | In frontibus vestris crucis signati sacramento mundemus conscientias ab omni inquinamento | Exaltatio Crucis |
| 206143 | A | Christus quoniam pertulit (...) | Exaltatio Crucis |
| 206144 | A | Omnis vir christianus abneget semetipsum crucemque suam tollendo sequatur dominum crucifixum | Exaltatio Crucis |
| 206145 | A | Caro mea cum vitiis et (...) | Exaltatio Crucis |
| 206145.1 | A | Caro nostra cum vitiis et concupiscentiis est crucifigenda ut spiritus syderea possit scandere salutis regna | Exaltatio Crucis |
| 206146 | A | De intentione Judaici facinoris in cruce voluntas impleta est miserentis | Exaltatio Crucis |
| 206147 | A | Gaude spiritalis christiane quia crux Christi tibi est gloria sed Judaeus carnalis lugeat quia sibi poena | Exaltatio Crucis |
| 206148 | A | Credentibus per crucem datur virtus de infirmitate gloria de obprobrio vita de morte triumphus ab hoste | Exaltatio Crucis |
| 206149 | A | Praecinxit se dominus fortitudine cum crucis maledictum factus est pro mundi redemptione | Exaltatio Crucis |
| 206150 | A | Sanctae crucis in honore domino jubilemus quia cura nos est in aeternum misericordia ejus | Exaltatio Crucis |
| 206151 | A | Vere obstructum est os loquentium iniqua quando per lignum crucis a morte surrexit vita | Exaltatio Crucis |
| 206152 | A | Fons omnium benedictionum de ligno crucis manavit lepram qui humane contagionis emundavit | Exaltatio Crucis |
| 206153 | A | Ecclesia sanctorum laudet salutis totius quia exaltatum est in cruce nomen ejus solius | Exaltatio Crucis |
| 206154 | A | Mirificavit dominus gratiam suam in illis quia pars hereditatis earum eas et calicis martyrio candidatas caeli regno fecit dignas | XI milium Virginum |
| 206155 | A | Benedictus es domine in firmamento caelorum cujus amoris igne succensa beata martyr Ursula cum sui martyrii beatis consortibus crudeli morte vitam eternam commutavit | XI milium Virginum |
| 206156 | A | Ecce quam pulcher est dilectus iste ecclesiae quem tot adolescentularum milia roseis decorata coronis sequuntur laudantes in excelsis | XI milium Virginum |
| 206157 | A | Ad festa pretiosi martyris Christi Adalberti catholica plebs devota concurrat qui ab ipsa infantia ad sapientiae studium totus anhelabat et castitatis sigillum ardenter amabat | Transl. Adalberti |
| 206158 | A | Beatus vir Adalbertus claris ortus natalibus piorum parentum filius virtute micuit clarius | Transl. Adalberti |
| 206159 | A | Cujus devotam infantiam praestando deus gratiam ne male placeret saeculo pio castigavit gladio | Transl. Adalberti |
| 206160 | A | Quem parentes continuo deo voventes in templo propter salutem parvuli matrem obsecrant domini | Transl. Adalberti |
| 206161 | A | Sanctus lugens Adalbertus plebis obstinatae scelus nomen pastoris exuit grex quod sequi se renuit | Transl. Adalberti |
| 206162 | A | Accepto vili consilio caelesti tamquam oraculo leonis magisterio ritu vivit monastico | Transl. Adalberti |