Lectio Isaiae prophetae | In qua Christi lucida vaticinantur nativitas | Haec dicit dominus | Pater filius santus spiritus | Populus gentium qui ambulabat in tenebris | Quem creasti quem fraude subdola | Hostis expulit paradiso | Vidit lucem magnam | Fulsere et immania nocte media pastoribus lumina habitantibus in regione umbrae mortis | Lux sempiterna et redemptio vere nova | Horta est eis | O mira genitura | O proles gloriosa | O stupenda nativitas | Parvulus enim natus est nobis magnus hic erit Jesus genitus summi et filius dei et filius patris summi | Natus est nobis ab arce summa | Et factus est principatus super humerum ejus | Ut caelos regat atque arua nec non refrenet Maria | Et vocabitur nomen ejus | Messias sother Emmanuel Sabbaoth Adonai admirabilis | Radix David consiliarius deus pater qui creavit omnia | Pater futuri saeculi rex omnipotens princeps pacis per saecula sempiterna | Multiplicabitur ejus imperium | In Jerusalem Judaea sive Samaria | Et pacis non erit finis hic et veum super solium et super dabit et super regnum ejus qui regni meta fui non erit aliqua ut eos franet illud in fidei pignore qui corroboret illud in judicio justitia judex cum venerit judicare saeculum amen illi clebetur gloria laus et jubilatio et usque in sempiternum | Amen
Ex Aegypto pharaonis in amplexus Salomonis nostri transit filia | Ex abjecta fit electa ex rugosa fit formosa ex lebete phiala | Stella maris huic illuxit ad dilectum quam conduxit pacis nectens foedera | Matre Dei mediante peccatrici Christo dante sunt dimissa scelera | Vitam ducens haec carnalem pervenit in Jerusalem nuptura pacifico | Sic excluso adultero maritatur sponso vero ornatu mirifico | Dei templum introire dum laborat mox redire necdum digna cogitur | Ad cor suum revertitur fletu culpa submergitur fletu culpa tergitur | Locus desertus quacritur Leviathan conteritur mundus caro vincitur | Domus patris postponitur vultus mentis componitur decor carnis spernitur | Laetare filia Thanis tuis ornata tympanis lauda quondam sterilis | Gaude plaude casta munda virtutum prole fecunda vitis meri fertilis | Te dilexit noster risus umbilicus est praecisus tuus continentia | Aquis lotam pulchram totam te salivit te condivit sponsi sapientia | Septem pannis involuta intus tota delibuta oleo laetitiae | Cocco rubes caritatis bysso cincta castitatis zona pudicitiae | Hinc jacincto calciaris dum superna contemplaris mutatis affectibus | Vestiris discoloribus cubile vernat floribus fragrat aromatibus | O Maria gaude quia decoravit et amavit sic te Christi gratia | Memor semper peccatorum et cunctorum populorum plaude nunc in gloria