A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 11001 - 11050 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
206553 A Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili contemplari magnitudinem solatii divini supra virtutem spiritus humani alleluia Monicae
206554 A Flebat autem uberrime passionem dominicam per panimentum ecclesiae lacrimas affluenter effundes alleluia Monicae
206555 A Vocem spiritus illa eructabat labiis suis dum eliquabatur eucharistia in cor ejus et fluebant lacrime et bene illi erat cum illis alleluia Monicae
206556 A Profectus inde Augustinus mari transito remeabat ad orbem romam quaerens quis eum ad bene studendum locus haberet utilius quod cum matri innotesceret magis flebat implens aurens dei gemitibus alleluia Monicae
206557 A Post mortem mariti egressa est sancta Monica ab agris proprius quaerere filium quem periculis atque laboribus multis et apud doctos quaerebat et indoctos alleluia Monicae
206558 A Comperta autem ejus fama beata dei famula quia mediolani esset eum confestini terra matrique sequens quietis in patiens illuc concita properavit alleluia Monicae
206559 A Gaudens ergo Monica quia filium Manicheorum sectam liquesse reperit sed nondum ei lucebat veri regula a sanctis apostolis instituta alleluia Monicae
206560 A Sanctum autem Ambrosium ancilla dei diligebat ut angelum eo quod per illum novit divinitus filium ad illam fluctuationem ancipitem esse perductum alleluia Monicae
206561 A Eodem tempore Pontitianus superveniens eremitarum exempla plutina enarrabat quae matri Augustinus hic conversus postmodum indicans ejus spiritum exhilaravit alleluia Monicae
206562 A In diebus illis baptizatus Augustinus instigante matre ad affrican remeabat sed cum jam esset apud ostia Tiberina febribus coepit pia mater decumbere atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace alleluia Monicae
206563 A O rex altissime deus mirabilis tibi canentibus esto placabilis dum matris praesulis Augustini canimus laudes ut vocibus concordet animus quae sancti spiritus ebria poculis implevit placita divinis oculis o mater Monica succurre filius alleluia Monicae
206564 A O gloriosa et superexaltata fac nos participes benedictionis tuae in saecula Annae
206565 A Ecce quae sanctitate fulsit in terris fulget in caelo inter stellas aeternitatis Annae
206566 A Dulciora super mel et favum amica dei percepit in praemium Annae
206567 A Aeternales aperiuntur portae ut videat in suo decore Christum regem gloriae Annae
206568 A Procedit et regnat paradisus dilectae referatur assignatur thalamus Annae
206569 A Vacat et videt quam suavis est rex gloriae qui se contraxit in virgine Annae
206570 A Veniat dilecta mea in paradisum meum percipiat fructum laborum suorum Annae
206571 A O civitas dei quam inhabitat Christi electa ubi canitur per vicos alleluia Annae
206572 A O dilecta Christus apprehendit te et duxit te in domum matris suae et in cubiculum genetricis sui ibi cum filia regnas in saecula Annae
206573 A O felix mater filiae quae es regina gloriae ornas polum praesentia tuis precibus nos adjuva Annae
206574 A Gaude caelum et exsultet terra ad praeclara beatae Annae sollemnia quae nobis peperit Mariam mundi dominam reginam caeli matrem regis aeterni ave mater ave filia per vos reis gratia salvatoris conferatur et justis aperiatur paradisi janua Annae
206575 A Sedenti super solium congratulans trishagium seraphici clamoris cum patre laudat filium indifferens principium reciproci amoris De Trinitate
206576 A Sequamur per suspirium quod geritur et gaudium in sanctis caeli choris levemus cordis studium in trinum lucis radium splendoris et amoris De Trinitate
206577 A Si nosse vis haec gemina non semina sed lumina consideret indago lux deus est intermina de qua res manat gemina tam amor quam imago De Trinitate
206578 A Lux non decisa radium diffundens per hoc medium multiplicat ardorem sic pater gignit filium cum ipso spirans tertium concorditer amorem De Trinitate
206579 A Aeterno patri gloria ex quo subsistunt omnia per verbum in amore cujus signavit gratia nostra suae praecordia imaginis splendore De Trinitate
206580 A O seraphim jucunditas et cherubim limpiditas thronorum robur trinitas fac digne te laudemus memoriae sis unitas notitiaeque veritas te utriusque bonitas perenniter amemus De Trinitate
206581 A Caelum terramque digitis qui tribus appendisti praeposuisti conditis humanitatem Christi De Trinitate
206582 A Aeterna mens dum flectitur in se par proles nascitur notitiae mentalis simplicitatis ratio concludit ut distinctio personae sit aequalis jucundaque germanitas requirit ut par caritas sit duum medialis hic sanctus extat spiritus quem donet nobis caelitus cum nato principalis De Trinitate
206583 A De deo deus prodiens se fecit viatorem scanditque cursum finiens distribuens calorem De Trinitate
206584 A Leventur cordis ostia memoria gignenti nato intelligentia voluntas procedenti De Trinitate
206585 A Excelso regi gloriae psallamus sapienter concordet vox memoriae notitiae gaudenter De Trinitate
206586 A O paucis quondam trinitas Sion nota Colonis quam laudat grandis civitas ad fines Aquilonis De Trinitate
206587 A Descendit dei filius ad pauperis honorem manavit caeli fluvius amoris rigans florem De Trinitate
206588 A A caeli terrae termino laus judici venturo levetur trino domino vox manus corde puro De Trinitate
206589 A Supernae lucis radius in nube fulguravit et ignis regi praevius contraria purgavit De Trinitate
206590 A Cor cantet vox et opera concordet psalmo lyra nam bracchio cum dextera rex caeli fecit mira De Trinitate
206591 A Quam clara testimonia nimisque credibilia praecelse trinitatis oracula miracula imagines et specula quae lucent in creatis De Trinitate
206592 A Cum laudibus et jubilis colatur increabilis patronus populorum quo generata veritas donataque suavitas sunt pascua caelorum De Trinitate
206593 A In te fons vitae sitiunt te trinum panem cupiunt in invio vexati dum benedici supplicant ter nomen dei replicant intenti trinitati De Trinitate
206594 A Tres in fornacis medio cum quarto quasi filio caelestis geniturae trino rerum principio psallerunt in vestigio totius creaturae De Trinitate
206595 A Laudet factura dominum imponit laudi terminum in copia sermonum in te sit finis carminum per natum pater luminum et par utrisque donum De Trinitate
206596 A Quam felix caeli civitas cui splendet trina claritas quamque jucunda visio lustrari trino radio mulcebris ardoris illustra deus oriens his qui sedent in tenebris ne tendat grex caecuciens circumdatus illecebris in viam erroris De Trinitate
206597 A Ave Roche sanctissime nobili natus sanguine crucis signaris schemate sinistro tuo latere Roche peregre profectus pestiferae curas tactus mirifice tangendo salutifere vale Roche angelice vocis citatus famine obtinuisti deifice a cunctis pestem pellere Rocho
206598 A Confessor dei venerande obtinuit in caelis deprecatio tua ut qui deinceps in afflictione sua devoti ad te clamaverint ab omni peste epidimie ac mortis periculo tuis precibus protinus liberentur Rocho
206599 A O Huberte dedicatam aulam a te primitus tuae quoque subarratam sepulturae dotibus et corpore consecratam serva tuis precibus atque plebem congregatam hic in tuis laudibus Huberti
206600 A Benedicta sis majestas creatoris omnium quae Huberto tuum praestas hodie palatium cujus virtus et potestas non habet initium in qua nulla sit aegestas sed ubertas omnium Huberti
206601 A Plebs fidelis jucundetur hodie Leodii sacrum corpus veneretur praesulis eximii ut eidem suffragetur ope patrocinii Huberti
206602 A Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna quibus in fidei petra solidabatur ecclesia Stephani

Pages