A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 10951 - 11000 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
206505 A Magne jucunditatis laetitia tua desiderata beatissima Fides recolimus sollemnia quae perfecte fidei fervens calore a Christi amore nullo poteras separari terrore nunc a dextris talis sponsi gloriosa astans regina nos illi omnes te laudibus venerantes continuis precibus commenda Fidis
206506 A Sancta Fides virgo fidelissima in civitate Agenno progenita tam stemmatis quam martyrum titulis exitet clarissima Fidis
206507 A Quae licet genere esset nobilis nobiliorum tamen enituit meritis nam lilio candidi virginitatis odorem bone protulit suavitatis Fidis
206508 A A primis enim cunabulis infantiae domini Jesu Christi succensa amore bonorum ei actuum scudiis coepit adhaerere Fidis
206509 A Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus speciositatem Fidei superabat soliditate Fidis
206510 A Haec igitur prima in civitate prefata praeclara pro Christo patiendi fidelibus prebuit exempla Fidis
206511 A Ardebat namque desiderus corpus duris subdere tormentis ut per deus temporalem viteam possideret perennem Fidis
206512 A Requisita a ministris sacra dei virgo Fides undique se signo crucis munuit seque sponte requirentibus obtulit Fidis
206513 A Orabat quoque dominum ut sibi sermonem praeberet commodum quem ante sevientem apte proferret tyrannum Fidis
206514 A Igitur imperterrita virgo sancte crucis armata vexillo roborante se spiritu sancto Hilari praexit animo Fidis
206515 A Astante ea coram praeside ipsoque ejus vocabulum requirente Fides inquit nomine dicorum et opere Fidis
206516 A Requirente praeside cujus cultus ac Fidei regeretur religione sum inquit ab exordio infantiae professioni mancipata Christiane Fidis
206517 A Domino Jesu Christo toto mentis affectu deservio illius nomen invoco ipsi me tota intentione committo Fidis
206518 A Virgo dei Fides alma quasi rosa super aquas plantata fructificavit dum caelestis amore candoris stolam suam in sanguine agni lavit Fidis
206519 A Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat Fidis
206520 A Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia Fidis
206521 A Precatus est ergo dominum ut famulam suam in certamine victricem faceret et aliquam caelitus super eam virtutem ostenderet Fidis
206522 A Ad cujus preces columba de nubibus nive candidior descendit et nimis fulgidam capiti gloriosae viriginis coronam imposuit Fidis
206523 A Ipsa quoque avis blandis circumvolans alis totam vim flammarum extinxit et quasi superjectis fontibus omnino repressit Fidis
206524 A Incitati beatae Fidis exemplo sancti dei Caprasius primus et Felicianus mortis se periculis in jecerunt sic quae cum illa capitalem accipientes sententiam cum triumpho martyrii ad coronam gloriae feliciter pervenerunt Fidis
206525 A Magnifice et mirabilis domine Jesu Christe in sanctis tuis da nobis interventu beatae virginis et martyris tuae Fidis cujus sacra gaudemus sollemnitate ab omni anime et corporis liberari adversitate Fidis
206526 A Signum salutis (...) Laurentii
206526.1 A Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percucientem in domibus in quibus habitamus de caelo pone signum tuum domine et protege nos et non erit in nobis plaga nocens Ad Processionem
206527 A Sanctorum velut aquilae viventur renovabitur et florent ut lilium in conspectu domini Comm. plurimorum Martyrum
206528 A Profusis ergo precibus exoramus ut obtineat nobis vice salutaris spatium ex indulgentiam delictorum intercessio sancti Wigberti confessoris cum auxilio redemptoris Wigberti
206529 A Magnificamus sanctum nomen tuum domine beati Wigberti sollemia celebrantes cujus olim vita sacratissimis pollebat virtutibus et pietatis rutilabat actibus ac nunc annuente tua gratia patrocinio et suffragio gratulamur ipsius cujus nobis quaesumus prosit sanctorum precum instantia Wigberti
206529.1 A Magnificamus sanctum nomen tuum domine beatorum Cornelii et Cypriani sollemnia celebrantes quorum ecclesia sacratissimis pollet virtutibus et pietatis rutilabat actibus nosque annuente Christi gratia eorum meritis et suffragiis gratulamur quorum nobis quaesumus prosit sanctarum precum instantia Cornelii, Cypriani
206530 A Beatus Wigbertus ab anglis saxonibus claram trahens origine natalium saecularem nobilitatem mento virtutum longe transcendit Wigberti
206531 A Ab annis puerilibus probitate morum enituit atque sacris studiose luteris institutus in divino sibi servicto ardentissimum peperit amorem Wigberti
206532 A Dumque felix illius ubertim spargeretur opinio ad clarissimi juri Bonifacii an res usque nutu divino pervenit Wigberti
206533 A Non multo postquam Bonifacius in Germaniam venerat beatum Wigbertum futurum in praedicationis solatium diligenti accersendum curavit industria Wigberti
206534 A Quem beatus Bonifacius et excepit gratissime et Germana sibi caritate federatum summa veneratione suscepit Wigberti
206535 A Instructus sanctus Wigbertus salvatoris exemplo docenda prius ad imple hac quaque gradiendum moneret praecedere consueverat Wigberti
206536 A Talem habuit vitam qualem doctrinam quidquid alios docint ipse prius implevit Wigberti
206537 A Quae perperam gerebantur beatus Wigbertus correxit ac ipse absque diverticulo carpens artam namque infatigabiles quoque ducit ad vitam catervam post se fratrum prospere traxit Wigberti
206538 A Dum senio gravaretur et anticipi in orbo sub inde laboraret rudimenta denuo sanctitatis et arcissimi certamina proposui diligenter aggressus est Wigberti
206539 A Sanctus Wigbertus perseveravit in divinis ministrans praeceptis obliquosque semper adversatus mores quo ad illum divina vocatio vinculis carnalibus liberaret Wigberti
206540 A Vir dei Wigbertus pompam saecli parvipendens ut in regno caelesti corona inaestimabili mereretur a Christo decorari Wigberti
206541 A Sanctus vir Wigbertus contempsit pompam mundi ut securus fieret illorum particeps futurus qui pro Christi nomine triumphantes coronari meruerunt Wigberti
206542 A Dum Christi confessoribus nos quoque nomen ejus benedicamus in ervum[?] benedicamus et laudemus adoremus supplices beati Wigberti sollemnitate gaudentes Wigberti
206543 A Collaudemus omnes Jesum Christum dominum quem glorificat omnis virtus caelorum pro cujus nomine sanctus Wigbertus zabulum de vincendo strennue de certando meruit victoriae palma decorari Wigberti
206544 A Beatus corpus sancti Wigberti confessoris in loco hoc praesenti veneratur ex pretiosum in conspectu altissimi commendatur est thesaurus benedictus dominus qui erexit supra sidera cornu sui confessoris Wigberti
206545 A Sanctus Martinus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quia in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et a vindica te in illa aeterna patria conversatus est Martini
206546 A Vade ait dominus quoniam electionis vas est mihi ut portet nomen meum coram regibus et gentibus et filiis Israel et ego ostendam illi quanta oporteat eum pati pro nomine meo Conversio Pauli
206547 A Aperuit Augustino mater symbolum apostolicum quae aversis oculis nec primum aticulum credit sed induere dominum Jesum Christum non statim quasi obducta nube gentilitatis valebat nam errorum suorum tenebre obstitert alleluia Monicae
206548 A Adest dies celebris quo soluta nexu carnis sancta mater Augustini assumpta est ab angelis ubi gaudet cum prophetis laetatur cum apostolis cumque omni militia deum collaudantium in caelesti curia inter quos jucunda contemplando vultum dei pia refulget Monica alleluia Monicae
206549 A Commendabat ergo cum lacrimis precibusque continuis deo votum suum ut lustraret lumine spiritus sancti intellectum ejus quo precipiende christiane gratiae aptior fieret atque paratiorum alleluia Monicae
206550 A At ille incidit in Manicheorum sectam quo per amplius de periculo perditionis sui filii matri fuit dolor acerbiorum alleluia Monicae
206551 A Verumtamen piam suam intentionem non inficians votumque precum interans censuit repetendum quo fiat dociliorum in dominico eloquio alleluia Monicae
206552 A Inde ubi tempus advenit quo lege viri tandem est soluta ex hinc in sancta viduitate remanens conversata est omni morum praeconio fuitque in ea sanctitudo vite perfecte alleluia Monicae

Pages