A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 11951 - 12000 of 13884 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a00843 | A | Convocatis autem munum discipulis suis ait illis quam tocius dissolutionem sui corporis imminere | Martini,8 |
| a00844 | A | Coepit ita terim sacratissimus pontifex viribus corporis repente destitui et nimio febrium ardore fatigari | Martini,8 |
| a00845 | A | Tum vero meror et luctus omnium vox una plangetium cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis | Martini,8 |
| a00846 | A | Commotus autem vir domini his fletibus dixit domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua | Martini,8 |
| a00847 | A | Finita prece vidit antiquum sibi hostem assistere quid hic inquit astas eruenta bestia nihil in me funeste reperies Abrahae me sinus recepit | Martini,8 |
| a00848 | A | His dictis beatissimus praesul divinis operibus fatigatus caelo reddidit semper | Martini,8 |
| a00849 | A | Quem Michael suscepit cum angelis Maria cum virginum choris paradisus retinet laetum cum sanctis | Martini,8 |
| a00850 | A | In transitu ejus ecclesia roboratur diabolus confunditur sacerdos Christi revelatione glorificatur | Martini,8 |
| a00851 | A | Hodie electus pontifex Christi Martinus conjunctus est apostolis et prophetis ubi in illo summi regis convivio aeterno potitur tripudio | Martini,8 |
| a00852 | A | Jussa est sancta Caecilia in domo sua flammis balnearibus concremari ita et die integra et tota nocte illibata perstitit sanitati | Caeciliae |
| a00853 | A | Exhilarata et gaudio perfusi hoc divino munere parentes puerulum sibi redditum presenti animo et absque dilatione reddebant | Willibaldi |
| a00854 | A | Accepta Christi tirunculus tonsura sancti Benedicti regulam aggressus est et non solum habitu ipso sed et sancta conversatione monachus claruit verus in monasterio Waltham dicto sub abbate Egwaldo ministrabat viribus totis domino | Willibaldi |
| a00855 | A | In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natu majores coaevos juniores oboedientia humilitate atque abstinentia superabat | Willibaldi |
| a00856 | A | In scolis dum vacaret litteris nullum tempus otiositate perditum ierat sed sagacissimi pectoris armario indefessus eas exhauriebat maximam hagiographiae inpendens operam | Willibaldi |
| a00857 | A | Hac igitur immoratus in tantum terrena cuncta respuit ut nihil se fecisse ratus esset quod mundo et pompis ejus penitus renuntiarat nisi etiam cognatos parentes et ipsam patriam desereret | Willibaldi |
| a00861 | A | Apostoli Christi et ab ipso electi vasa ecclesiae unde oleum misericordiae fluenter emanavit et infirmos curando sanavit precibus nos Christo commendetis ut per vos nostri dignetur miseri o mira o admiranda Christi clementia quorum umbra corporis fuit salus et sanitas languidis eia quibus est ligandi potestas ac solvendi | Comm. Apostolorum |
| a00862 | A | Haec dona melliflua morbos curant animae sunt salus perpetua et vigor pacis intimae | Corporis Christi |
| a00863 | A | Caro cibus sanguis potus sunt dona veri medici quibus curatur egrotus si digne studet refici | Corporis Christi |
| a00864 | A | Adjutor in periculis Jesu muni in extremis nos tuae carnis epulis jungens civibus supremis | Corporis Christi |
| a00893 | A | Fratres nemini quidquam debeatis nisi u invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implet | Dom. 6 p. Epiph. |
| a00893m1 | A | Fratres nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implet | |
| a00894 | A | Videns Jesus discipulos suos dixit illis confidite quia ego sum nolite timere | Sabbato post Cineres |
| a00894m1 | A | ||
| a00899 | A | Revertar in domum... | Dom. 3 Quadragesimae |
| a00905 | A | Jesus in cujus anima digne sumptus inhabitat fugat mala dat optima virtutibus nobilitat | Corporis Christi |
| a00955 | A | Montes Gelboe nec ros nec pluvia super vos descendat ubi ceciderunt fortes in Israel et interierunt arma bellica | De Regum |
| a00970 | A | Nomen beati et gloriosi Georgius est martyr Christi praestans orationibus suis beneficia hominibus usque in praesentem diem alleluia alleluia | De Sanctis TP |
| a00971 | A | Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Marcus verbi dei gratiam in totum terrarum orbem diffudit | Marci |
| a01002 | A | Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu spiritus est spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis et nescis unde veniat aut quo vadat sic est omnis qui natus est ex spiritu alleluia | Octava Pentecostes |
| a01060 | A | Magna nobis est hujus beatissimi Eusebii veneranda sollemnitas nimium qui meruit sanguinem fundere pro Christo praedicando unitatem sanctae trinitatis in quo diabolum et falsidicos superavit Arianos hodie dormivit in Christo pontifex et martyr et consecutus est gloriam caelestis regni caelestis alleluia | Eusebii Episcopi |
| a01061 | A | Vir Eusebius paradisum suscepit quem chorus sanctorum possidet hodie sanctam animam ad aethera transmisit laetetur omnis Vercellensis populus qui tali martyre meruit honorari | Eusebii Episcopi |
| a01062 | A | Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quam pastor noster rucilat Eusebius signis in praeclaris | Eusebii Episcopi |
| a01063 | A | Caelestem regem veneremur in omnibus quem trinum et unum credimus frequentemus laudibus qui Augustinum decoravit virtutibus et ditavit caelestibus nos a nostris propitius purget excessibus | Augustini |
| a01068 | A | Gloriosum et memoriter agendum Wenceslai eximii tanta celebrare sollemnia et ex ipso colligere quantum sit praemium puritatis magnus hic vir qui sui corporis passiones generaliter devicit et animae | Wenceslai |
| a01069 | A | Pastor insignis meritis et laude digne Bonomi populo supplicanti clementi pietate subveni ut plebs ad te clamans pium patronum verumque intercessorem te apud dominum in quocumque discrimine sentiat | Bononii |
| a01071 | A | Exite sancti orate ad dominum pro populo et pro plebe ista que circumdedit nos alleluia | |
| a01072 | A | Si clauso caelo pluvia non fuerit propter peccata populi ut conversi deprecati fuerint faciem tuam exaudi domine et dimitte peccata servis tuis et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendam alleluia | |
| a01073 | A | O inauditum genus confessionis quod pretiosius facit regnum promissionis non cibus non requies a sanctis viris Andrea et Benedicto auferre potuit dulcedine vana aeternitatis vitam et nequam spiritus in cordibus eorum invenire nequivit deceptionis januam | Zoerardi, Benedicti |
| a01074 | A | Ego sapientia habito in consiliis et eruditis intersum cogitationibus dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio ab aeterno ordinata sum antequam terram faceret necdum erant abyssi et ego jam concepta eram nondum fontes aquarum eruperant necdum montes gravi mole constiterant adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae quando praeparabat caelos aderam quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies laudens coram eo beatus qui audit me qui vigilat ad fontes meos cottidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a domino | Ad Processionem |
| a01075 | A | Regnat cum domino martyr eximius virtutum balteo praecintus fortius tradens martyrio corpus passibile jam victor exprobrat lictores Totilae | Herculani Perusini |
| a01076 | A | Optata caelitus fretus victoria datori jubilat jugi laetitia secure subiens portas refugii cacumen possidet vitalis gaudii | Herculani Perusini |
| a01077 | A | Vigilanter currens ad lauream ensi molem supponit carneam felix martyrium praecedit lacrima per quam pinguedine repletur anima | Herculani Perusini |
| a01078 | A | Trinus unus incommutabilis est per secla deus laudabilis qui probatum per patientiam Herculanum traxit ad gloriam | Herculani Perusini |
| a01080 | A | Perusina laetare civitas diem festum colens gaudio quem sacravit Syra societas Herculani sacro martyrio omnis culpae cesset occasio regnet in te fides spes caritas norma vitae morum frugalitas divinorum pia devotio | Herculani Perusini |
| a01081 | A | Cum teneret orbis imperium Julianus hostis fidelium Herculanus relinquens Syriam dei ductu venit in Tusciam | Herculani Perusini |
| a01082 | A | Praedicanda Christi benignitas justum duxit ad regna caelica vices illi rependens meritas et augmentans manu munifica ubi phalanx gaudet angelica ubi pollet sanctorum claritas ubi regnat perfecta claritas trinus deus majestas unica | Herculani Perusini |
| a01083 | A | O tuorum custos fidelium Herculane pastor et domine da virtutem succide vitium serva tuos ab omni crimine subtracto carnis spiramine transeamus ad vitae gaudium contemplantes patrem et filium conregnantem cum sacro flamine | Herculani Perusini |
| a01084 | A | Perusinae plebi dum imperat mira praesul iste Constantius Christi nomen virtute praedicat caeli regnum dat sibi gladius | Constantii |
| a01085 | A | O beatum et gloriosum antistitem qui flore meriti et documento fidei sanctam illustravit ecclesiam qui suis meritis nos emundet a criminibus | Aemiliani Cucullati |
| a01087 | A | Venite et accendite aptate lampades vestras ecce sponsus venit exite obviam ei | Purificatio Mariae |