Of

Offertory

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 701 - 750 of 1494 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
g05399 Of Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie
g05400 Of Domine rex omnipotens in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit resistere voluntati tuae si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur dominus omnium es nec est qui resistat majestati tuae
g05401 Of Dominus erigit elisos dominus solvit compeditos custodit dominus pupillum et advenam et viduam suscipiet et vias peccatorum exterminabit regnabit dominus in aeternum deus tuus Sion in saeculum saeculi
g05402 Of Dominus regnavit decorem induit induit dominus fortitudinem et praecinxit se virtute
g05403 Of Dux fuisti in misericordia populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
g05404 Of Ecce hic positus est in ruinam et in redemptionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransivit gladius
g05405 Of Ego dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine
g05406 Of Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et magnitudinis et sanctae spei in me omnis gratia vitae et veritatis alleluia
g05407 Of Ego sum pastor bonus bonus pastor ponit animam suam pro ovibus suis
g05408 Of Egredietur virga de radice Iesse et flos de radice ejus ascendet et requiescet super eum spiritus domini
g05409 Of Egressi duodecim apostoli circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique alleluia alleluia alleluia
g05410 Of Erant Ioseph et Maria mirantes super his quae dicebantur de illo et benedixit illis Simeon
g05411 Of Erit germen domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis his qui salvati fuerint dixit dominus
g05412 Of Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos meos ut destruas inimicum et ultorem
g05413 Of Ex quo facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo
g05414 Of Exauditae sunt preces amborum in conspectu summi dei et missus est angelus sanctus Raphael ut curaret eos ambos quorum uno tempore sunt orationes in conspectu domini recitatae
g05415 Of Exaudivit dominus vocem fletus mei dominus orationem meam suscepit
g05416 Of Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam dante te ei colliget aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
g05417 Of Exorare dominum pro plebe sane dabit quicquid optaverit te medicum mitem nobis praebe tollere clades et ne tardaveris ab hac familia cum provincia ut ab urbe Roma et Italia atque Cesena cum Placentia a Germania et Constantia tu longe fecisti per praeconia diraque servasti pestilentia sacer Roche fac a nobis
g05418 Of Exspoliavi me tunica mea quomodo induar illa
g05419 Of Extra castra ductus Iesus vinctus sputus pugnis caesus crucem fert in publicum mater sequens agnum mitem repraesentat Sunamitem et natum deflet unicum
g05420 Of Factum est dum tolleret dominus Eliam per turbinem in caelum Eliseus clamabat dicens pater mi pater mi currus Israel et auriga ejus
g05421 Of Felix Christi nuntia testis approbata ara crucis hostia salutis oblata nostra sacrificia deo redde grata alleluia
g05422 Of Felix confessor pastor venerande Jodoce vitae professor nos facienda doce
g05423 Of Felix namque es sacra Anna genitrix et omni laude dignissima quia ex te ortus est flos munditiae Christi dei mater alleluia
g05424 Of Felix namque es sacra virgo Maria et super omnes tristissima quia te contristavit sol justitiae Christus passus deus noster alleluia
g05425 Of Felix virga floruit summum caeli florem quae de spinis protulit in magnum odorem credere volentibus ipsum esse florem virgae Iesse habuit ortum et cognomen haec est dei genitrix virga proclamata quae a sancto spiritu fuit obumbrata dum florem suum filium concepit intacta
g05426 Of Fidelis sermo res digna virga Iesse hodie concepta est ex matre Anna genitore Joachim alleluia
g05427 Of Filius oblatus patri nos conciliavit idem nempe deus jam nos ad regna vocavit sed perhibet facinus sibi ne parere queamus pellat delicta facies Christi benedicta
g05428 Of Fortis praeco omnes communiter impugnamur ab hoste fortiter et interdum vincimur turpiter sed juva nos misericorditer
g05429 Of Fremuit spiritu Iesus et turbavit seipsum et dixit Iudaeis ubi posuistis Lazarum dicunt ei domine veni et lacrimatus est Iesus
g05430 Of Fulget dies hodierna digna laude sempiterna qua concepta est Maria per quam patet vitae via germine regali necnon et pontificali absque nota originali alleluia
g05431 Of Gabriel archangelus stans a dextris altaris incensi ipse pro nobis offerat orationem ad dominum alleluia
g05432 Of Gaude virgo concipiens gaude clausa parturiens gaude Christo resurgente gaude illo ascendente gaude caelo collocata pacem nobis da beata esto nobis advocata apud deum virgo grata alleluia
g05433 Of Gaude virgo sacrata quoniam paraclitus a quo obumbrata fueras et amplexata tibi dedit latius charismata dilatata
g05434 Of Gaudens suscipiat ecclesia sancta tantam castissimae rosae fragrantiam in odorem suavitatis aeternae et ei laudes psalterio cithara tympano atque organo decantemus alleluia
g05435 Of Gaudete cum Maria gaudio universi et exsultate in ea omnes qui diligitis eam ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis ejus ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus alleluia
g05436 Of Gaudium et laetitia invenientur in ea gratiarum actio et vox laudis
g05437 Of Gloria haec est omnibus sanctis templi hujus qui astant in domo domini in atriis domus dei in aeternum laetitia sempiterna super capita eorum qui vident regem suum in decore suo alleluia
g05438 Of Gloriosa genitrix fecundavit cujus uterum partus sacra permanente virginitate nam deum peperit virgo alleluia
g05439 Of Gloriose flos caelorum te laudantes respice mundi vita spes lapsorum nos infirmos respice mater pia dei cella sordes nostras tribue medicina animarum et regis puerpera in hac valle lacrimarum nos a morte libera
g05440 Of Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi quam nuntiavit nobis viam novam per velamen id est carnem suam et sacerdotem magnum super domum dei accendamus vero corde alleluia alleluia
g05441 Of Honor duplex matris et dominae in Mariae concurrit nomine quae laudatur mater in virgine
g05442 Of Imperatrix et salvatrix regnans radix regia dux venusta lux augusta sedens juxta filium quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster alleluia
g05443 Of In die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte super omnes rivos inundabunt aquae et fons de domo domini egredietur et irrigabit torrentem spinarum
g05444 Of In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel alleluia
g05445 Of In fraude circumvenientium eum affuit illi dominus et custodivit eum a seductoribus et certamen forte dedit ut vinceret inimicos
g05446 Of In honore sancti Raphaelis psallat militans ecclesia qui virtute dei patris ligavit daemonium et Tobiae visum reddidit quo privatus fuerat alleluia
g05447 Of In nomine Iesu daemonia ejicient linguis loquentur novis serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eis nocebit super aegros manus imponent et bene habebunt
g05448 Of In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te ut sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie ut placeat tibi domine deus

Pages