Of
Offertory
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 801 - 850 of 1494 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| g05499 | Of | Priusquam formarer in utero novit me dominus et ab initio possedit me | |
| g05500 | Of | Pro eo ut diligerent me detrahebant mihi ego autem orabam | |
| g05501 | Of | Protege nos quaesumus domine per merita sanctae Genovefae ab omnibus molestiis et a cunctis angustiis ut sic majestati tuae serviamus assidue quod tandem nobis in caelis temetipsum dare velis | |
| g05502 | Of | Prudens et vigilans virgo qualis es cum sponso illo qui te elegit de mundo quae pulchra quae mirabilis quanta luce spectabilis inter Sion juvenculas et Jerusalem filias thalamo gaudens regio dei conjuncta filio | |
| g05503 | Of | Pura puerpariens virgo virga fertilis per quam nobis oriens ex alto visibilis exstitit esuriens palpans et palpabilis pro peccatis moriens dulcis et amabilis ora pro nobis amen | |
| g05504 | Of | Quando nata est sacratissima virgo Maria tunc illuminatus est mundus stirps beata radix sancta et benedictus fructus ejus alleluia | |
| g05505 | Of | Quanti sanctus sit nominis mortui testantur qui utriusque hominis morte tenebantur nam Claudii meritis multi suscitantur alleluia | |
| g05506 | Of | Qui custodit veritatem in saeculum faciens judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus | |
| g05507 | Of | Qui insurgunt in me confundantur servus tuus laetabitur induantur qui detrahebant mihi reverentia alleluia | |
| g05508 | Of | Qui vicerit et custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea et tamquam vas figuli confringentur sicut ego accepi a patre meo et dabo illi stellam matutinam | |
| g05509 | Of | Quis similis ei in fortibus domine quis similis in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia | |
| g05510 | Of | Quomodo in me fiet hoc qui virum non cognosco spiritus domini superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi | |
| g05511 | Of | Recordare N tu nostrae miseriae et roga Emmanuel summum regem gloriae quod permutet mortis fel in dulcorem gratiae | |
| g05512 | Of | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam | |
| g05513 | Of | Recordare Turonia Gatiani patris insignia virtutum dona voce socia cordi laudes ejus sona cujus est cognita virtus indita per sibi credita voto perdita salus praestita cuppa reddita monstrantur inclyta sancti merita cujus subsidia reddant gaudia nobis in patria astetque pia virgo Maria pro nobis | |
| g05514 | Of | Regina caeli laetare alleluia quia quem meruisti portare alleluia resurrexit sicut dixit alleluia ora pro nobis deum alleluia | |
| g05515 | Of | Regina regi supplica virgo dilectum obsecra prolique parens impera pectus tondens et ubera ad tanta patrocinia reorum in suffragia repulsam nescit nimia summi boni clementia | |
| g05516 | Of | Regna terrae cantate domino psallite domino qui ascendit caelos caelorum ad orientem alleluia | |
| g05517 | Of | Reparatrix Maria nobilis virgo pura solatrix animae de procella ventura famulos pia mater tuos delibera o maris stella deprecare filium ut donet transmeare saeculi periculum ut videamus eum in poli aula alleluia | |
| g05518 | Of | Rochum Christi confessorem exoratum facimus et preces ad patrem nostrum dirigimus sua intercessione a languoribus epidemiae salvemur et aeris temperie potiamur | |
| g05519 | Of | Rogemus omnes beatam Gertrudem piam virginem ac humiliter supplicemus ut fiat nobis coram excelso supplicatrix quae pro Christi amore castitatem suam reservavit in terris | |
| g05520 | Of | Sacrificium deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum deus non spernit miserere mei | |
| g05521 | Of | Salus justorum a domino et protector eorum est in tempore tribulationis et adiuvabit eos dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos qui speraverunt in eo | |
| g05522 | Of | Salus omnium populorum per crucem Christi facta est laetentur gentes plaudent manibus credentes in eum quia rex noster per crucem suam saeculum triumphavit et infernum vicit | |
| g05523 | Of | Salve stella serenans saeculum summi sola splendoris speculum sacro sinu signans solstitium sola solis solum sed solium sortem solve servitutis spes salutis suppressorum singulare salutare suffragare seducere suboli subjugatrix serpentis subdoli saevi saecli sublatos syrtibus siste supernis sedibus alleluia | |
| g05524 | Of | Salvos fac servos tuos domine deus meus sperantes in te | |
| g05525 | Of | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | |
| g05526 | Of | Sancte Ivo dum pandimus tuae laudi magnalia rependi nobis petimus tuae precis suffragia ergo tibi placentia sint quae devoti canimus et deo sacrificia sint grata quae offerimus alleluia | |
| g05527 | Of | Sancti tui domine florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante te alleluia | |
| g05528 | Of | Sanctus vero Blasius oravit dicens domine deus meus exaudi me servum tuum et dignare animas nostras suscipere in regnum tuum | |
| g05529 | Of | Scandit virgo ad templi atrium felix intrat in tabernaculum et se offert in sacrificium astat patri nostrum refugium sponso parat condignum thalamum aegris confert verum remedium | |
| g05530 | Of | Secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | |
| g05531 | Of | Serve meus ecce testem dedi te populis ducem ac praeceptorem gentibus spiritus meus qui in te est et verba mea quae posui in corde meo non recedant de ore tuo et de ore seminis tui dicit dominus amodo et usque in sempiternum | |
| g05532 | Of | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna | |
| g05533 | Of | Stella Maria maris fulgida felix super astra cuncta decorata pro salute nostra supplica alleluia | |
| g05534 | Of | Stetit Maria juxta crucem Iesu habens passionem filii in corde suo et data sunt ei vulnera multa et ascendit dolor virgineus in conspectu dei | |
| g05535 | Of | Summo patri immolatur in cruce unigenitus manus saeva ecce trahit innocentis brachia palmas clavis perforando atque pedes jungens cruci heu clamat atque sitit fel sibi apponitur per hoc sacrificium exsolvit quod ipse non rapuit et mortem nostram prosternendo vitam nobis tribuit | |
| g05536 | Of | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | |
| g05537 | Of | Super decorem | |
| g05538 | Of | Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa | |
| g05539 | Of | Surge Ioseph accipe puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usquedum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum | |
| g05540 | Of | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | |
| g05541 | Of | Tu scis domine quoniam non luxuriae causa suscepi sororem meam conjugio sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur ab omnibus gentibus nomen tuum in saecula | |
| g05542 | Of | Ut audivit salutationem Mariae Elisabeth repleta spiritu sancto exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui | |
| g05543 | Of | Veneranda est inventio Christi martyris Firmini qui in confessione verae fidei instanter persistens post immanitatem tormentorum fretus consortio sanctorum felix et exsultans triumphat in regno caelorum | |
| g05544 | Of | Venit ab Hierosolymis Massiliae oblatus Lazarus multum nobilis stirpe regia natus ab universis populis devote est laudatus ejus sanctisque meritis sit nunc deus placatus alleluia | |
| g05545 | Of | Virgo parens Christi paritura deum peperisti fulgida stella maris nos protege nos tuearis dum paris et gaudes cantant caeli agmina laudes | |
| g05546 | Of | Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus | |
| g05547 | Of | A militibus in latere punctus Christoforus emisit spiritum mox de ore ejus egressa est columba alba sicut nix alleluia | |
| g05548 | Of | Angelus domini locutus est Ioseph dicens accipe puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usquedum dicam tibi |