PS
Psalm (when written out and notated)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 151 - 200 of 210 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 920121 | PS | Canticum graduum Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus | Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem | Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum | Illuc enim ascenderunt tribus tribus domini testimonium Israel ad confitendum nomini domini | Quia illic sederunt sedes in judicio sedes super domum David | Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te | Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis | Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te | Propter domum domini dei nostri quaesivi bona tibi | |
| 920122 | PS | Canticum graduum Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis | Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri | Miserere nostri domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione | Quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus et despectio superbis | |
| 920123 | PS | Canticum graduum Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc Israel | Nisi quia dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos | Forte vivos deglutissent nos cum irasceretur furor eorum in nos | Forsitan aqua absorbuisset nos | Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem | Benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum | Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram | |
| 920124 | PS | Canticum graduum Qui confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat | In Jerusalem montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas | Benefac domine bonis et rectis corde | Declinantes autem in obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel | |
| 920125 | PS | Canticum graduum In convertendo dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati | Tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione tunc dicent inter gentes magnificavit dominus facere cum eis | Magnificavit dominus facere nobiscum facti sumus laetantes | Converte domine captivitatem nostram sicut torrens in austro | Qui seminant in lacrimis in exsultatione metent | Euntes ibant et flebant mittentes semina sua | Venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos | |
| 920126 | PS | Canticum graduum Salomonis Nisi dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam | Vanum est vobis ante lucem surgere surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum | Ecce hereditas domini filii merces fructus ventris | Sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum | Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta | |
| 920127 | PS | Canticum graduum Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | Labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae | Ecce sic benedicetur homo qui timet dominum | Benedicat tibi dominus ex Sion et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae | Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel | |
| 920128 | PS | Canticum graduum Saepe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israel | Saepe expugnaverunt me a juventute mea etenim non potuerunt mihi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Dominus justus concidit cervices peccatorum | Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | Fiant sicut foenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit | De quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit | Et non dixerunt qui praeteribant benedictio domini super vos benediximus vobis in nomine domini | |
| 920129 | PS | Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus | |
| 920129:cs | PS | Z hlubokosti volal jsem (...) | |
| 920130 | PS | Canticum graduum David domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me | Si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatus est super matre sua ita retributio in anima mea | Speret Israel in domino ex hoc nunc et usque in saeculum | |
| 920131 | PS | Canticum graduum Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus | Sicut juravit domino votum vovit deo Jacob | Si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei | Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem | Et requiem temporibus meis donec inveniam locum domino tabernaculum deo Jacob | Ecce audivimus eam in Ephrata invenimus eam in campis silvae | Introibimus in tabernaculum ejus adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus | Surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae | Sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui exsultent | Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui | Juravit dominus David veritatem et non frustrabitur eam de fructu ventris tui ponam super sedem tuam | Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam | Quoniam elegit dominus Sion elegit eam in habitationem sibi | Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam | Viduam ejus benedicens benedicam pauperes ejus saturabo panibus | Sacerdotes ejus induam salutari et sancti ejus exsultatione exsultabunt | Illuc producam cornu David paravi lucernam christo meo | Inimicos ejus induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea | |
| 920131:cs | PS | Pomni hospodine Davida (...) | |
| 920132 | PS | Canticum graduum David ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in oram vestimenti ejus | Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum | |
| 920133 | PS | Canticum graduum Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite dominum | Benedicat te dominus ex Sion qui fecit caelum et terram | |
| 920134 | PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem | |
| 920135 | PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo deorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia ejus | Solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia ejus | Lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui eduxit Israel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia ejus | In manu potenti et bracchio excelso quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia ejus | Et eduxit Israel per medium ejus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui traduxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia ejus | Et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia ejus | Sehon regem Amorrhaeorum quoniam in aeternum misericordia ejus | Et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia ejus | Hereditatem Israel servo suo quoniam in aeternum misericordia ejus | Quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia ejus | Et redimit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia ejus | Qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini deo caeli quoniam in aeternum misericordia ejus | Confitemini domino dominorum quoniam in aeternum misericordia ejus | |
| 920136 | PS | Psalmus David Jeremiae Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion | In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra | Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion | Quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena | Si oblitus fuero tui Jerusalem oblivioni detur dextera mea | Adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae | Memor esto domine filiorum Edom in die Jerusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea | Filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis | Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram | |
| 920137 | PS | Ipsi David confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum | In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem | Confiteantur tibi domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui | Et cantent in viis domini quoniam magna est gloria domini | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit | Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua | Dominus retribuet pro me domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne despicias | |
| 920138 | PS | In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna | |
| 920139 | PS | In finem Psalmus David | Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo eripe me | Qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant praelia | Acuerunt linguas suas sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum | Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt supplantare gressus meos | Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum juxta iter scandalum posuerunt mihi | Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem deprecationis meae | Domine domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli | Ne tradas me domine a desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur | Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos | Cadent super eos carbones in ignem dejicies eos in miseriis non subsistent | Vir linguosus non dirigetur in terra virum injustum mala capient in interitu | Cognovi quia faciet dominus judicium inopis et vindictam pauperum | Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo | Et habitabunt recti cum vultu tuo | |
| 920140 | PS | Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam | |
| 920141 | PS | Intellectus David cum esset in spelunca oratio | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum | Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio | In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi | Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam | Clamavi ad te domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium | Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me | Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant justi donec retribuas mihi | |
| 920142 | PS | Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum | |
| 920143 | PS | Psalmus David adversus Goliath benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra praetereunt | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi | Qui das salutem regibus qui redemisti David servum tuum de gladio maligno | Eripe me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi | Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum foetosae abundantes in egressibus suis | Boves eorum crassae non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum | Beatum dixerunt populum cui haec sunt | Beatus populus cujus dominus deus ejus | |
| 920144 | PS | Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi | |
| 920145 | PS | Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem | |
| 920145:cs | PS | Chval duše má hospodina | Chváliti budu hospodina v životě mém slaviti budu bohu mému kterak dlúho živ budu | Neroďte doufanie mieti v kniežatech v syniech člověčích v nichžto nenie spasenie | Vynde duch jeho a navrátí se v zemi svú v uonen den zahynú všeckna jich myšlenie | Blahoslavený čí jest bóh Jákob spomocník jeho naděje jeho v hospodinu bohu jeho kterýž učinil jest nebe i zemi moře a všeckny věci kteréž v nich jsú | Kterýž ostřiehá pravdy na věky činí súd křivdu trpícím dává pokrm lačným | Hospodin rozvazuje svázané hospodin osvěcuje slepé | Hospodin zpravuje poražené hospodin miluje spravedlivé | Hospodin vystřiehá příchozie sirotka a vdovu přijme a cesty hřiešných rozptýlé | Kralovati bude hospodin na věky buoh tvój Sion ve všem národu až do narozenie | |
| 920146 | PS | Alleluia Laudate dominum quoniam bonus est psalmus deo nostro sit jucunda decoraque laudatio | Aedificans Jerusalem dominus dispersiones Israelis congregabit | Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum | Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat | Magnus dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus | Suscipiens mansuetos dominus humilians autem peccatores usque ad terram | Praecinite domino in confessione psallite deo nostro in cithara | Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum | Qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum | Non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei | Beneplacitum est domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | |
| 920146:cs | PS | Chvalte hospodina nebo dobrý jest žalm buď bohu našěmu veselá a okrášlená chvalitedlnost | Ustavuje Jeruzalém hospodin rozptýlenie Israhele shromáždí | Nebť uzdravuje skrúšeného srdce a přivazuje jich skrúšenie | Kterýž přečítá množstvie hvězd a všem jim jména vyznává | Veliký hospodin náš a veliká moc jeho a múdrosti jeho nenie počtu | Přijímaje tiché hospodin ale ponižuje hřiešných až k zemi | Zvučte hospodinu u vyznávaní slavte bohu našemu v sladkosti kterýž přikrývá nebe oblaky a připravuje déšť zemi | Jenžť vyvodí na horách seno a vobilé k službě člověčie | Jenž dává hovadóm krmi jich a dietkám havranóv jenžť nazývají jeho | Ne v síle konské vóli bude jmieti ani v lýtkách dobře líbiti se bude jemu | Dobře líbilo se jest hospodinu nad báznivými jeho a v těch kteříž doufánie mají na milosrdenstvie jeho | |
| 920147 | PS | Alleluia Lauda Jerusalem dominum lauda deum tuum Sion | Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te | Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te | Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus | Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit | Mittit crystallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit | Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae | Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel | Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis alleluia | |
| 920147:cs | PS | Chval Jeruzaléme hospodina tvého chval boha tvého hora Sion | Nebo posilnil jest zámkuov bran tvých požehnal jest synóv tvých v tobě | Jenž položil končiny tvé v pokoji a z tučnosti obilné nasytí tě | Jenž vypúštie výmluvnost svú zemi brzce běží řeč jeho | Jenž dává snieh jakžto vlnu mhlu jako popel rosýpá | Vyšle krystal svój jakžto skýby před obličejem jeho kto stúpí | Vyšle slovo své a obměkčiti káže je puodme duch jeho i potekú vody | Jenž zvěstuje slovo své Jákobovi spravedlivosti a súdy své Israheli | Neučinil jest takez všemu národu a súdóv svých nezevi jim | |
| 920148 | PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia | |
| 920149 | PS | Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei | Quia beneplacitum est domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salutem | Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis | Exaltationes dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | Ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis | Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis | Ut faciant in eis judicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis ejus alleluia | |
| 920150 | PS | Alleluia laudate dominum in sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus | Laudate eum in virtutibus ejus laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus | Laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara | Laudate eum in tympano et choro laudate eum in chordis et organo | Laudate eum in cymbalis benesonantibus laudate eum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet dominum alleluia | |
| a00162 | PS | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | Dom. Resurrectionis |
| a00818 | PS | Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Ad Processionem |
| a01522 | PS | Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula | Exaltatio Crucis |
| a01716 | PS | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria | |
| a01717 | PS | Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria | |
| a01718 | PS | Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria | |
| a01857 | PS | Usquequo domine oblivisceris me | |
| a02131 | PS | Jubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia | Introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi | Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus | Conceptio Mariae |
| a02446 | PS | Jubilate Deo omnis terra psalmum dicite nomini ejus (...) | |
| a08173 | PS | Ego dixi* | |
| a08289 | PS | Dominus pascit me et nihil mihi deerit. In loco pascuae ibi me collocavit. | Pro defunctis |
| a08290 | PS | Misericordias Domini in aeternum cantabo. | Pro defunctis |
| a08291 | PS | Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus. | Pro defunctis |
| a08292 | PS | Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus.Alleluia, alleluia. | Pro defunctis |
| a08293 | PS | In convertendo dominus captivitatem Sion. Facti sumus sicut consolati. | Pro defunctis |