920140

Full text: 
Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network