HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1651 - 1700 of 2866 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
830301:04 | HV | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Corporis Christi |
830301:04:cs | HV | Dal jest Ježíš křechkým (...) | Corporis Christi |
830301:05 | HV | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Corporis Christi |
830301:06 | HV | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Corporis Christi |
830301:07 | HV | Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas | Corporis Christi |
830309:01 | HV | Sancte dei pretiose protomartyr Stephane qui virtute caritatis circumfultus undique dominum pro inimico exorasti populo | Stephani |
830309:02 | HV | Funde preces pro devoto tibi nunc collegio ut tuo propitiatus interventu dominus nos purgatos a peccatis jungat caeli civibus | Stephani |
830309:03 | HV | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula | Stephani |
830312a | HV | Peccatricem se domino quae fatetur in publico et spretis mundi illecebris veniam sic promeruit | Mariae Magdalenae |
830312b | HV | Haec prima pedes domini postquam a morte surrexit quos laverat iam lacrimis laeta devote tenuit | Mariae Magdalenae |
830312c | HV | Hujus precamur precibus nos Christe solve nexibus tergendo nostra crimina in sempiterna saecula | Mariae Magdalenae |
830312d | HV | Deo patri | Mariae Magdalenae |
830329:01 | HV | En miranda prodigia concepit nam virguncula fit Jesu Christi gerula Maria sacratissima | Visitatio Mariae |
830329:02 | HV | Anus aetate marcida prolis gestat solacia tument ad partum gelida grandaevae matris viscera | Visitatio Mariae |
830329:03 | HV | Hic perit omnis regula naturaeque molimina hic cessat omnis ratio cedens dei miraculo | Visitatio Mariae |
830329:04 | HV | Salutat mater domini matrem vatis mirifici et vates cum praeconio reddit salutes domino | Visitatio Mariae |
830329:05 | HV | Laudemus et nos dominum patrem et patris filium sanctum quoque paraclitum nunc et per omne saeculum | Visitatio Mariae |
830333a | HV | Sic ter quaternis trahitur horis dies ad vesperum occasu sol praenuntians noctis redire tempora | Dom. 2 Quadragesimae |
830333b | HV | Nos ergo signo domini tutemus casta pectora ne serpens ille callidus intrandi attemptet aditus | Dom. 2 Quadragesimae |
830333c | HV | Sed armis pudicitiae mens fulta vigil libere sobrietate comite hostem repellat improbum | Dom. 2 Quadragesimae |
830333d | HV | Sed nec ciborum crapula tandem distndat corpora ne vi per somnum animam ludificatam polluat | Dom. 2 Quadragesimae |
830333e | HV | Gloria deo sit patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Dom. 2 Quadragesimae |
830336:01 | HV | Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam | Corporis Christi |
830336:02 | HV | In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis | Corporis Christi |
830336:03 | HV | Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem | Corporis Christi |
830336:04 | HV | Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium | Corporis Christi |
830336:05a | HV | O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Corporis Christi |
830336:06 | HV | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria | Corporis Christi |
830336:07 | HV | Venit ad aegros medicus dans salutis remedia venit doctor salvificus alta docens mysteria | Corporis Christi |
830342a | HV | Calcans beata luridam saeculi ruentis machinam ardore sancti spiritus ignes subegit lubricos | Mariae Magdalenae |
830342b | HV | Haec sacras Jesu lacrimis plantas rigavit intimis tersit capillis osculans mentis tenebras expians | Mariae Magdalenae |
830342c | HV | Te quaesumus gratissima deposce nobis veniam caelestis aves tinnulis te perfruamur organis | Mariae Magdalenae |
830342d | HV | Salve beata trinitas perenni manens gaudio juva creatrix saeculum quae regnas in perpetuum | Mariae Magdalenae |
830347a | HV | Exsultet caelum laudibus de Bernardi consortio quem conjungis caelestibus Jesu nostra redemptio | Bernardi |
830347b | HV | Rufum dorso per catulum praefigurasti puerum fore doctorem sedulum conditor alme siderum | Bernardi |
830347c | HV | Nascentis ei claruit clara Christi nativitas hoc a te donum habuit o lux beata trinitas | Bernardi |
830347d | HV | Arcana sacrae paginae declarat et mysterium quod effecit in virgine deus creator omnium | Bernardi |
830347e | HV | Rore perfusum gratiae monstrat dulcor eloquii per te fons sapientiae summi largitur praemii | Bernardi |
830347f | HV | Detentos a daemonibus sanat morbos languentium curat confert dolentibus magnum salutis gaudium | Bernardi |
830347g | HV | Vita vivit feliciter cum Maria christifera cum qua degustat dulciter aeterna Chrsiti munera | Bernardi |
830347h | HV | Summae deus potentiae tibi sit laus et gloria da post cursum miseriae beata nobis gaudia | Bernardi |
830351a | HV | Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium | Francisci |
830351b | HV | Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum | Francisci |
830351c | HV | Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus | Francisci |
830351d | HV | Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam | Francisci |
830351e | HV | In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam | Francisci |
830351f | HV | Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum | Francisci |
830351g | HV | Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis | Francisci |
830351h | HV | Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos | Francisci |
830351i | HV | De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae amen | Francisci |