- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 830312 | H | Sidus solare revehit optatae festa diei qua Maria Magdalena arcem polorum subiit |
| 830312a | HV | Peccatricem se domino quae fatetur in publico et spretis mundi illecebris veniam sic promeruit |
| 830312b | HV | Haec prima pedes domini postquam a morte surrexit quos laverat jam lacrimis laeta devote tenuit |
| 830312c | HV | Hujus precamur precibus nos Christe solve nexibus tergendo nostra crimina in sempiterna saecula |
| 830312d | HV | Deo patri |
| a02803 A | Fecit nos deo et patri suo regnum primogenitus mortuorum et princeps regum terrae alleluia |
| 509504.Tp16 Sa | Sanctus Laudes deo ore pio corde sereno carmine demus tinnulo | Sanctus | In jubilo cum cantico simul in alto resonet vox cum organo | Sanctus dominus deus sabaoth | Caeli regi terrae marium rerum omnium | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | Patri almo genito quoque flamini sancto | Benedietus qui venir in nomine domini | Alpha et omega puro carmine necne dicitur Trino deo omnes proclamant | Osanna in excelsis. |
| a03231 H | Jesu corona caelitum Maria caeli gaudium deo fruentes angeli audite vota supplicum | Vos patriarcharum chori vatumque turmae nobiles vos principes apostoli vos purpurati martyres | Vos juncta confessoribus amoena castra virginum anachoritarum greges nostris favete plausibus | Vestris enim concivibus nostram professis regulam haec jubilantis ordinis dicata sunt solemnia | His inclytis parentibus congratulamur filii illustre quos consortium vestri beat collegii | Sit laus patri cum filio et utriusque flamini quos vestra felix civitas hymno celebrat perpeti |
| g00180.Tp19 Tp | Se ipsum offerens hostiam immaculatam Deo Patri pro nobis | DEUS MISEREATUR |
| a03308 H | Christe rex splendor gloriae laudes referimus tibi qui profluo miraculo sanctorum ornas atrium | Qui in pace ecclesiae florentes more lilii praedicaverunt populum ut replerent paradisum | Sumentes arma bellica contra hostis nequitiam scutum fidei gladium spiritus pugnant fortiter | In quorum ore deus est in quorum corde christus est in quorum mente pietas justitia et veritas | Orti de faece pulveris pro bonis suis meritis similes facti angelis fruuntur claris gaudiis | Te nunc oramus domine eorum nos munimine ab omni malo protege et vitam nobis tribue | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| 509502.Tp395 Tp | Deo patri unice ejusque sapientia TU SOLUS DOMINUS |
| a06893 H | Martinus magnus pontifex apostolorum sociusdonante deo praesulae virtutes multas pertulit | Qui in aetate parvula divinus adit spiritus ut execraret idola caelestem deum coleret | Cum esset annorum duodecim sic concupivit heremum desiderans infantia quod post devotos implevit | Sub Juliano Caesare militans in praetorio opem ferebat miseris vestitum nudis praebuit | Cum se sopori dedisset Christum videre meruit vestitum parte clamidis quam pauperi donaverat | Jesus voce veridica coram angelis pronuntiat Martinus catecuminus ac veste me operuit | Post paucum vero temporis renuntians militiae baptismum consecutus est et Christi milex factus est | Cum mercedem dominus pro paucis reddet plurima aepiscopatum accepit nolentes multos invidos | Ab obsessis corporibus pellet inmundos spiritus resuscitavit mortuos infirmos multos curavit hoc testis illae notuit qui ei ministraverat quod angelicis fabulis futura nuntiaverit | Deo patri |
| a02651.2 H | Adesto nostris precibus adesto jam propitius o Christe mundi gloria festumque lumen inriga | Te vespertina oriatio te matutina continuit tibi in deferre personet hymnum cum dulci carmine | Deo patri | Sit festum te jejunium retro saecula fac ad vesperum |
| a01578:06 HV | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula |
| 008272 H | Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce | Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus | Virgo singularis inter omnes mites nos culpis solutos mitis fac et castos | Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus |