HV

Hymn verse

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 201 - 250 of 2859 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
008268:05 HV Olivae binae pietatis unicae fide devotos spe robustos maxime fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere Petri, Pauli
008268:06 HV Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula Petri, Pauli
008268:06b HV Sit tibi Jesu benedicte Domine gloria virtus honor et imperium una cum patre sanctoque paraclito cum quibus regnas Deus ante saecula Amen Petri, Pauli
008268:07 HV O felix Roma quae tantorum principum es purpurata pretioso sanguine non laude tua sed ipsorum meritis excellis omnem mundi pulchritudinem Petri, Pauli
008268:07.1 HV O Roma felix quae tantorum principum es purpurata pretioso sanguine non laude tua sed ipsorum meritis excellis omnem mundi pulchritudinem Petri, Pauli
008268:08 HV Vas prae aelectum templum sacratissimum tuba salutis intonans mysterium te pro sonante surgat coetus gentium a sompno mortis vitae fruens gaudiis
008268:09 HV Vates antiquas disputans de filiis in te festiva intulit prosagia captantem praedam dividentem spolia te patris suma capit sapientia
008268:10 HV Adolescente te sermo daviticus procamat sanctus Israel de fontibus ut ipse in quod ex multis inferior sed testem mundo cunctis es praestatiot
008268:11 HV Spe fideque divino soffismatae verbo doctrina virtute praecipua qua coronatus caeli capitolio cum Petro primo triumphas in domino
008268i HV Annue Christe (...) Conversio Pauli
008269a HV Respice clemens solio de sancto vultu sereno lampades illustra lumine tuo tenebras depelle pectore nostro Dom. 1 Quadragesimae
008269b HV Crimina laxa pietate multa ablue sordes vincula disrumpe parce peccatis releva jacentes dextera tua Dom. 1 Quadragesimae
008269c HV Te sine tetro mergimur profundo labimur alta sceleris sub unda bracchio tuo trahamur ad clara sidera caeli Dom. 1 Quadragesimae
008269d HV Christe lux vera bonitas et vita gaudium mundi pietas immensa qui nos a morte vivido salvasti sanguine tuo Dom. 1 Quadragesimae
008269e HV Insere tuum petimus amorem mentibus nostris fidei refunde lumen aeternum caritatis auge dilectionem Dom. 1 Quadragesimae
008269f HV Tu nobis dona fontem lacrimarum jejuniorum fortia ministra vitia carnis milia retunde framea tua Dom. 1 Quadragesimae
008269g HV Procul a nobis perfidus absistat Satan a tuis viribus confractus sanctus assistat spiritus a tua sede demissus Dom. 1 Quadragesimae
008269h HV Gloria deo sit aeterno patri sit tibi semper genitoris nate cum quo per cuncta spiritus aequalis saecula regnat Dom. 1 Quadragesimae
008270a HV Phantasma noctis decidat mentis reatus subruat quidquid tenebris horridum nox attulit culpae cadat Sabbato per annum
008270b HV Ut mane illud ultimum quod praestolamur cernui in lucem nobis effluat dum hoc canore concrepat Sabbato per annum
008270c HV Praesta pater... Sabbato per annum
008271:01 HV Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultans jubilat gemens infernus ululat
008271:02 HV Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pede conculcans tartara solvit catena miseros Octava Paschae
008271:02.1 HV Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pede conculans tartara solvit a poena miseros
008271:03 HV Ille qui clausus lapide custoditur sub milite triumphans pompa nobile victor surgit de funere Octava Paschae
008271:03.1 HV Ille quem clausum lapide miles custodit acriter triumphans pompa nobili victor surgit de funere Octava Paschae
008271:04 HV Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus Octava Paschae
008271:04.1 HV Inferni jam gemitibus solutis et doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus In tempore Paschae
008271:05 HV Tristes erant apostoli de nece sui domini quem poena mortis crudeli servi damnarant impii Dom. Resurrectionis
008271:06 HV Sermone blando angelus praedixit mulieribus in Galilaea dominus videndus est quantocius Dom. Resurrectionis
008271:07 HV Illae dum pergunt concite apostolis hoc dicere videntes eum vivere osculant pedes Domini Dom. Resurrectionis
008271:08 HV Quo agnito discipuli in Galilaea propere pergunt videre faciem desideratam Domini Dom. Resurrectionis
008271:09 HV Claro paschali gaudio sol mundo nitet radio cum Christum jam apostoli visu cernunt corporeo Dom. Resurrectionis
008271:10 HV Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica Dom. Resurrectionis
008271:11 HV Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore Dom. Resurrectionis
008271d:01 HV Tristes erant apostoli de nece sui domini quem poena mortis crudeli servi damnarant impii
008271d:02 HV Sermone blando angelus praedixit mulieribus in Galilaea dominus videndus est quantocius Dom. 2 p. Pascha
008271d:03 HV Illae dum pergunt concite apostolis hoc dicere videntes eum vivere osculant pedes domini Octava Paschae
008271d:04 HV Quo agnito discipuli in Galilaeam propere pergunt videre faciem desideratam domini Octava Paschae
008271h:01 HV Claro paschali gaudio sol mundo nitet radio cum Christum jam apostoli visu cernunt corporeo
008271h:02 HV Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica Octava Paschae
008271h:03 HV Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore Assumptio Mariae
008271x:01 HV Esto perenne mentibus paschale Jesu gaudium et nos renatos gratiae tuis triumphis aggrega In tempore Paschae
008271x:02 HV Jesu tibi sit gloria qui morte victa praenites cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula In tempore Paschae
008271x:03 HV Sit Christe tibi gloria qui regno mortis obruto pandisti per apostolos vitae lucisque semitas Comm. Apostolorum
008271x:04 HV Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In tempore Paschae
008271x:05 HV Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum
008272:01 HV Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta Annuntiatio Mariae
008272:02 HV Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen Annuntiatio Mariae
008272:03 HV Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce Annuntiatio Mariae

Pages