RS
Responsory (Hispanic rite)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic
Related chants
Displaying 501 - 550 of 635 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
h02469 | RS | Quaesivi in oratione mea alleluia et in domo dei orabam pro illam et usque in finem exquiram alleluia donec florens matura fiat uba ut laetetur cor meum super alleluia alleluia | |
h02470 | RS | Quam bonae domus tuae Jacob tabernacula tua Israel sicut paradisus super flumina cui benedixit dominus | |
h02471 | RS | Quam pulchri sunt muri tui Jerusalem alleluia compositi diadema alleluia ornati sunt velud aurum alleluia | |
h02472 | RS | Quaerite me in angustia vestra dicit dominus exsurgentes ante lucem convertimini et dicite revertamur ad deum nostrum | |
h02473 | RS | Quam speciosa facta es Jerusalem et quam pulchra in sanctis tuis | |
h02474 | RS | Quare data est misero lux et vita his quia in amaritudine animae sunt qui exspectant mortem et non venit | |
h02475 | RS | Quare non in vulva mortus sum egressus ex utero non statim perii fuissem quasi non essem ut dormiens silerem et somno meo requiscerem | |
h02477 | RS | Quare non tollis peccatum meum domine et quare non auferens delicta mea | |
h02478 | RS | Quare persequimini me aut non satiastis vos de carnibus meis ecce verba mea scribentur in saeculo stilo ferreo in testimonio sculpentur in petra quia dominus resoluturus est me et resurget caro mea quae modo patitur ista | |
h02480 | RS | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in deo quia confitebor illi | |
h02481 | RS | Qui dat dolorem ipse refrigerat percutiet manus ejus sanitatem praestat memores estote quia nullus justus peruit nec verus dei cultor eradicabitur | |
h02482 | RS | Qui diligit me diligitur a puere meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum alleluia | |
h02484 | RS | Qui diligunt te domine sicut sol splendens ita rutilent | |
h02487 | RS | Qui edebat panes meos mecum elebavit contra me calcaneum tu autem domine miserere mei et resucita me | |
h02488 | RS | Qui mecum ait manum miserit in parapside ille me traditurus est hodie veae homini illi per quem filius hominis tradetur bonum erat illi si natus non fuisset homo ille | |
h02489 | RS | Qui non aversi sunt a domino sit memoria eorum in benedictionibus et ossa eorum revirescent de loco suo et nomen eorum reparabitur in filiis glorificatorum | |
h02490 | RS | Qui sedes super thronum et judicas equitatem esto refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem et dolorem consideras | |
h02491 | RS | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate tota die injustitia cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | |
h02492 | RS | Quis mihi det ut veniat ad deum oratio mea et quod exspecto tribuat mihi dominus qui aquae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia civi mei sunt | |
h02493 | RS | Quis te consolabitur virgo filia Sion quia magna est sicut mare contrictio tua effunde sicut aqua cor tuum in conspectu domini extolle ad eum manus tuas pro remedio peccatorum tuorum | |
h02494 | RS | Quod sunt dies servi tui domine quando facies de persequentibus me judicium | |
h02495 | RS | Cum essem clausus in vestibulo carceris factus est sermo domini ad me dicens eruens liberabo te de gladio quia fiduciam habuisti in me alleluia alleluia alleluia | |
h02496 | RS | Cumque Julianus laetaretur in domino vulgose laetis ostendebat et in corde suo deo psallebat dicens domine hure senes meos et cor meum ne antiquissimus serpens libidinis in me non suscitet bellum | Juliani |
h02497 | RS | Regem dominum exercitum vidi oculis meis et dixi veae mihi quia vir pollutus labiis ego sum volavit ad me unus de seraphim et in manu ejus calculus quem forcipe tulerit de altario et dixit ad me ecce ego tetigi labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur alleluia alleluia | |
h02498 | RS | Regnavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem alleluia | |
h02499 | RS | Resuscita domine plantationem seminis nostri ut laetetur terra irrigata imbribus tuis veni et visita plebem istam quia non est deus praeter te domine qui liberet Israel ab omnibus malis | |
h02500 | RS | Sacerdotes et levitae principes et seniores et universa multitudo populi gaudeant gaudio magno in dedicatione templi domini | |
h02501 | RS | Sagitta vulnerans lingua inimici dolum locuta est in ore suo pacem cum amico loquitur et occultae ponit insidias | |
h02502 | RS | Salus nostra in manu tua est domine respiciat nos misericordia tua ut securi serviamus tibi | |
h02504 | RS | Salvator noster cito veniet ut conterat lugum servitutis nostrae et vincula nostra disrupat | |
h02508 | RS | Salvos fecit justos dominus de manu eorum qui oderunt eos et redemit illos de manu inimici alleluia | |
h02509 | RS | Salvus ero domine si me consolatus fueris quam vir indignus ego sim credo quia salvavis me | |
h02510 | RS | Sana nos domine quoniam infirmi sumus turbatu sunt ossa nostra et anima nostra turbata est valde sed tu qui es misericors domine convertere et eripe animas nostras salvos nos fac propter misericordiam tuam | |
h02511 | RS | Sancti in terram suam dupplicit possidebunt laetitia sempiterna erit eis quia hii sunt semen cui benedixit dominus alleluia | |
h02512 | RS | Sancti iter fecerunt per deserta que non inhabitabantur in locis secretis fixerunt castra de inimicis se vindicaverunt sitierunt et invocaverunt te data est illis aqua de petra altissima | |
h02513 | RS | Sancti qui certamen habuerunt pro fide inimicus in eis potestatem no habet quia clamaverunt una voce dicentes sanctus deus sanctus fortis exausi nos sanctus inmortalis miserere nobis | |
h02514 | RS | Sancti qui justitias erudiunt multos fulgebunt sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli in perpetuas aeternitates | |
h02515 | RS | Sancti qui per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones extinxerunt impetum ignis fugaverunt aciem gladii fortes facti sunt in bello | |
h02518 | RS | Sanctificabo te Jerusalem dicit dominus et dabo sanctis meis regnum tabernacula aeterna quae praeparavi illis un odorem ungenti | |
h02519 | RS | Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis salutare dei nostri in vobis | |
h02520 | RS | Sanctificate diem festum domino intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super thronum David cum principibus Juda et Jerusalem in aeternum et venient de terra veniam in et Saba portantes munera et incensum myrrha et thus cum canticis et hymnis in occursum domino venientes alleluia alleluia | |
h02521 | RS | Sanctificavit rex templum domini et accedens quoram tabernaculum foederis domini oravit dicens tu domine deus fecisti cum patre meo misericordiam et constituisti me regem pro eo da ergo mihi sapientiam et intelligentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar et nunc domine deus firmetur sermo tuus quem locutus es ut aperias oculos tuos super domum istam jugiter et dum confessi fuerimus nomini tuo in loco isto exaudi de caelo domine et dimitte peccata populo tuo alleluia alleluia | |
h02522 | RS | Sanctis ab altissimo conceditur regnum ipse parget eos et dedit illis montem germinantem rosas et lilia alleluia alleluia | |
h02523 | RS | Sanctis ab altissimo dicebitur venite benedicti patris mei percipite regnum quod praeparatum est vobis a constitutione mundi quia in carcere venistis ad me et permansistis mecum in tribulationibus multis | |
h02524 | RS | Sanguis innocens et justus clamat ad me et animae innocentium suspirant vehementer jam non feram dicit dominus sed faciam vindictam illorum cito | |
h02525 | RS | Sapientia domini intelexerunt parvuli et dixerunt ei soror nostra es prudentiam vocacerunt amicam suam alleluia et invenerunt gratiam coram deo et hominibus alleluia alleluia alleluia | |
h02526 | RS | Sapientia replevit os ejus jucunditate et decore induit eum quia fidelis apparuit domino semper | |
h02528 | RS | Sapientiam suam deus revelavit populo suo verbum ejus procedet in fines terrae clamate per civitates Judae ecce salvator adveniet in montem Sion | |
h02531 | RS | Scio domine quia morti me traditurus es ubi constituta est domus omnis viventis credo in te quia non ad consumptionem meam emittis manum tuam si in profundum inferni dimersus fuero inde me liberavis | |
h02532 | RS | Scio domine quia nihil in terra sine causa quia homo nascitur ad laborem et avis ad volandum |