RS

Responsory (Hispanic rite)

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic

Related chants

Displaying 301 - 350 of 635 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
h02215 RS Facta est lingua iniquorum fraudulenta in ore eorum et loquebantur mendatium omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos
h02216 RS Facta est Sion sicut avis volans de cujus loco ablatus est nidus et tu filia Jerusalem cogita facere tibi tegumentum luctus in tenebris meridianis quia salvator tuus comprehendetur et dominus universae terrae morti condemnabitur set exsurgens sedebit in throno ut judicet adversarios suos
h02217 RS Facti sumus domine tamquam alieni ad te veae nobis quia peccavimus inimici tui polluerunt sancta tua utinam disrumperes caelos et descenderes et in note sceres nomen tuum et in ira tua agentes conturbarentur
h02218 RS Factus sum omni populo meo in derisu et in opprobrium repletus sum amaritudine et inebriatus absintio effusa sunt viscera mea et dixi perii vide domine et judica causam animae meae defensor vite meae
h02220 RS Famulo meo ego praestiti honorem magnum dicit dominus et omnes inimicos ejus humiliavi et coronam dedi ei
h02221 RS Felices qui faciunt praecepta mea ut sit potestas eorum super lignum vistae et pro portas intrent in civitatem sanctam ego sum radix et genus David stella splendida matutina
h02222 RS Felix qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit sed elegit potius affligi cum populos dei quam temporalis peccati jucunditatem habere quae velociter substollitur et non lucratur
h02223 RS Felix qui spiritu contribulato sacrificat domino deo suo quoniam victimae impiorum odibiles sunt deo vota vero justorum placabilia
h02224 RS Felix quia dejecisti a te ignem terrae et amplificatus es in mirabilibus tuis alleluia beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt alleluia alleluia alleluia
h02225 RS Felix vir cujus memoria in benedictione est similem illum fecit deus in gloria sanctorum et coronavit eum alleluia alleluia
h02226 RS Felix vir qui inventus est sine macula et qui post aurum non habiit nec speravit in pecunia et thesauros quis est iste laudavimus eum fecit mirabilia in vita sua
h02227 RS Fili dilige disciplinam et usque ad senectam invenies sapientiam sicut cultor qui arat et seminat accede ad illam et suscipe bonos frutos ejus alleluia alleluia alleluia
h02228 RS Filia Sion consecravis domino multitudines populorum et tu Bethleem domus acceptionis paucissima in milibus Juda et se prodiet principium regni Israel cujus progressio ab initio saeculi propter quod tempus parturientis advenit et paries velociter redemptorem omnium filiorum Israel
h02229 RS Filia Sion facta es ut tugurium in vinea et quasi causa custodiaria in agro sed jam revertere penitere quia pius est deus super unam ovem errantem quam super justos non egentes penitentiam
h02230 RS Filia Sion habitabo in medio tui dicit dominus et applicabuntur gentes multae ad dominum in illa die et scies quia dominus misit me ad te
h02231 RS Filiae Jerusalem audite me quae est ista quae ascendit a deserto quasi virgultum fumi ex aromatibus myrrhae suavis et decora terribilis ut castrorum acies ordinatae viderunt eam filiae Jerusalem et beatissimam declaraverunt
h02232 RS Filiae Jerusalem si inveneritis dilectum meum dicite illi quoniam tenebo et non dimittam eum
h02233 RS Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma et judicium quasi murum fortem quod vinci non potest alleluia alleluia
h02234 RS Fuit homo missus a deo cui nomen erat Joannes hic venit in testimonium ut testaretur de luce et omnes crederent per eum
h02235 RS Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrunt judicabunt gentes et dominabuntur populis et regnavit illorum dominus in perpetuum alleluia alleluia
h02236 RS Fulget caelum et terra splendet a claritate dei quia processit de habitaculo sancto suo sanare contribulatos corde et cecis reddere lumen gaudete hodie universe gentes quia in medio vestri salvator apparuit jam nolite pavere
h02237 RS Funes peccatorum circumplexe sunt me domine et legem tuam non sum oblitus deus meus qui semper eam dilexi alleluia
h02238 RS Gaude filia Sion quoniam veniet tibi rex tuus cum jucunditate et tu filia Jerusalem laetare in adventum domini dei tui
h02239 RS Gaudete et exsultate omnes populi quia natus est nobis hodie salvator mundi in civitatem David cujus regnum non corrumpetur et pacis ejus non erit finis ipse consolabitur omnes lugentes et qui sedent in regione umbrae mortis faciet lumen videre Nativitas Domini
h02240 RS Gaudete in domino semper et iterum dico gaudete mansuetudo vestra nota sit omnibus hominibus dominus in proximo est nihil solliciti fueritis
h02241 RS Gloria magna est sequi dominum quia nihil melius quam timere illum nec dulcius quam respicedere in mandatis ejus alleluia alleluia
h02242 RS Gratias agimus deo qui elegit te pontificem emedio fratrum tuorum et dedit tibi honorem sacerdoti ut inmaculate offeras oblationem deo tuo
h02246 RS In loco viride domine ibi eum colloca super aquam refectionis edoca animas ejus ad vitam
h02247 RS In omni loco oculi dei speculantur bonos et malos medicina linguae arbor vitae est alleluia alleluia alleluia
h02248 RS In omni opere suo dedit confessionem sancto altissimo verbo gloriae et in corde suo hymnum dixit domino
h02250 RS Gregem tuum domine ne deseras pastor bone qui dormire nescis in vigila
h02251 RS Gressus eorum dirige deus in semitis tuis ut non moveantur vestigia eorum
h02252 RS Habeant domine finem peccata nostra deleatur iniquitas et induamur justitia sancta tua ut laetetur iterum Jerusalem
h02253 RS Habete fiduciam coram domino et multiplicentur corda vestra in sanctificatione
h02254 RS Habitatores Jerusalem crucifigent justum et in illa die dicetur ei quae sunt plagae iste in medio manum tuarum et respondevit dicens ecce quomodo plagatus sum ab eis quos diligebam et nunc consurgam et suscitabo gladium super virum quaerentem mihi et convertam me ad parvulos meos
h02255 RS Haec dicit dominus afflixi populum meum nimis et a vitiis suis non sunt reversi multiplicate sunt mihi vidue ejus super arenae maris propter hoc si egerint poenitentiam a malo suo habitabunt in terra suam absque pavore in sempiternum
h02256 RS Haec dicit dominus civitates tuae Judae vastantur remanentes absque habitatore propter hoc accingere cilicio plangae et ululare ut auferatur gladius percussionis a te
h02257 RS Haec dicit dominus congregamini et venite simul omnes ad dominum deum vestrum plebs sine disciplina priusquam ceciderit sicut flos quod per transivir et antequam veniat ira super vos ex furor domini inquirite deum et facite judicium et justitiam super terram
h02258 RS Haec dicit dominus deducam imbrem super terram et dabit lignum ari fructum suum et terram germen suum et eritis absque pavore et scietis quia ego sum deus vester alleluia alleluia
h02258a RS Ponam sanctuarium meum in medio vestri dicit dominus et non abiciet vos anima mea
h02259 RS Haec dicit dominus dilectione aeterna dilexi te propterea detraxi te ad misericordiam adhuc aedificabo te et aedificaveris virgo Israel tolle tympanum tuum et procedes in coro psallentium quoniam veniet tibi dies consolationis
h02260 RS Haec dicit dominus domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus alleluia alleluia
h02261 RS Haec dicit dominus justitia mea non elongavit et salus mea non faciet moram quia ego dabo in Sion salvationem et in Israel gloriam aeternam alleluia
h02262 RS Haec dicit dominus meus es tu si transfretaveris aquas ego tecum suum per ignem si transire coeperis flamma te non contaminavit
h02263 RS Haec dicit dominus nolite timere quia ego vobiscum sum et suscitabo spiritum ducis Juda et erit spiritus meus un medio vestri replebo domum meam gloriam et in isto loco pacem dabo alleluia alleluia
h02264 RS Haec dicit dominus praevaricati sunt in me inimici mei et locuti sunt contra me mendacium ve illis quia cogitaverunt de me facti sunt sicut arcus dolosus propterea cadent in retia principes eorum a furore irae dei et erit subsanatio eorum in omnem terram
h02265 RS Haec dicit dominus si obtuleritis munus primitiarum vestrarum fundetis supra oleum et tus quia oblatio est domino alleluia
h02266 RS Haec dicit dominus visitabo sanctos meos in medio ignis et emedio flammae liberabo eos et dabo eis regnum in aeternum et in saeculum saeculi
h02267 RS Heu me quod peregrinatio mea prolongata est habitavi cum habitantibus Cedar multum peregrinata est anima mea cum his quis oderunt pacem eram pacificus dum loquebar illis debellabant me sine causa
h02268 RS Hic est prior martyr qui post redemptorem Christi secutus est crucem qui pro fide dei lapidatus est plorant atque perorant eum viri timorati ipse clamat pater juste aperi caelos Stephani

Pages