ANT
Antiphon (Hispanic rite)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic
Related chants
Displaying 601 - 650 of 1899 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
h02719 | ANT | Confitebor tibi domine in saeculum quem fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in te conspectu sanctorum tuorum | |
h02720 | ANT | Confitebor tibi domine quoniam terribiliter magnificatus es mira opera tua deus et anima mea novit nimis | |
h02721 | ANT | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | |
h02722 | ANT | Confortare in gratia quae dabitur tibi in Christo Jesu labora sicut bonus milex Christi dabit enim tibi dominus intellectum | |
h02723 | ANT | Confortavit dominus bracchia ejus in opus bonum et probavit illum quia bonum est operari non extinguetur lucerna ejus per totam noctem | Genesii |
h02724 | ANT | Confundantur et revereantur omnes inimici mei advertantur retrorsum et erubescant qui cogitaverunt mala mihi | |
h02725 | ANT | Confundantur omnes qui me persecuntur et non confundar ego paveant illi et non paveam ego | |
h02726 | ANT | Congrega domine inimicos meos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis quia dixerunt non videbit novissima nostra | |
h02727 | ANT | Congregate mihi sanctos meos qui ordinent testamentum meum super sacrificia audi popule meus et loquar deus deus tuus ego sum | Dom. in Palmis |
h02728 | ANT | Congregate vos justi in decore et in excelsum ascendite et estote gloriosi et induite vos candidis vestimentis | |
h02729 | ANT | Congregate vos populus Jerusalem et facite planctum magnum coram domino quia exicate sunt fontes aquarum adhaesit lingua infantum ad palatum ejus in sitim parvuli petierunt panes et non erat qui frangeret eis sed jam domine parce jam miserere ut non pereamus quoniam tui sumus | Pro pluvia |
h02730 | ANT | Congregati sunt ut decus Libani sacerdotes et levitae ut adorent templum sanctum meum | |
h02731 | ANT | Collocaverunt me in tenebrosis sicut mortuos saeculi tedium passus est in me spiritus meus cito exaudi me deus meus | |
h02732 | ANT | Conserva nos domine quoniam in te speramus tu es enim domine pars hereditatis nostrae | |
h02733 | ANT | Consilium fecerunt in unum dicentes deus dereliquid illum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus ne elonges a me deus meus in adjutorium meum intende | |
h02734 | ANT | Consilium fecerunt in unum dicentes persequimini et comprehendite eum quia non est qui eripiat eum de manibus nostris ne elonges a me in adjutorium meum intende | |
h02738 | ANT | Consolabitur dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur | |
h02739 | ANT | Consolare domine contritos corde et plebe annum placabilem et diem salvationis | |
h02740 | ANT | Constitue populum tuum domine in loco sancto tuo | |
h02741 | ANT | Consurgens Michael princeps angelorum ut protegat omnes qui justitiam diligunt | Michaelis |
h02742 | ANT | Contempserunt sancti vitam mundi et pervenerunt ad proemium regni et laverunt stolas suas in sanguine agni | |
h02743 | ANT | Contristatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | |
h02744 | ANT | Contristatus sum in exercitatione mea conturbatus sum a voce inimici et peccatoris | |
h02744.1 | ANT | Contristatus sum in exercitatione mea domine et conturbatus sum a voce inimici et persequentis | |
h02745 | ANT | Contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea | |
h02747 | ANT | Conversus est furor tuus et consolatus es me | |
h02748 | ANT | Convertatur unusquisque a via sua mala quis scit si poenitebitur dominum ut avertat iram suam a nobis ut non pereamus | |
h02752 | ANT | Convertere domine aliquantulum et repropitiare super servos tuos | |
h02754 | ANT | Convertere Israel ad dominum deum tuum propter quod infirmatus es in iniquitatibus tuis colligite ad vos multos et convertemini ad dominum deum vestrum dicite illi adorantes potens es dimittere peccata nostra | |
h02755 | ANT | Convertimini ad me in jejunio et fletu scindite corda vestra et non vestimenta et convertimini ad dominum deum vestrum ex toto corde vestro ex tota anima vestra | |
h02756 | ANT | Convertimini ad me popule meus dicit dominus et auferam a vobis plagam et dolorem et sanabo vos in aeternum | |
h02757 | ANT | Convertimini et expectate dominum ut misereatur vestri ideo exaltabitur parcens vobis quia deus judicii dominus beati omnes qui expectant eum | |
h02758 | ANT | Convertimini peccatores et facite justitiam coram domino quis nobit si velit attendere nos ut faciat nobiscum misericordia ipse enim flagellat et iterum miserebitur | |
h02759 | ANT | Cor contribulatum et humiliatum ne spernas deus sed benigne fac deprecor et miserere mei | |
h02761 | ANT | Cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | |
h02762 | ANT | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis miserere | |
h02763 | ANT | Cor mundum crea in me deus et de ipso versu totum psalmum usque in finem et post dicitur haec oratio | |
h02764 | ANT | Corde creditur ad justitiam ore autem confessio fit in ad salutem | Martini |
h02765 | ANT | Coronam gloriae ponam super caput ejus dicit dominus et induam illum stolam candidam quia servabit mandata mea et propter nomen meum effusus est sanguis ejus in terram | |
h02766 | ANT | Corpora sua tradiderunt pro deo ad suplicium et meruerunt habere coronas perpetuas | Cosmae, Damiani |
h02767 | ANT | Corripiens argue nos domine in misericordia et non in ira et morti ne tradas nos obsecro domine salva nos obsecro domine bona prospera | |
h02768 | ANT | Corripies me domine et vivificabis me | |
h02770 | ANT | Cui adsimilabo te virgo filia Sion magna et dilecta in proximis tuis | |
h02771 | ANT | Cum jucunditate exhibitis et cum gaudio revertimini nam et montes et colles exilient exspectantes vos cum gaudio | |
h02772 | ANT | Cum operantibus iniquitatem ne perdas me domine cum his qui locuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum da illis domine secundum opera eorum | |
h02773 | ANT | Cum palmas ad regnum pervenerunt sancti conoras decoris meruerunt de manu dei | Cosmae, Damiani |
h02774 | ANT | Currus dei decem milium multitudo laetantum in sancto | |
h02775 | ANT | Custodi domine animas nostras quia sanctus es salvum fac populum tuum deus sperantem in te quia tu suavis ac mittis es et multum misericors invocantibus te auribus percipe orationem nostram | |
h02776 | ANT | Custodi me domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis libera me domine | |
h02777 | ANT | Custodierunt parvuli legem domini et ambulaverunt fiducialiter in ea non timentes dormiunt et suavis est somnus illorum |