|
Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
I |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Ante sex dies sollemnis paschae quando venit dominus in civitatem Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
D |
|
Ante quinque dies sollemnitatis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Ante sex dies sollemnis paschae quod venit dominus in civitate Jerusalem exierunt ei obviam et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venit in multitudine misericordiae tuae hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
DF |
|
Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini vindicabor in eis |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
C HRDFSL |
|
Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem |
A |
Dom. in Palmis |
C H DF |
|
Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Timebant vero nequi Judaei dicebant ad invicem ne forte veniant Romani |
Tp |
Dom. in Palmis |
|
|
Templum et locum et civitatem regnumque perdiderant simul et suam gentem |
Tp |
Dom. in Palmis |
|
|
Christus moriturus ut salvaret suum populum |
Tp |
Dom. in Palmis |
|
|
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes |
AV |
Dom. in Palmis |
C H DF |
|
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens |
AV |
Dom. in Palmis |
|
|
Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes |
AV |
Dom. in Palmis |
|
|
Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes |
AV |
Dom. in Palmis |
|
|
Ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem |
AV |
Dom. in Palmis |
|
|
Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego domine deus meus |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori mortis clamantes hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domino est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David |
A |
Dom. in Palmis |
H DF |
|
Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes et adduxerunt ad Jesum et imposuerunt sibi vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes hic est qui venturus est in salutem populi haec est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos |
A |
Dom. in Palmis |
H DF |
|
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Dominus deus auxiliator meus et ideo non sum confusus |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Fulgentibus palmis prosternimur advenienti domino huic omnes occurramus cum hymnis et canticis glorificantes et dicentes benedictus dominus |
A |
Dom. in Palmis |
B HR |
|
Hodie namque Christo cum humana lingua coma servivit arboria et quamvis fuerint rigida miserunt regi spolia arborum flexus hosanna |
A |
Dom. in Palmis |
C V |
|
Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
C E HRDFSL |
|
Invocabo nomen tuum domine ne avertas faciem tuam a clamore meo |
A |
Dom. in Palmis |
CGBE HR F L |
|
Judica causam meam defende quia potens es domine |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Mittens haec mulier in corpus meum hoc unguentum ad sepeliendum me fecit |
A |
Dom. in Palmis |
CGBE HRDFS |
|
Multa turba Judaeorum iniecerunt manus in salvatorem ille ut agnus innocens non negavit passionem Pilatus dicebat ego nullam causam mortis invenio in eo populus Judaeorum clamabat crucifigatur |
A |
Dom. in Palmis |
E |
|
Multa turba Judaeorum injecerunt manus in salvatorem ille ut agnus innocens non negavit passionem populus Judaeorum clamabat crucifigatur |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila hosanna |
A |
Dom. in Palmis |
C B M HRDFSL |
|
Omnes collaudant nomen tuum et dicent Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
C |
|
Pater juste mundus te non cognovit ego autem agnovi te quia tu me misisti |
A |
Dom. in Palmis |
BEMVHR L |
|
Pilatus dicebat ego nullam causam mortis invenio in eum populus Judaeorum clamabat crucifigatur |
A |
Dom. in Palmis |
F L |
|
Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Pueri Hebraeorum portantes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Pueri Hebraeorum collentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Ex ore infantium deus et lactantium perfecisti laudem PUERI | Laudate pueri dominum laudate nomen domini PUERI | Benedicit omnes timentes se dominus pusillos cum majoribus PUERI | Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi PUERI | Turba quoque quae convenerant ad diem festum venienti regi cum gaudio obviabat ovans et dicens OSANNA | Auditum quia erat grande miraculum resuscitasse Jesum quatriduanum mortuum PUERI | Cum dominus veniret Jerosolimam exsultantes populi occurrebam illi clamantes OSANNA | Hebraeorum quam turba solvebant munera laudis cum palmis obviam venientes PUERI | Domino appropinquante Jerosolimis Hebraeorum pueri procedebant psallentes OSANNA | Cum autem Dominus asellum sedens Jerosolimis appropinquasset omnes illi pariter occurrebant dicentes PUERI Hebraeorum vesirmenta... |
AV |
Dom. in Palmis |
|
|
Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Quid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est in me |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEM HRDFS |
|
Rex Israel hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
C |
|
Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis postquam autem surrexero praecedam vos in Galilaeam ibi me videbitis dicit dominus |
A |
Dom. in Palmis |
C B VHR L |
|
Si oportuerit me mori tecum non te negabo domine deus meus |
A |
Dom. in Palmis |
C HR L |
|
Tibi revelavi causam meam domine defensor vitae meae domine deus meus |
A |
Dom. in Palmis |
CG E HR F L |
|
Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis |
A |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini |
A |
Dom. in Palmis |
|
|
Laudate pueri * |
AV |
Dom. in Palmis |
|
|
Animae impiorum fremebant adversum me et gravatum est cor meum super eos et constituerunt pretium triginta argenteis quod appretiatus sum ab eis |
R |
Dom. in Palmis |
C |
|
Contumelias et terrores passus sum ab eis qui erant pacifici mei |
V |
Dom. in Palmis |
C |
|
Consilium fecerunt inimici |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Et apprehenderunt mercedem |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Omnes inimici |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Attende domine ad me et audi voces adversariorum meorum numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Homo pacis meae in quo sperabam ampliavit adversum me supplantationem |
V |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRD |
|
Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis |
V |
Dom. in Palmis |
FSL |
|
Circumdederunt me viri mendaces sine causa flagellis ceciderunt me sed tu domine defensor vindica mea |
R |
Dom. in Palmis |
GBEMVHRD SL |
|
Quoniam tribulatio proxima est et non est qui adjuvet |
V |
Dom. in Palmis |
GBEMVHRD SL |
|
Adjutor et refugium in diesis ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito replevit et inebriavit me amaritudine deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates illorum et judica causam animae meae defensor vitae meae |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die |
V |
Dom. in Palmis |
G E DFSL |
|
Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti |
V |
Dom. in Palmis |
L |
|
Improperia improperantium tibi ceciderunt super me |
V |
Dom. in Palmis |
G DF |
|
Cum completa fuerit malitia ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Et operui in jejunio animam ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Inproperia inproperantium ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Dixerunt impii apud se non recte cogitantes circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris promittit se scientiam dei habere filium dei se nominat et gloriatur patrem se habere deum videamus si sermones illius veri sint et si est verus filius dei liberet illum de manibus nostris morte turpissima condemnemus eum |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis |
V |
Dom. in Palmis |
FS |
|
Haec cogitaverunt et ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Dominus mecum est tamquam bellator fortis propterea persecuti sunt me et intellegere non potuerunt domine probans renes et corda tibi revelavi causam meam |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates |
V |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRD S |
|
Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et corda videam quaeso ultionem tuam ex eis |
V |
Dom. in Palmis |
F |
|
Vidisti domine iniquitates eorum adversus me judica judicium meum |
V |
Dom. in Palmis |
L |
|
Et vim faciebant qui ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas reves et corda |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Fratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Amici mei adversum me appropiaverunt et proximi mei |
V |
Dom. in Palmis |
BEM HR |
|
Amici mei et proximi mei appropinquaverunt et steterunt |
V |
Dom. in Palmis |
CG V D |
|
Derelinquerunt me proximi mei et qui me noverunt |
V |
Dom. in Palmis |
FSL |
|
Amici mei et proximi mei |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
In die qua invocavi te domine dixisti noli timere Judicasti causam meam et liberasti me deus meus |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui |
V |
Dom. in Palmis |
CG MVHR |
|
In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me |
V |
Dom. in Palmis |
DFSL |
|
Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea |
V |
Dom. in Palmis |
BE |
|
Audisti opprobria eorum ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Protexisti Christum tuum ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Cumque audissent quia venit Jesus Jerusalem exierunt obviam ei |
V |
Dom. in Palmis |
GBEM HR FSL |
|
Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem |
V |
Dom. in Palmis |
C MVH D |
|
Cumque carnifices ducerent ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Ingressus Pilatus cum Jesu in praetorium tunc ait illi tu es rex Judaeorum respondit tu dicis quia rex sum exivit ergo Jesus praetorio portans coronam et vestem purpuream et cum indutus fuisset exclamaverunt omnes crucifigatur quia filium dei se fecit |
R |
Dom. in Palmis |
BE R |
|
Tunc ait illis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices regem non habemus nisi Caesarem |
V |
Dom. in Palmis |
BE R |
|
Cumque venissent omnes ut ... |
V |
Dom. in Palmis |
|
|
Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia quaesierunt me interficere et non pepercerunt in faciem meam spuere et lanceis vulneraverunt me et concussa sunt omnia ossa mea ego autem aestimabam me tamquam mortuum super terram |
R |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto |
V |
Dom. in Palmis |
CGBEMVHRDFSL |
|
Effuderunt furorem suum in me infremuerunt contra me dentibus suis |
V |
Dom. in Palmis |
D |
|
Gratui toto die me ... |
V |
Dom. in Palmis |
|