ANT
Antiphon (Hispanic rite)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic
Related chants
Displaying 1051 - 1100 of 1900 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
h03410 | ANT | Gaude et laetare in omni corde filia Sion ecce dominus in medio tui fortis exultavit super te in laude | |
h03412 | ANT | Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam veniet | |
h03414 | ANT | Gaudebunt labia mea dum cantavero tibi et anima mea quam redemisti domine | |
h03415 | ANT | Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo meo | |
h03416 | ANT | Gaudeo in passionibus meis quia expleo ea quae de sunt passionum Christi in carne mea propter corpus ejus quod est ecclesia | Stephani |
h03417 | ANT | Gaudete cum nomen vestrum exprobratum fuerit tamquam malum propter filium hominis ecce merces vestra magna est in caelis | Petri, Pauli |
h03418 | ANT | Gaudete in domino semper iterum dico gaudete dominus prope est nihil solliciti sitis deus enim pacis erit vobiscum | |
h03419 | ANT | Gaudete in domino semper modestia vestra nota sit omnibus hominibus dominus prope est nihil solliciti sitis | |
h03420 | ANT | Gaudete justi in domino rectos decet collaudatio bene psallite ei in jubilatione | |
h03421 | ANT | Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in caelo beati oculi qui vident que vos videtis et aures que audiunt que auditis | Petri, Pauli |
h03421.1 | ANT | Gaudete quia omnia vestra scripta sunt in caelo beati oculi qui vident que vos videtis et aures que audiunt que auditis | Petri, Pauli |
h03423 | ANT | Gaudium magnum erit omnibus hominibus dicit dominus quia ecce ego veniam ut clarificer in medio sanctorum meorum | Caeciliae |
h03424 | ANT | Genua mea infirmata sunt a jejunio caro mea mutata est propter misericordiam et ego factus sum opprobrium illis | |
h03425 | ANT | Germinabunt sancti sicut lilium et florebit sicut rosae memoriae eorum | Dorotheae |
h03425.1 | ANT | Germinabunt justi * | Dorotheae |
h03426 | ANT | Germinaverunt campi heremi germen odoris Israel quia veniet dominus cum laetitia a lumine magestatis suae quae ab ipso est | |
h03427 | ANT | Oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereator nobis | |
h03428 | ANT | Gloria mea et exaltans caput meum voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | |
h03429 | ANT | Gloria tibi filius dei | |
h03429.1 | ANT | Gloria tibi rex unigenite | |
h03430 | ANT | Gloriosi et principes terrae quomodo in vita sua dilexerunt se invicem ita et in morte non sunt separati | Petri, Pauli |
h03432 | ANT | Gloriosus est aspectus ejus et inter filios hominum forma ejus ante eum continuerunt reges os suum quibus non est nuntiatum deo adoraverunt eum | Epiphania |
h03433 | ANT | Grandis pulchritudo ejus exaltata est super sidera et braccium ejus in nubibus caeli et nomen ejus in aeternum permanet | |
h03434 | ANT | Gratias ago deo qui me confortavit ut in me primum ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad eorum exemplum qui credituri sunt illi in vitam aeternam | Stephani |
h03435 | ANT | Habuerunt fiduciam parvuli in altissimum ex toto corde suo et in omnibus viis suis investigaverunt eum ipse direxit gressus eorum et illi occurrerunt post eum in odorem unguentorum | |
h03436 | ANT | Haec dicit dominus dum conderem fabricam caeli et finirent dies in vesperum dum me laudarent simul atra firmamenti et jubilarent omnes fili dei tunc praecepi post hortum diluculo et ostendi aurorae locum suum | |
h03437 | ANT | Haec dicit dominus ecce dies in qua instauravi ruinosa et que quondam erant desolata in oculis viatoris culta facta sunt in ortus voluntatis | |
h03438 | ANT | Haec dicit dominus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem electum angulare pretiosum et omnis qui crediderit in eo non confundetur | |
h03439 | ANT | Haec dicit dominus in indignatione mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui aperientur portae tuae jugiter die hac nocte et non erunt clausae ut aufferatur ad te fortitudo gentium et reges eorum adducantus gens enim et regnum quod non servierit tibi perhibit et gentes in solitudine vastabuntur | |
h03440 | ANT | Haec dicit dominus praeparavi tibi solium in misericordia et sedebis super eum in veritate judicans et quaerens judicium et velociter reddens quod istum est | |
h03441 | ANT | Haec dicit dominus quicumque venerit in loco isto et oraverit et dixerit deus peccavi tibi ego dominus exaudiam eum | |
h03442 | ANT | Haec dicit dominus si in praeceptis meis ambulaveris et judicia mea servaveris domus ista qua aedificas erit sanctuarium mihi et habitabo in ea in medio filiorum Israel | |
h03443 | ANT | Haec dicit dominus venient ad te incurbati qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te domum domini sancti Israel | |
h03444 | ANT | Haec est aetas senectutis vita immaculata placens enim deo factus est dilectus | |
h03445 | ANT | Haec est generatio quaerentium dominum requirentium faciem dei Jacob | Dom. in Palmis |
h03446 | ANT | Haec est quae ascendit a deserto deliciis affluens et incumbens super dilectum suum pone me sicut signaculum supra cor tuum et quiasi munile in bracchio tuo quoniam fortis est dilectio | |
h03446.1 | ANT | Haec est quae descendit * | |
h03447 | ANT | Haec est quae progreditur a deserto consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinatae | Exspectationis BMV |
h03448 | ANT | Hereditatem tuam domine ne des genti aliene tu domine deus Israel exaudi preces nostras et vide laborem cordis nostri | Pro pluvia |
h03449 | ANT | Herodes occultae vocabit magos et misit eos in Bethleem dicens ite et interrogate de puero diligentes et dum inveneritis eum nuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum | Epiphania |
h03450 | ANT | Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et jugundemur in eo | Octava Paschae |
h03451 | ANT | Hic est Joannes qui testimonium perhibet de lumine et haec est lumen verum quod illuminat universum mundum | Joannis Baptistae |
h03452 | ANT | Hic vir justus et fidelis in vita sua multa fecit bona et post mortem laudabilia opera ejus | |
h03453 | ANT | Hii sunt filii dei quo heredes autem Christi qui simul pro eo passi sunt ut cum eo glorificentur | Petri, Pauli |
h03454 | ANT | Hii sunt filii sicut novella plantationis stabilita a juventute sua iste filiae composite circum ornate ut similitudo templi | Dom. in Palmis |
h03455 | ANT | Hii sunt qui missi sunt per orbem terrarum et prostraverunt se ante agnum portantes fialas aureas plenas incenso quae sunt reliquiae sanctorum cantantes canticum novum | Petri, Pauli |
h03456 | ANT | Hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem vitam sumpserunt et confessi sunt nomen dei viventis modo coronantur et accipiunt palmas | Simonis, Judae |
h03457 | ANT | Hii sunt qui secuntur agnum quocumque hierit hii sunt empti et omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium quoniam sine macula sunt in conspectum dei | |
h03458 | ANT | Hii sunt sancti quos elegit dominus gaudent cum Christo et laetantur in paradiso | Simonis, Judae |
h03459 | ANT | Hii tres missi sunt in medium fornacis colligati et deambulabant per medium flammae et odor ignis non fuit in illis et aspectus quarti similis filio dei |