Cm | Cantus Index for Office and Mass

Cm

Mass

Communion

Displaying 101 - 150 of 387 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

g00624

Dicit dominus implete hydrias aqua et ferte architriclino cum gustasset architriclinus aquam vinum factam dicit sponso servasti vinum bonum usque adhuc hoc signum fecit Jesus primum coram discipulis suis Cm Dom. 2 p. Epiph.

g00630

Mirabantur omnes de his quae procedebant de ore dei Cm Dom. 3 p. Epiph.

g00639

Illumina faciem tuam super servum tuum et salvum me fac in tua misericordia domine non confundar quoniam invocavi te Cm Dom. Septuagesimae

g00647

Introibo ad altare dei ad deum qui laetificat juventutem meam Cm Dom. Sexagesimae

g00656

Manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis dominus non sunt fraudati a desiderio suo Cm Dom. Quinquagesimae

g00669

Qui meditabitur in lege domini die ac nocte dabit fructum suum in tempore suo Cm

g00674

Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore apprehendite disciplinam ne pereatis de via justa Cm

g00692

Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis ejus sperabis scuto circumdabit te veritas ejus Cm Dom. 1 Quadragesimae

g00695

Amen dico vobis quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis venite benedicti patris mei possidete praeparatum vobis regnum ab initio saeculi Cm

g00695.1

Amen dico vobis quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis venite benedicti patris mei possidete praeparatum vobis secundum magnitudinem brachii tui posside filios morti punitorum regnum ab initio saeculi Cm Comm. plurimorum Martyrum

g00697

Cum invocarem te exaudisti me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti me miserere mihi domine et exaudi orationem meam Cm

g00705

Erubescant et conturbentur omnes inimici mei avertantur retrorsum et erubescant valde velociter Cm

g00718

Domine deus meus in te speravi libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me Cm Sabb. Hebd. 1 Quad.

g00727

Intellege clamorem meum intende voci orationis meae rex meus et deus meus quoniam ad te orabo domine Cm Dom. 2 Quadragesimae

g00732

Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra Cm

g00739

Justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus Cm

g00741

Tu domine servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum Cm

g00743

Oportet te fili gaudere quia frater tuus mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est Cm Sabb. Hebd. 2 Quad.

g00743.1

Oportet te fili gaudere quia frater tuus mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est dicit dominus Cm

g00753

Passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus beati qui habitant in domo tua in saeculum saeculi laudabunt te Cm Dom. 3 Quadragesimae

g00758

Quis dabit ex Sion salutare Israel cum averterit dominus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel Cm

g00762

Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo qui ingreditur sine macula et operatur justitiam Cm

g00767

Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo domine Cm

g00770

Qui biberit aquam quam ego dabo ei dicit dominus fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam Cm

g00770.1

Qui biberit aquam quam ego do dicit dominus Samaritanae fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam Cm Fer. 6 Hebd. 3 Quad.

g00775

Nemo te condemnavit mulier nemo domine nec ego te condemnabo jam amplius noli peccare Cm Sabb. Hebd. 3 Quad.

g00775.1

Nemo te condemnavit mulier quae dixit nemo domine at Jesus ait illi nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare Cm Sabb. Hebd. 3 Quad.

g00782

Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in idipsum illuc enim ascenderunt tribus tribus domini ad confitendum nomini tuo domine Cm Dom. 4 Quadragesimae

g00784

Ab occultis meis munda me domine et ab alienis parce servo tuo Cm

g00788

Laetabimur in salutari tuo et in nomine domini dei nostri magnificabimur Cm

g00790

Lutum fecit ex sputo dominus et linivit oculos meos et abii et lavi et vidi et credidi deo Cm

g00794

Videns dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Judaeis et clamabat Lazare veni foras et prodiit ligatis manibus et pedibus qui fuerat quatriduanus mortuus Cm

g00799

Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascuae ibi me collocavit super aquam refectionis educavit me Cm Sabb. Hebd. 4 Quad.

g00808

Hoc corpus quod pro vobis tradetur hic calix novi testamenti est in meo sanguine dicit dominus hoc facite quotiescumque sumitis in meam commemorationem Cm Dom. de Passione

g00812

Dominus virtutum ipse est rex gloriae Cm

g00816

Redime me deus Israel ex omnibus angustiis meis Cm

g00821

Lavabo inter innocentes manus meas et circuibo altare tuum domine ut audiam vocem laudis tuae et enarrem universa mirabilia tua Cm

g00828

Ne tradideris me domine in animas persequentium me quia insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi Cm

g00863

Pater si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Cm Dom. in Palmis

g00868

Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur pudore et reverentia qui maligna loquuntur adversum me Cm

g00868.1

Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur pudore et reverentia qui maligna loquuntur super me Cm

g00872

Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae Cm

g00883

Potum meum cum fletu temperabam quia elevans allisisti me et ego sicut fenum arui tu autem domine in aeternum permanes tu exsurgens misereberis Sion quia venit tempus miserendi ejus Cm

g00920

Dominus Jesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum et ait illis scitis quid fecerim vobis ego dominus et magister exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis Cm Ad Mandatum

g00920.1

Dominus Jesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum et ait illis scitis quid fecerim vobis ego dominus et magister vester exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis Cm

g01013

Pascha nostrum immolatus est Christus alleluia itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis alleluia alleluia alleluia Cm Dom. Resurrectionis

g01019

Surrexit dominus et apparuit Petro alleluia Cm

g01019.1

Surrexit dominus et apparuit Petro alleluia quem queris mulier alleluia viventem cum mortuis alleluia Cm

g01025

Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite alleluia ubi Christus est in dextera dei sedens quae sursum sunt sapite alleluia Cm

g01031

Christus resurgens ex mortuis jam non moritur alleluia mors illi ultra non dominabitur alleluia alleluia Cm

Pages