Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem ipsius| Coronam qui meruerun a domino acceperunt pro Ihesu christo domino animas suas cesserunt | Deus adiuva Quiricus Julitta pavet cacabum castigans mater filium ne perderet tale manus | Erarius ille artifex nihil se dicit facere limas accepit manibus quod faceret martyrium| Adest dies quo passus est martyr beatus Quiricus coetus fidelis debitas deo rependat gratias | Nam personabat vocibus preconis vox frequentior deorum est sollemnitas libamus tura promptius | Haec audiens miratus est gemesque se hortatus est quiricus ut agit manissimis non des honorem idolis | Corpus perarmat debile et increpans mox daemomonem factorem inquirens perditus ignorans atque factus es | Stupefactus crudelior Alexander furorem occulit laetoque vultu simulat malum gerens in pectore | Firmantur omnes martyres ad stuporem judicis putabat ipsum vincere qui potius confessus est | Gaudebant omnes martyres qui missi sunt in carcerem quia angelus advenerat et loquitur cum Quirico | Honorem dat christicola magnificabat domino qui unxit suum filium ut vinceret diabolum | Omnes venite populi ad martyrum spectaculum quo sidera occiderant quae magno erant ibere | Iulitta mater quirici simul exclamans dicta est non timeamus cacabum nec impiorum tartarum | Tormenta cessant viscera virtus datur martyrii gratias deo agimus quia fidelis in omnibus | Magnus est deus omnium qui dat victoriam quirico pro confirmandas animas qui credunt Christum dominum | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia