Cantus Index
15 years 2 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| g00363 | In | Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar et meditabar in mandatis tuis quae dilexi nimis | 2 months 2 weeks ago | |
| g01408d | InV | Eructavit cor meum verbum (...) | De BMV | 8 years 4 months ago |
| g00771a | InV | Quoniam ad te orabo domine mane exaudies vocem meam | 10 years 4 months ago | |
| 909050 | Pn | Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum | Adveniat regnum tuum | Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra | Panem nostrum cottidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris | Et ne nos inducas in tentationem sed libera nos a malo amen | 10 years 4 months ago | |
| 006222.1 | R | Beatus Wenceslaus jam triumpho potitus novit suis famulis praebere caelestia commoda qui toto corde poscunt ejus petitiones illi nimirum tota nos devotione oportet committere | 11 years 1 month ago | |
| 008275.1 | H | Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum | In Dedicatione Ecclesiae | 11 years 1 month ago |
| 008405.1 | H | Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coronata ut sponsata comite | In Dedicatione Ecclesiae | 11 years 1 month ago |
| 830071g.1 | H | Omnium Christe pariter tuorum festa sanctorum colimus precantes hos tibi qui jam meruere jungi nostra tueri | Omnium Sanctorum | 11 years 1 month ago |
| 008347.1 | H | Martyris Christi colimus triumphum annuum tempus venerando cujus cernua vocis prece jam rotundus orbis adorat | Laurentii | 11 years 1 month ago |
| a00813 | A | Beatus Willibaldus pontifex egregius regali prosapia gentis Anglorum moribus longe nobilior effulsit oriundus | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00812 | I | Regi regum deo salutari nostro exsultantes jubilemus majestatem ejus suppliciter adorantes qui singularis meriti antistitem Willibaldum suum peregrinum hac in luce in patriam provexit aeternam | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| 007575za | V | Ut tuo propitiatus interventu dominus nos a labe peccatorum emancipatos corusco tui annualis splendore illustratos jungat caeli civibus | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| 007575.1 | R | Sancte dei et pretiose confessor Willibalde qui virtute caritatis circumfultus gemine dominum deum tuum toto corde et proximum sicut te ipsum dilexisti funde preces pro devoto tibi hoc collegio | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00808 | A | Si haec rite peragantur qui per totum anni circulum suos semper fovet nutrit et defensat in hac sua festivitate tam exorabilem se praebet ut omnium recta petentium vota et intentiones promptus adjutor suscipiat clementer exaudiat et fidissimus suorum nuntius in conspectum superni judicis celeriter perferat | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00807 | A | Eia fratres precipuam hanc sollemnitatem concentu magnifice laudis excipite psalmis hymnis et spiritualibus canticis extollite rutilantis Phoebi crepusculo noctem per vigiles conjungite corda vestra explosis vitiorum monstris virtutum floribus redimite tanto ut natalitio possitis indemnes inter esse | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00806 | A | In quo eximius antistes et invictus Christi miles sanctissimus Willibaldus devicto mundo et mundi principe triumphali curru caeleste capitolium conscendit angelorum perpetum usurus contubernio et palma coronandus aeterna | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00805 | A | Exoptata et festiva dies praelucet clarum et famosum vespere arridet quod revoluto temporum curriculo populorum etiam turmis ultra solitum conglobatis gloriosum lyrico gaudiorum carmine praeoccupat natale | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| 605060a | V | Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum | 12 years 5 days ago | |
| 830449 | H | Chorus hymnizans caelitum | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603130a | V | Tendens vela citus placitis ventisque potitus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603130 | R | Post maris alta rubri Constantius arte salubri litore consedit cui quaequae molestia cedit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603129a | V | Arripiens scutum fidei tegimen sibi tutum | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603129 | R | Gloriosus dei athleta Constantius fervens amore sancti spiritus minas et terrores judicum non timuit saecularium | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603128a | V | Astans divinae majestati sine fine | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603128 | R | Legitimum electus deo certamen executus lota in agni sanguine stola sua palmam optinet perennis gloriae | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603127a | V | Grande sciens donum summamque timens rationum | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603127 | R | De praesulatus dignitate collata caelitus vero sacerdoti obligatior humilem se ministrum exhibuit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603126a | V | Respergens late plures morum probitate | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603126 | R | Carnales in se luxus conprimendo lumbos praecinxit et in manibus suis lucernas ardentes tenuit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603125a | V | Uvam conservans igni fruticem coacervans | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603125 | R | Iste sanctus vitae merito laudabilis orans quod credidit in vinea domino cultor fidelis exstitit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603124a | V | Postposito patre cum fratre sororeque matre | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603124 | R | Agonista dei Constantius voluptuosis repugnavit affectibus crucemque suam tollens dominum est secutus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603123a | V | Quae fecere viam sibi firmius ad theoriam | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603123 | R | Sacris hic itaque scripturis intentus utiliter ipsas tenaci commendabat memoriae | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603122a | V | Caelos implentem pelagus terramque regentem | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603122 | R | Egregii martyris Constantii transitum recolentes tuam domine laudamus potentiam | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603121a | V | Nempe revertenti domino dans lucra talenti | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603121 | R | Beatus Constantius dum gereret officium mandrite sollicite corda plurimorum imbuit sacramentis fidei | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603104 | R | Martyris Wiborade precibus hujus loci domine esto tutor assiduus tuere patrem regulae regulares excole et vulgus cum primatibus cunctis erue reatibus alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603104a | V | Et tibi placabilibus nos instruens moribus | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603105 | R | Splendida nos testis sociari da prece festis hac quae passa die comes intras facta Mariae alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603105a | V | Pax ubi summa datur periit et mors noxque fugatur | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 008277:07.1 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Nativitas Domini | 14 years 2 days ago |
| 603102 | R | Ejus vero corpus dum octava die daretur sepulturae nulla cicatrix patuit vulnerum quae ei intulit rabies lictorum alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206984 | A | Quam sortem habere cum caelicolis frequentibus signorum ejus declaratur miraculis alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206983 | A | Ibi mundo mortua et soli deo vivida ad ultimum occiditur ab ungris perennibus post victura in gaudiis alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206982 | A | Hac indepta mansiuncula per jugem parsimoniam vitam in ea duxit angelicam alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206981 | A | Quae ut remota saeculo liberius serviret domino beati Magni ecclesiae contigua includitur aedicula alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206985 | A | O beata Wiborade quae cum palma victoriae caelos intraveras hodie nos hujus lacrimosae vallis adhuc incolas per aevum tueri non desinas alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206986 | A | Gloria justorum medicinaque Christe reorum jugis qui festi Wiboradam sorte beasti nos quoque da vitam post hanc captare beatam alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 207027 | A | Martyr Constanti populo te concelebranti praesenti festo suffragator pius esto Christum placando nobis veniamque rogando ut quam speramus post hanc vitam capiamus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207028 | A | Actu subtili Constantius a puerili flore deo gratus dignoscitur esse beatus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207029 | A | Indolis istae bone munda sub religione mansuetus crevit et carnis ludicra sprevit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207030 | A | Praesul enim factus divina lege coactus quam bene delegit sibi noxia cantus abegit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207031 | A | llicitos motus frangendo per omnia totus Christo servire studuit mundoque perire | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207032 | A | Hunc deus orantem votivaque munia dantem latius audivit merito nam justa petivit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207033 | A | Se poenitus Christe sanctus tibi subdidit istae regna petens lucis quo dilectos tibi ducis | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207034 | A | Dogmata pravorum detestans facta bonorum traxit in exemplum domino cupiens fore templum | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207035 | A | Ambiguae fortis victor miles quasi fortis qui maculam nescit in monte Sion requiescit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207036 | A | Ornatu magno fulget comes additus agno crimina qui lavit orbi mortemque fugavit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207037 | A | Curia caelstis sollemnibus inclyta festis balsamico more predulci fraglat odore | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207038 | A | Intermixta rosis rubet et gemmis pretiosis candens in gyro collucet lumine miro | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207039 | A | Nactus Constanti splendoris gaudia tanti securus degis Christi sacer accola regis | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207040 | A | Hoc est insignae tibi sanctorum quia digne ad sua te coetus misit consortia laetus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207041 | A | Eia coronatus in caelis perpetuatus ipsum collaudes cui te convivere gaudes | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207042 | A | Nocturnis horis concentu cordis et oris plebs tibi devota quae debet agens pia vota martyris hujus passio cujus sancta notatur da prece prospera pelle sed aspera Christe precatur | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207043 | A | Mente colens pura dominum risit ruitura felix conflictus cujus finis benedictus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207044 | A | Quem calcare facis sunt deus atria pacis admirandus erit sibi qui loca talia quaerit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207045 | A | Palmis aequatus ut cedrus multiplicatus semper florebit adversa quae nulla timebit | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207046 | A | Institit humori vir sanctus ut uberiori polleret quaestu nullo perterritus estu | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207047 | A | Obsequiis te domine laudis vespertine magnificantes quaesumus ut per sancti martyris Constantii merita nos informatos virtutibus supernae patriae civibus digneris consotiare | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 207048 | A | Impetret nobis domine sanctus martyr Constantius vitae commoda praesentis ut exuti periculis omnibus tuis insistere valeamus devotiores laudibus | Constantii | 14 years 2 days ago |
| 603094 | R | Deo dilecta virgo Wiborada parentum nobili stirpe praeclara per sancte conversationis studium clarior est effecta alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603094a | V | A primaeva aetate ornans se omni morum gravitate | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603095 | R | Haec in annis puellaribus aetatem transcendens moribus spe futurae beatudinis cohibuit se a vanescentis mundi gaudiis alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603095a | V | Et quae fidei videt oculus bona praetulit fugacibus | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603096 | R | Frequens igitur in orationibus et diversis se mortificans cruciatibus mirificis casta virgo in dies augebatur virtutibus alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603096a | V | Corpus macerans parsimonia et deo serviens in castimonia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603097 | R | Quaedam prenobilis matrona cultricis Christi sanctitate cognita quaedam de suis quem daemonica rabies invaserat ut ejus precibus curaretur ad illam transmiserat alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603097a | V | Et virgo mox prece exclusis daemonibus et stuporem et gaudium injecit astantibus | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603098 | R | Qui Sarae famulam in ipsius olim injuriam quique praespiteros concitavit infamare Susannam ipse per falsidicam mulierem aggressus Wiboradam nisus est eam obvolvere macula mendacis infamiae alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603098a | V | Sed cum probata virginis innocentia inficiatrix plectitur amentia alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 509504a | [MO] | Sanctus Flos candens oritur de spina deus deitate trina de regina Maria Sanctus Ros mundum divinus rigavit peccatorum culpas lavit Christum pavit Maria Sanctus Nos mater salvare dignare ut te possimus laudare exaltare Maria dominus deus sabaoth pleni sunt | Ad Missam | 14 years 2 days ago |
| 603099 | R | Tandem fortis crucifera post diversos sudores Marthae quietem sitiens Mariae a Salemone praesule inclusa in beati cella Galli compos desiderii consedit juxta pedes domini alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603099a | V | Corporis et cordis auribus perceptura verbum illius | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603100 | R | Illic in remotis animi obtutibus solius dei inhaerens visibus quam multa futura angelicis edocetur affatibus alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603100a | V | Nam et Ungaros vastaturos Alamannian suique martyri diem et horam | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603101 | R | Sed cum jam virginis suae laboribus finem sanciret imponere dominus passa ab Ungris perennibus stabilita est in gaudiis alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603101a | V | Quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendunt | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603102a | V | Sed future gloriae resplenduit honore quam roseo perfuderat cruore | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603103 | R | Virgo igitur Rachilda cum quodam tempore gravissima laboraret aegritudine ut martyris imploravit auxilium ilico per ejus convaluit meritum alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 603103a | V | Et quae imminente in febrium desperabatur per triduum | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206980 | A | Beata Wiborada nauci faciens mundi gaudia et cupiens offerri deo viva hostia crucis ejus praeculis fit bajula alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206979 | A | In cunctis tuis operibus te domine merito benedicimus qui beatae Wiboradae virginale lilium hodie rosis per ejus tinxeras martyrium alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206978 | A | Cui placet aequitas et justitia caste virginis delectatus pudicitiam aedem sibi mea sacraverat quam ipse frequentare desiderat alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206977 | A | Beata virgo Wiborada perspicaci mentis acie legi intendes dominice bonorum operum fructus suo dedit in tempore alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206976 | A | Exsultantes sponso caelesti Wiboradae jubilemus alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 206975 | A | Gaudia de geminis Wiboradae nata coronis lilia tincta rosis quibus alba rubent pretiosis laudibus instantes cuncti veneremur ovantes martyr virgo preces pro nobis funde tenaces alleluia alleluia alleluia | Wiboradae | 14 years 2 days ago |
| 830453d | HV | Te rogamus pater pie Leonardi fletibus praesens sis extrema die Satanae de retibus nos absolvas et a Styge tua cum potentia | Leonardi | 14 years 2 days ago |