Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis ubi erant sedentes alleluia et repleti sunt omnes spiritu sancto loquentes magnalia dei alleluia alleluia
Spiritus sanctus replevit totam domum ubi erant apostoli et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis prout spiritus sanctus dabat eloqui illis alleluia alleluia alleluia
Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis ubi erant sedentes alleluia et repleti sunt omnes spiritu sancto loquentes magnalia dei alleluia alleluia
Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia