Full text:
Ascendit in caelos alleluia sedet ad dexteram patris alleluia
Genre:
Usual feast:
CAO:
1492
CAO concordances:
H
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Credo in Deum patrem omnipotentem | Solus qui tuetur omnia solus qui gubernat omnia | Creatorem caeli et terrae | Sine quo nihil est creatum | Et in Jesum Christum filium ejus unicum | Natum ante saecula | Dominum nostrum | Pro mundi remedio carnis opertum pallio | Qui conceptus est de spiritu sancto | Natus ineffabiliter | [natus] Ex Maria virgine | Sol de stella | Passus sub Pontio Pilato | Ipsi potestate tradita | Crucifixus mortuus et sepultus | Qui nulla perpetrarat facinora | Descendit ad inferna | Gemit capta pestis antiqua | Tertia die resurrexit a mortuis | Tyrannum trudens vinculo | Ascendit ad caelos | Unde descenderat | Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis | Regna cujus jure tenet parili | Inde venturus est judicare vivos et mortuos | Reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Credo in spiritum sanctum | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indigne Dei auribus | Sanctam ecclesiam catholicam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Sanctorum communionem | Angeli quorum semper vident faciem patris | [remissionem peccatorum] Carnis resurrectionem | In mortalitatem cum Christo | Vitam aeternam | Quem repromisit Deus diligentibus se | Amen | g02766.Tp01 | Tp |
| Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis cara relinquens oscula | Quibus et dedit potestatem laxandi crimina | Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas | In patris et filii et sancti spiritus clementia | Et convescens praecepit eis ab Jerusalem | Ne abirent sed exspectarent promissa munera | Non post multos enim dies mittam vobis spiritum paraclitum in terra | Et eritis mihi testes in Jerusalem Judaea sive Samaria | Et cum hoc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes clara | Suscepit eum ab eorum oculis intuentibus illis aera | Ecce stetere amicti duo viri in veste alba | Juxta dicentes quid admiramini caelorom alta | Jesus enim hic qui assumptus est a nobis ad patris dexteram | Ut ascendit ita veniet quaerens talenti commissi lucra | O deus maris poli arvi hominem quem creasti fraude subdola | Hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit ad tartara | Sanguine proprio quem redemisti deo illuc et provehis unde prius corruit paradisi gaudia | Da nobis quaesumus sempiternam requiem judex cum veneris judicare saecula in sanctorum patria | In qua tibi cantemus omnes alleluia | ah53066 | Sq |
| Credo in deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae et in Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui conceptus est de spiritu sancto natus ex Maria virgine passus sub Pontio Pilato crucifixus mortuus et sepultus descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos credo in spiritum sanctum sanctam ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem vitam aeternam Amen | g02766 | Cr |
| Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit | a07445 | Va |