| h02541 ANT | Auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram |
| 200446 A | Auxilium meum a domino qui (...) |
| h02036 RS | Auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram alleluia |
| 920021 PS | In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus |
| h00827a PSLMV | Auxilium meum a domino qui fecit caelorum et terram |
| 920120 PS | Canticum graduum Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi | Auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram | Non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te | Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel | Dominus custodit te dominus protectio tua super manum dexteram tuam | Per diem sol non uret te neque luna per noctem | Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam dominus | Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum |
| 007550 R | Rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi et impetravi a domino inducias martyrii mei |
| 920009 PS | In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram |
| 920048 PS | In finem filiis Core psalmus | Audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem | Quique terrigenae et filii hominum simul in unum dives et pauper | Os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam | Inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam | Cur timebo in die mala iniquitas calcanei mei circumdabit me | Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur | Frater non redimit redimet homo non dabit deo placationem suam | Et pretium redemptionis animae suae et laborabit in aeternum | Et vivet adhuc in finem | Non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas | Et sepulcra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progenie et progenie vocaverunt nomina sua in terris suis | Et homo cum in honore esset non intellexit comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis | Haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo complacebunt | Sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum justi in matutino et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum | Verumtamen deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me | Ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus | Quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo gloria ejus | Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei | Introibit usque in progenies patrum suorum et usque in aeternum non videbit lumen | Homo cum in honore esset non intellexit comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis |
| h01915 CaH | Quis ponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicte dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum que domino canam psallam domino deo Israel | Domine quum exires des aer et transires per regiones Edom terra monta est caeli que ac nubes distillaberunt aquis | Montes flux erunt a facie domini et Sinai a facie dei Israel | Novella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clipeus et usta si apparuerit in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria volumptate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascendistis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae ejus in fortes Israel | Tunc descendit populis domini ad portas et obtinuit principatum salvate sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges canam in Tanai juxta aquas magedon et tamen nihil tulerunt praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine sic pereant qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo resplendens ita rutilent |