Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas | Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus | Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae juventus tua | Faciens misericordias dominus et judicium omnibus injuriam patientibus | Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas | Miserator et misericors dominus longanimis et multum misericors | Non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se | Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras | Quomodo miseretur pater filiorum misertus est dominus timentibus se | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus | Homo sicut foenum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit | Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum | Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum | His qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus | Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino
Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem