| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula | g01338b | InV |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu | g01121a | CmV |
| Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula | 920249 | Ca |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu | g01116a.1 | InV |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | g01116a | InV |
| Alleluia Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu | g01426 | Al |
| Alleluia Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | g01426.1 | Al |
| Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula | g00398a | CmV |
| Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula | g00318a | CmV |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu | 006238 | R |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | 006239 | R |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum | a03041b | V |
| Benedicamus patrem filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | g01120b | OfV |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula | 007966 | W |
| Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | g03201b | TcV |
| Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen | 509503.Tp01 | Tp |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et superexaltatus in saecula | Benedicite omnia opera domini dominum | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite caeli domini dominum | Hymnum | Benedictus angeli domini dominum | Hymnum | Benedictus fontes Maria et flumina domini dominum | Hymnum | Benedictus sacerdotes domini dominum | Hymnum | Benedictus spiritus et animae justorum dominum | Hymnum | Benedictus Anania Azaria Misahel Dominum | Hymnum | Benedicimus patrem et filium cum Sancto Spiritu | Hymnum dicimus et superexaltamus eum in saecula | Amen | | a08076 | Ca |
| Benedicamus patrum et filium cum spiritu sancto | g01116.Tp16 | Tp |
| Credo in unum deum patrem omnipotentem | Factorem caeli et terrae | Visibilium omnium et invisibilium | Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et | Ex patre natum ante omnia saecula | Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero | Genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Et homo factus est | Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato | Passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas | Ascendit ad caelos sedit ad dexteram patris | Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos | Cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et cum glorificandum | Qui locutus est per prophetas | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | Et vitam venturi saeculi amen | h04444 | VAR |
| Credo in Deum patrem omnipotentem | Solus qui tuetur omnia solus qui gubernat omnia | Creatorem caeli et terrae | Sine quo nihil est creatum | Et in Jesum Christum filium ejus unicum | Natum ante saecula | Dominum nostrum | Pro mundi remedio carnis opertum pallio | Qui conceptus est de spiritu sancto | Natus ineffabiliter | [natus] Ex Maria virgine | Sol de stella | Passus sub Pontio Pilato | Ipsi potestate tradita | Crucifixus mortuus et sepultus | Qui nulla perpetrarat facinora | Descendit ad inferna | Gemit capta pestis antiqua | Tertia die resurrexit a mortuis | Tyrannum trudens vinculo | Ascendit ad caelos | Unde descenderat | Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis | Regna cujus jure tenet parili | Inde venturus est judicare vivos et mortuos | Reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis | Credo in spiritum sanctum | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indigne Dei auribus | Sanctam ecclesiam catholicam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Sanctorum communionem | Angeli quorum semper vident faciem patris | [remissionem peccatorum] Carnis resurrectionem | In mortalitatem cum Christo | Vitam aeternam | Quem repromisit Deus diligentibus se | Amen | g02766.Tp01 | Tp |
| Kyrie eleyson | Ad laudem summae trinitatis proprium carmen canamus vocibus mellifluis | Kyrie eleyson | Benedicamus patrem nunc et filium et sancto ejus paraclitum spiritum | Kyrie eleyson |Karitas pater Christus fulget gratia spiritus sanctus est communicatio | Christe eleyson | Deum laudemus trinum in vocabulis summa majestas salus in dividua | Christe eleyson | Eternus pater et aeternus filius spiritus sanctus ab utroque aeternus est | Christe eleyson | Fulget jam proles flamem aeternaliter cum genitre permanet in saecula | Kyrie eleyson | Gloria perpes honor Christe tibi sit summa potestas laus et jubilatio | Kyrie eleyson | Honor et virtus et potestas tibi pater immense sanctum et imperium | Kyrie leyson In patre manet splendet aeternaliter et in dilecto filio aequalitas Amen | 509501.Tp13 | Ky |
| Adoremus patrem et filium cum sancto spiritu regnantem in majestate sua | 800017 | W |
| Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen | 509503 | Cr |
| Adoramus patrem et filium cum sancto spiritu | a00363 | R |
| Benedicimus patrem et filium cum sancto spiritu HYMNUM | g02022:14 | HV |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Adoramus patrem et filium et sancto spiritu R. Regnante in majestate sua | a00188 | W |
| Lectio actuum apostolorum in diebus illis Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei et ait ecce video caelos apertos et fílium hominis stantem a dextris dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in domino | a02125 | L |
| Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen | 008249.2 | H |
| Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | ah02021 | Sq |
| A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Gloria tibi domine gloria qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 008248.1 | H |
| Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915.1 | H |
| Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium in te sumpsit exordium | Caelum terramque qui regit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Deus et homo nascitur unus et Christus colitur Jesus redemptor omnium salvator atque gentium | Tunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 830213.1 | H |
| Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti | Spiritus repleta | Gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio | Urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina | Cum patre sanctoque spiritu | Rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus | Nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris | ah53027 | Sq |
| Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micat versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia gemine gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque mox sperat novum quod nulla vox interpellet fide jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula amen | a06505.1 | H |
| Caelestis aulae nuntius arcana pandens numinis plenam salutat gratia dei parentem virginem | Virgo propinquam sanguine matrem Joannis visitat qui clausus alvo gestiens adesse Christum nuntiat | Verbum quod ante saecula e mente patris prodiit e matris alvo virginis mortalis infans nascitur | Templo puellus sistitur legique paret legifer hic se redemptor paupere pretio redemptus immolat | Quem jam dolebat perditum mox laeta mater invenit ignota doctis mentibus edisserentem filium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a03514 | H |
| Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915 | H |
| Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | a03384 | H |
| Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in Domino | a07053 | L |
| STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | a07053.Tp01 | Tp |
| Adest nunc gloriosa solemnitas atque praeclara | Qua Pater in caelis supera regens agmina | Filium in terras propter salutem humanam | Misit ut sumeret servilem atque mortalem formam | Ut sub lege manens donaret mundo caelorum gaudia | Angelico nuntio gravidantur Mariae viscera | Pavens ac perterrita nunquam nosse se virum dixerat | Ad haec nuntius illico protulit talia gaude Maria Sancti Spiritus altithrona mox superveniet gratia | Et virtute Dei repleberis altissima tu sola placuisti mulier altissimo stirps et origo Davidica | Magnificat Dominum postquam fuerat his verbis angeli monita | Navitas Christi pastoribus voce nuntiatur angelica | Sit Deo laus et gloria in excelsis sit salus et pax in terris gaudeat caelum cuncta resultent agmina | Caelestis axis Dominum multitudo glorificat et conlaudat supera demum remeantes ad sidera | Deus homo factus hodie natus est ex virgine sancta Maria | Hunc laudet cuncta per orbem plebs cui tanta famulantur obsequia | Sit Deo laus atque potestas | Cum Patre qui cuncta gubernat | Et cum Spiritu Sancto in aeterna saecula | ah09006 | Sq |
| Credo in deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae et in Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui conceptus est de spiritu sancto natus ex Maria virgine passus sub Pontio Pilato crucifixus mortuus et sepultus descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos credo in spiritum sanctum sanctam ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem vitam aeternam Amen | g02766 | Cr |
| Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui paraclitus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere dexterae dei tu digitus tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium te utriusque spiritum credamus omni tempore | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum | 008407 | H |
| Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris dei | a00148 | A |
| Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | a03383 | H |
| Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti | a01384 | Va |
| Benedicamus patri et filio cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | g01280e | InR |
| Benedicamus patri et filio cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | g01116d | InR |
| Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria | a06865 | H |
| Orbis conditor regressus est in sinu patris | Promissa dare munera patris gratia | Et almum spiritum sicuti praedixerat | Rogabo patrem meum alium dabit vobis paraclitum | Et cum venerit arguet mundum de sordida facinora | Et cum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter | Discipuli loco uno exspectantes promissa triumphantes | De caelo factus est subito sonus tamquam torrens replevit spiritus totam domum ubi erant sedentes | Ignis advenit divinus non comburens illuminans nec consumens sed lucens tribuit carismatum dona | Repleti sunt spiritu sancto et coeperunt loqui | Variis linguis apostoli Christi magnalia | Facta autem hac voce convenit multitudo et mente est confusa | Audiebat unusquisque linguam suam loquentes Dei potentia | Quam nulla valet omnium comprehendi solertia cuncta clara sidera | Potestates et virtutes intercedite pro nobis omnibus ad Dominum | Ut digni accipere mereamur regna caelestia sancta | Jesu redemptor bone da nobis quod [ te] petimus in saecula | Laus tibi sit et gloria | ah07082 | Sq |