| g03511b SCRV | Benedictus dominus deus Israel qui fecit caelum et terram et dedict viro sapientiae ut aedificaret domum domino ornavit eam intrinsecus auro purissimo sculpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo et posuit columnas ante fores templi altare aureum et vasa in domo dei et ante eam panes propositionis |
| h04441 VAR | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| h04693 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum |
| 205766 A | Salutem ex inimicis dedit patrie felicis predilecte famulae mystice iahel benedictus deus Israel |
| h02676 VAR | Posuerunt omnes qui audiebant in corde suo dicentes simulque | Quis putas puer iste erat et enim amnus domini cum illo et Zacharias pater ejus repletus est spiritu sancto | Et prophetavit eum dicens benedictus deus Israel | Angelum me canentem praecursoris alvo sanctifivavit | Non fuit nullus inter me major mulierum nato | Surrexit in eremo |
| h04758 CaH | Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies |
| 207072 A | Est benedicendus deus Israel est benedictus qui signis decorat Leonardum laude perennat ejus nos meritis tu qui peccatare mittis respice sol oriens exalto dirige clemens |
| 920071 PS | Psalmus in Salomonem | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio | Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam | Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem | Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem | Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram | Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna | Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum | Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent | Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent | Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei | Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor | Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet | Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo | Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei | Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut foenum terrae | Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum | Benedictus dominus deus Israel qui facit mirabilia solus | Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat | Defecerunt laudes David filii Jesse |
| 920256 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae |
| 509504.Tp2 Sa | Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis |